Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sententiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/isidorus-hispalensis565-636" aria-label="More works by Isidorus Hispalensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8218 Senten5
3.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. De flagellis Dei.
3.1.1
1. Divinae Sapientiae subtilitas, sicut interius, ut testis, scrutatur conscientias, sic exterius, ut judex, irrogat poenas; ut verum sit testimonium prophetae: Quia ipse est et testis et judex. Miserere, Domine, misero Isidoro, indigna agenti, et digna patienti, assidue peccanti, et tua flagella quotidie sustinenti.
3.1.2
2. Ordinata est miseratio Dei, quae prius hic hominem per flagella a peccatis emendat, et postea ab aeterno supplicio liberat. Electus enim Dei doloribus hujus vitae atteritur, ut perfectiora vitae futurae lucretur.
3.1.3
3. Nequaquam Deus delinquenti parcit; quoniam peccatorem aut flagello temporali ad purgationem ferit, aut judicio aeterno puniendum relinquit, aut ipse in se homo poenitendo punit quod male admisit; ac proinde est quod Deus delinquenti non parcit. 259
3.1.1
Justo temporalia flagella ad aeterna proficiunt gaudia; ideoque et justus in poenis gaudere debet, et impius in prosperitatibus timere.
3.1.4
5. Neque justo, neque reprobo Deus misericordiam et justitiam abstrahit. Nam et bonos hic per afflictionem judicat, et illic remunerat per miserationem; et malos hic remunerat per temporalem clementiam, et illic punit per aeternam justitiam.
3.1.2
In hac enim vita Deus parcit impiis, et tamen non parcit electis; in illa parcet electis, non tamen parcet iniquis.
3.1.3
Periculosa est securitas in hac vita malorum, et bonorum dolor tranquillus. Nam iniquus post mortem ducitur cruciandus; justus vero dormit post laborem securus.
3.1.4.1
Non tantum de corporalibus passionibus, sed etiam de spiritualibus oportet intelligi, ut quanto quisque aut in corpore aut in mente flagella sustinet, tanto se in fine remunerari speret.
3.1.4.2
9. Saepe occulto Dei judicio extra flagelli correptionem sunt reprobi in hoc mundo: dumque multa damnabilia commisisse videantur, despecti tamen a Deo, nullo emendationis verbere feriuntur.
3.1.4.3
10. Plus corripitur flagello, qui a Deo diligitur, si peccaverit, dicente Amos propheta: Tantummodo vos cognovi ex omnibus nationibus terrae, idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit.
3.1.4.4
11. Valde necessarium est justum in hac vita et vitiis tentari, et verberari flagello, ut dum vitiis pulsatur, de virtutibus non superbiat. Dum vero aut animi, aut carnis dolore atteritur, a mundi amore reservatur. Tentari autem oportet justum, sed tentatione plagae, non tentatione luxuriae.
3.1.5.1
Durius circa suos electos in hac vita Deus agit, ut dum fortioribus flagelli stimulis feriuntur, nulla oblectamenta praesentis 260 vitae delectent, sed coelestem patriam, ubi certa requies exspectatur, indesinenter desiderent.
3.1.5.2
13. Electos vitae istius adversitate probari, ut, secundum Petrum, judicium a domo Dei incipiat, dum in hac vita electos suos Deus judicii flagello castigat.
3.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT II. De gemina percussione Dei.
3.2.1
1. Gemina est percussio divina. Una in bonam partem, qua percutimur carne, ut emendemur. Altera, qua vulneramur conscientia ex charitate, ut Deum ardentius diligamus.
3.2.2
2. Gemino more Deus respicit vel ad veniam, vel ad vindictam. Ad veniam, sicut Petrum. Ad vindictam, sicut dum facta Sodomorum se descensurum et visurum testatur.
3.2.3
3. Trimoda ratione Deus quos voluerit percutit, id est: ad damnationem 261 reprobos, ad purgationem quos errare videt electos, ad propagandam meritorum gloriam justos. Primo namque modo Aegyptus caesa est ad damnationem. Secundo modo pauper Lazarus ad purgationem. Tertio modo percussus est Job ad probationem.
