Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8215 Prinliv
35.1
De quatuor Evangeliis.
35.1
86. Evangeliorum praedicatio, quamvis quadrifaria sit, una est tamen, 214 quia ex uno eodemque ore Divinitatis processit. Haec sunt enim quatuor flumina, de uno paradisi fonte manantia, quae quadrupli unione decurrunt, ac per totum mundum coelestis praedicationis ministrant fluenta, gratiae ac fidei virorem infundunt.
35.2
87. Haec est illa in Zacharia quadriga Domini, in qua per omnem orbem evectus leni jugo colla sibi cunctarum gentium subjicit. Hi sunt etiam, et quos sub quatuor animalium specie visio prophetalis descripsit, id est, hominis, leonis, bovis et aquilae.
35.3
88. Namque primus, scilicet Matthaeus, ut homo, ordinem humanae nativitatis designat. Secundus, scilicet Marcus, ad instar rugientis leonis statim in principio sui divinae potestatis fortitudinem intonat. Tertius, scilicet Lucas, victimam sacerdotis praemittens, quasi vituli mortem insinuat. Quartus, scilicet Joannes, more aquilae aspectans coelum, terram avidus transvolat, atque nativitatem verbi occulta mysterii intelligentia penetrat; sed ex his tria illa animalia, quae in terra gradiuntur, actualem vitam sequentes, ea tantummodo persecuti sunt quae homo Christus in terris temporaliter gessit. Quartum autem animal contemplationis acie coelestia inspicit, et pauca operum, plurima divinitatis sacramenta digessit.
35.4
89. Matthaeus itaque in principio regalem Christi sequens prosapiam, et moralem, tamen deinceps potius disciplinam secutus, pauca signorum et plura vivendi praecepta composuit. Item Marcus abbreviator Matthaei, ea quae in itinere ad rationem vitae regendae docebat Petrus, veloci stylo retexuit, gradiens pariter 215 inter Lucam atque Matthaeum, plura tamen ex Matthaeo commemorat, non tantum rerum, sed et verborum ordinem servans.
35.1.1
Lucas vero historiae magis ordinem tenens, copiosius caeteris gestorum Christi virtutes enuntiat. Ad ultimum Joannes, naturalia explicans, transvolavit coelos, et angelos, Verbumque Dei reperit, et in principio fuisse annuntiavit.
35.1.2
91. Ex his primus et ultimus ea praedicaverunt quae ex ore Christi audierunt, vel quae ab illo facta vel gesta audierunt. Reliqui medii duo ea tantummodo quae ab apostolis cognoverunt: quorum quidem Matthaeus Evangelium in Judaea primus scripsit, deinde Marcus in Italia, tertius Lucas in Achaia, ultimus Joannes in Asia. Ex quibus solus tantum Matthaeus praedicationis suae historiam Hebraico perstrinxit stylo. Reliqui vero Graeci sermonis eloquio ediderunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note