Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8215 Prinliv
36.1
De Epistolis Pauli.
36.1
92. Paulus apostolus quatuordecim Epistolis praedicationis suae perstrinxit stylum. Ex quibus aliquas propter typum septiformis Ecclesiae septem scripsit Ecclesiis, conservans potius nec excedens numerum sacramenti propter septiformem sancti Spiritus efficaciam. Scripsit autem ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, ad Thessalonicenses, ad Hebraeos, reliquas vero postmodum singularibus edidit personis, ut rursus ipsum illum septenarium numerum ad sacramentum unitatis converteret.
36.2
93. Argumenta autem earumdem Epistolarum haec sunt: imprimis Romanae plebis fidem collaudat; Corinthios gemina doctrina 216 castigat, apud Galatas per gratiam fidei excludit opera legis, Ephesios magnificat in fide, quam acceperunt; laudat Colossenses pro eo quod in fide perstiterunt; Philippenses Evangelium custodisse gratulatur; Thessalonicenses, in prima Epistola, fide crevisse et operibus, in secunda, persecutiones tolerasse fortiter gloriatur.
36.1
Instruit quoque per Timotheum et Titum Ecclesias. Philemonem de emendato servo Onesimo rogat. Ad ultimum Hebraeos, qui in Christo crediderunt, et postmodum persecutionibus Judaicis territi a fide recesserunt, confortat, atque ad gratiam Evangelii revocat.