3.2.4
4. Flagellatur homo plerumque a Deo ante peccatum, ne malus sit, ut Paulus, qui, Satanae angelo instigante, carnis tolerabat 262 stimulos. Flagellatur autem et post peccatum, ut corrigatur, sicut ille in Apostolo, qui traditus est Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus esset.
3.2.5
5. Non tamen juste murmurat, etiam qui nescit cur vapulat. Nam Deus ideo plerumque justum flagellat, ne de justitia superbiens cadat.
3.2.6
6. In hac vita Deus tanto magis studet ut parcat quanto magis exspectando flagellat; sed alios feriendo corrigit, alios vero feriendo interficit. Feriendo namque corrigit de quibus dicit: Ego quos amo arguo et castigo. Feriendo perimit quos incorrigibiliter delinquentes aspicit, quosque non jam sub disciplina, ut filios pater, sed districta damnatione, ut hostes adversarius, percutit. De quibus dicit: Flagello inimici percussit te castigatione crudeli. Et iterum: Quid clamas ad me super contritione tua? insanabilis est dolor tuus. Unde unusquisque festinet, et timeat ne simul feriatur vita ejus cum culpa. Flagellum namque tunc diluit culpam, cum mutaverit vitam. Nam cujus mores non mutat, actiones non expiat.
3.2.7
7. Omnis divina percussio aut purgatio vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis. Nam quibusdam flagella ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Unde per Moysen Dominus dicit: Ignis exarsit in ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum.
3.2.8
8. A quibusdam dici solet: Non judicat Deus bis idipsum; qui tamen non attendunt illud quod alibi scriptum est: Jesus populum de terra Aegypti liberans, secundo eos qui non crediderunt perdidit( Judae I, 5). Quamvis enim una culpa bis non percutitur, una tamen 263 percussio intelligitur, quae hic coepta illic perficitur, ut in his qui omnino non corriguntur praecedentium percussio flagellorum sequentium sit initium tormentorum.
3.2.9
9. Hinc est quod in psalmo scribitur: Operiantur, sicut diploide, confusione sua. Diplois enim duplex vestimentum est, quo figuraliter induuntur qui et temporali poena et aeterna damnantur. Unde et Jeremias ait: Contritio super contritionem, id est, gemina damnatio, et hic, et in futuro saeculo. Et idem alibi: Duplici contritione contere eos, id est, gemina poena, praesenti scilicet et futura.
3.2.1
Quibusdam secreto Dei judicio hic male est, illic bene, scilicet, ut dum hic castigati corriguntur, ab aeterna damnatione liberentur. Quibusdam vero hic bene est, illic male, sicut diviti illi accidit qui, hic potentiae claritate conspicuus, post mortem gehennae incendiis traditur cruciandus. Porro quibusdam et hic male, et illic male est, quia, corrigi nolentes, et flagellari in hac vita incipiunt, et in aeterna percussione damnantur.
3.2.2.1
In tanto immergi quosdam desperationis profundo, ut nec per flagella valeant emendari. De quibus recte per prophetam Dominus dicit: Frustra percussi filios vestros; disciplinam non receperunt.
3.2.2.2
12. Plerumque justus plangit, et nescit utrum pro omnibus suis peccatis praesentia patiatur flagella, an pro uno tantum, et nescit quae sit culpa illa pro qua meruit ejusmodi pati supplicia, et pro ipso ambiguo maxime in moerore versatur.
3.2.2.3
13. Quamvis flagella praesentia justum a peccatis absolvunt, adhuc tamen sub metu vindictae turbatur, ne instantes ei plagae non sufficiant ad purganda delicta. Proinde ergo, dum praesentia patitur, et futura pertimescit, quodammodo, sicut ait propheta, pro suis peccatis duplicia recipit. 264
3.3.1
LIBER TERTIUS. CAPUT III. De infirmitate carnis.
3.3.1
1. Sunt nonnulli hujus qualitatis homines, qui nesciant corrigi, nisi alios viderint flagellari; sicque proficiunt comparatione malorum, dum sibi id accidere timent, in quo deperire alios vident.
