Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8215 Prinliv
37.1.1
De Epistolis beati Petri.
37.1.1
Petrus apostolus scripsit duas Epistolas, quae canonicae nominantur. Scripsit autem iis qui, ex circumcisione credentes, in dispersione gentium erant, quae quidem videntur quibusdam esse planiores; dum tam profundis repletae sint sensibus, ut per eas qui possunt perscrutari divinae scientiae sensum, quasi per breve quoddam receptaculum, magnas sententias et magna sibi mysteria revelari contueantur.
37.1.2
96. In prima autem Epistola scribit regenerationis potentiam, et prophetas, qui praenuntiaverunt futuram Ecclesiae in passionibus tolerantiam. Admonet deinde pontifices in castitate vivere, et, ut parvulos, sine dolo manere. Demonstrat etiam sanctos lapides esse vivos, et populum acquisitionis, et regale sacerdotium. Inter haec popularibus bene vivendi ordinem instituit; hortatur mulieres subditas esse, cultuque pretioso non incedere, viros quoque ad modicum uxoribus adhaerere, orationem frequentare, et cum omnibus unanimiter vivere. Praeterea scribit arcae mysterium, sive baptismi sacramentum, per quod homo a mundi actibus liberatur.
37.2.1
Imperatque fidelibus solius divinae voluntatis obedire praeceptis, nec ultra carnis inservire desideriis. Docet etiam clerum ac populum sibi ministrare vicissim, passionesque Christi nullum pavescere; et de domo Dei inchoare judicium, et coronari sanctos, 217 mansuetudinem quoque et humilitatem alternam invicem admonet observare, insidiasque diaboli omni sollicitudine praecavere, adjiciens omne opus bonum incipientis per Deum ad consummationem perduci.
37.2.2
98. In secunda autem Epistola alloquitur fideles, in hoc mundo quasi interfectos, atque exhortatur omnes de pejoribus ad meliora transire. Scribit etiam justorum memorias refovendas, memoratque pseudoprophetas utriusque Testamenti, qui sunt magistri mendacii. Deinde infert diluvii exemplum ad signandum interitum impiorum, et eorum qui, voluptatibus peccatorum injecti, servi corruptionis effecti sunt.
37.3
Scribit etiam abundare novissimis temporibus derisores, et apud Deum mille annos unum diem haberi praedicat. Inter haec resurrectionem elementorum, novitatemque coeli et terrae. Ad extremum de Epistolis Pauli loquitur, quas cum quidam indocti non intelligunt, pravo eas sensu evertunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note