Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis">
—
⋯
Original / primary: 8215 Prinliv
41.1
De Actibus apostolorum.
41.1
Apostolorum historia nascentis Ecclesiae fidem opusque describit, cujus quidem scriptor Lucas evangelista monstratur. Continet autem ea quae in Judaea vel gentibus per gratiam Spiritus sancti, tam a Petro quam ab aliis apostolis, et specialiter a Paulo, operata vel gesta sunt.