3.3.2
2. Quosdam Deus videns nolle proprio voto corrigi, adversitatum tangit stimulis. Quosdam etiam praesciens multum peccare posse, in salutem flagellat eos corporis infirmitate, ne peccent, ut eis utilius sit frangi languoribus ad salutem animae quam manere incolumes ad damnationem.
3.3.3
3. Visitatio Dei nec semper in bonum accipitur, nec semper in malum. In bonum enim accipitur, sicut est illud: Visita nos in salutari tuo. In malum vero, juxta illud: In tempore visitationis suae peribunt.
3.3.4
4. Tribus ex causis infirmitates accidunt corporis, id est, ex peccato, ex tentatione, et ex intemperantiae passione; sed huic tantum 265 novissimae humana potest medicina succurrere, illis vero sola pietas divinae misericordiae.
3.3.5
5. Qui valentiores sunt, et sani, utile est illis infirmari, et non peccare, ne per vigorem salutis illicitis sordidentur cupiditatum, et luxuriae desideriis.
3.3.6
6. Duritia, quae mentem premit, nec sentitur, utiliter mutatur in carne, ut sentiatur atque intellecta emendetur. Nam citius vulnera carnis sentiuntur quam animae; ideoque per carnis flagella errantes citius corriguntur. Hoc quippe indicant in Pauli oculis squamae infidelitatis, quae dum mutatae sunt per increpationem in oculis carnis, confestim resoluta est duritia mentis.
3.3.1
Est perniciosa sanitas, quae ad inobedientiam hominem ducit. Est et salubris infirmitas, quae per divinam correptionem mentem a duritia frangit.
3.3.2
Languor animae, id est, peccatorum infirmitas perniciosa est, de qua etiam Apostolus ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Nam infirmitatem carnis utilem esse idem Apostolus approbat, dicens: Quando infirmor, tunc fortior sum.
3.4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IV. De tolerantia divinae correptionis.
3.4.1
1. Murmurare in flagellis Dei peccator homo non debet, quia maxime per hoc quod corripitur emendatur. Unusquisque autem tunc levius portat quod patitur, si sua discusserit mala pro quibus illi infertur retributio justa.
3.4.2
2. Discat non murmurare qui male patitur, etiam si ignorat cur mala patiatur; et per hoc juste se pati arbitretur, per quod 266 ab illo judicatur, cujus nunquam injusta judicia sunt. Qui flagella sustinet, et contra Deum murmurat, justitiam judicantis accusat. Qui vero se cognoscit a justo judice pati, quod sustinet, etiam si pro quo patitur ignoret, per hoc jam justificatur, pro quo et seipsum accusat, et Dei justitiam laudat.
3.4.1.1
Dum ex rebus prosperis utilia justus exempla praestat hominibus, necesse est eum iterum et adversitatibus tangi, quatenus ejus patientia comprobetur, ut denuo fortitudinis documenta ex eo sumant, qui prosperitatis ejus temperantiam agnoverunt.
3.4.1.2
4. Qui passionibus animae insidiante adversario cruciatur, non idcirco se credat alienari a Christo, quia talia patitur; sed magis per hoc Deo commendabilem se esse existimet, si, dum haec patitur, laudet Deum potius, non accuset.
3.4.1.3
5. Ad magnam utilitatem divino judicio mens justi diversis passionum tentationibus agitatur, pro quibus si Deo gratias egerit, suaeque culpae, quod talibus dignus sit, deputaverit, hoc, quod ex passione tolerat, ei pro virtutibus reputabitur, quia et divinam agnoscit justitiam, et suam intelligit culpam.
3.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT V. De tentationibus diaboli.
3.5.1
1. Multis calamitatum tentationibus mens justi in hac vita pulsatur; unde et optat ab hoc saeculo funditus evelli, quo et aerumnis careat, et fixam illic securitatem inveniat.
3.5.2
2. Inter eas poenas quas justus in corpore patitur, atque eas 267 quas mente per fraudem diaboli tolerat multum interest. Nam gravius fert, quas interius luget, quam eas quas exterius sustinet. Has enim et loco evitat, et tempore: illas nec loco potest evitare, nec tempore.
3.5.3
3. Non amplius tentat electos diabolus quam Dei voluntas permittit. Tentando autem, sanctorum profectibus servit.
3.5.4
4. Etsi nolens, utilitati tamen sanctorum servit diabolus, quando eos tentationibus suis non dejicit, sed potius erudit. Nam tentationes, quas ille ad humanum interitum movet, interdum Spiritus sanctus ad exercitium virtutum salubri utilitate convertit.
3.5.5
5. Insidiae diaboli, atque astutiae, quamvis huc atque illuc quaerentes quem devorent diffundantur, a potestate tamen divina non egrediuntur, ne tantum noceant, quantum malitiose contendunt. Nam quomodo sanctorum virtus tanta tolerare posset, si superna dispensatio pio moderamine nequitiam daemonum non frenaret? Et licet diabolus tentationem justis semper inferre cupiat, tamen, si a Deo potestatem non acceperit, nullatenus adipisci potest quod appetit. Unde et omnis voluntas diaboli injusta est, et tamen, permittente Deo, omnis potestas justa. Ex se enim tentare quoslibet injuste appetit, sed eos, qui tentandi sunt, et prout tentandi sunt, non nisi tentari Deus juste permittit.
3.5.1
Unde etiam in libris Regum de diabolo scriptum est quia Spiritus Domini malus irruebat in Saul. Ubi juste quaeritur: si Domini, cur malus? si malus, cur Domini? Sed duobus verbis comprehensa est et Dei potestas justa, et diaboli voluntas injusta. Nam spiritus malus per nequissimam voluntatem, et idem Dominus per acceptam justissimam potestatem. 268
3.5.2.1
Diabolus non est immissor, sed incentor potius vitiorum. Neque enim alibi concupiscentiae fomenta succendit, nisi ubi prius pravae cogitationis delectationes aspexerit; quas si a nobis spernimus, sine dubio ille confusus abscedit; statimque franguntur jacula concupiscentiae ejus:
3.5.2.2
illius .
3.5.2.3
8. Sollicite hostis insidias intelligere pariter, et cavere Dei servum oportet; sicque in innocentia vitae existere simplicem, ut tamen oporteat cum simplicitate esse prudentem. Qui prudentiam simplicitati non miscet, juxta prophetam, columba est seducta, non habens cor. Sed ideo columba, quia simplex; ideo autem cor non habens, quia ignara prudentiae est.
3.5.2.4
9. Saepe fraus Satanae sanctorum cordibus aperitur, quando per speciem boni angelum se simulans lucis, dum nititur electos decipere, detegitur atque contemnitur. Sic et verba fallacis doctrinae Deus sanctos suos facit intelligere, quatenus diabolicum errorem interius cognoscant, ac sollicite caveant.
3.5.2.5
10. Discretio sanctorum tanta esse debet, ut inter bonum et malum praediti ratione dijudicent, ne eos diabolus per speciem boni fallat. Haec est enim percunctatio Josue dicentis: Noster es? an adversariorum? Propter hoc et Jeremiae dicitur: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Tunc enim bene de se 269 judicant sancti, quando ab eis Deus fallacia daemonum tentamenta facit intelligi.
3.5.2.6
11. Multi decipiuntur a diabolo, et ignorant se esse deceptos, Oseae prophetae testimonio declarante: Comederunt, inquit, alieni robur ejus, et ipse ignoravit. Alieni namque maligni spiritus significantur, qui virtutes mentis comedunt; sed hoc corda negligentium non intelligunt.
3.5.2.7
12. Tanquam inermis diabolus vincitur, quando aperta iniquitate hominem depravare conatur; armatus vero tunc incedit, dum per speciem sanctitatis et virtutis ea quae sancta sunt destruit, quando et qui decipitur sua detrimenta non sentit, sed, tanquam sint virtutes, quae sunt vitia sectatur et diligit.
3.5.2.8
13. In oculis carnalium diabolus terribilis est, in electorum oculis terror ejus vilis est. Ab incredulis, ut leo, timetur; a fortibus in fide, ut vermis, contemnitur, atque ad momentum ostensus repellitur.
3.5.2.9
14. Qui suggestiones diaboli non recipit, in ejus insidias minime transit. Nam facile in consequenti opere repellitur, si prima oblectamenta illius respuantur. Diabolus enim serpens est lubricus, cujus si capiti, id est, primae suggestioni non resistitur, totus in interna cordis, dum non sentitur, illabitur. 270
3.5.3
Tentationum diabolicarum initia fragilia sunt, quae, si non caveantur, sed per usum in consuetudinem transeant, in novissimis fortiter convalescunt, ita ut aut nunquam aut cum difficultate vincantur.
3.5.4.1
Dum in tota vita diabolus hominem praevaricari cupiat, amplius tamen in fine molitur decipere. Hinc est, quod in principio contra protoplastum serpenti est dictum: Et tu insidiaberis calcaneo ejus, quia nimirum hominem, quem diabolus in cursu praeteritae vitae non decepit, in novissimis supplantare disponit. Proinde quamvis quisque sit justus, nunquam necesse est ut sit in hac vita securus; sed semper humilis caveat, semperque, ne in fine corruat, sollicitus pertimescat.
3.5.4.2
17. Diabolus suis fautoribus blanditur, Dei vero servis molitur tentamenta contraria, exemplo Domini, qui se post baptismum passus est a diabolo tentari.
3.5.4.3
18. Diabolus sanctos omnes non tenendo possidet, sed tentando persequitur. Nam quia non in eis intrinsecus regnat, contra eos extrinsecus pugnat. Et qui interius amisit dominium, exterius commovet bellum.
3.5.4.4
19. Tunc contra eum quem possidet diabolus acrius saevit, quando se virtute divina ab eo expellendum cognoscit. Unde immundus spiritus tunc discerpsit gravius puerum in quo habitabat, quando ad Christi imperium exire ab eo coactus est. Quod factum et ab Job verba respicit, ubi in novissimis Behemoth caudam suam, quasi cedrus, astringit. 271
3.5.5.1
Plus contra eos diabolus diversis tentationibus insistit, qui possunt et aliis sua utilitate prodesse, ut, dum illi impediuntur, non proficiant qui docendi sunt.
3.5.5.2
21. Maligni spiritus hoc, quod intra nos mundare cupimus, sine intermissione tentant iterum sordidare. Sancti autem eorum insidias praesago spiritu praecognoscunt, et quidquid in semetipsis terrenum sentiunt, indesinenter operibus sanctis exhauriunt, ut de intimis puri inveniantur.
3.5.5.3
22. Eodem blandimento decipiuntur nunc per diabolum homines, quo protoplasti in paradiso sunt decepti. Multis enim vitiorum praestigiis mentes reproborum Satanas praetentando deludit. Nunc enim promissis decipit; nunc rebus transitoriis, quasi necessariis, illicit; nunc etiam ipsa inferni supplicia, quasi levia, et transitoria, suggerit; quatenus miserorum corda in cupiditatem, lasciviamque dissolvat, secumque ad tartara ducat.
3.5.5.4
23. Argumenta machinationum malarumque cogitationum semina, quae in cordibus hominum diabolus fundit, ita saepe undique captam implicant mentem, ut ex qua parte evadere quisque tentaverit, sine periculo exire non possit, veluti si jures hoc facere, quod si feceris, pecces; si non feceris, reus perjurii sis. In tanto ergo mali discrimine, ut evadendi aditus pateat, minora potius eligenda sunt, ut majora vitentur.
3.5.6
Diabolus, quando decipere quemquam quaerit, prius naturam uniuscujusque intendit, et inde se applicat, unde aptum hominem ad peccandum inspexerit.
3.5.7
Ex ea parte diabolus homines tentat, qua eos per excrescentem humorem facile inclinari ad vitia conspicit, ut secundum humoris conspersionem adhibeat et tentationem. Lege Balaam, qui in figura diaboli contra populum Dei ex ea parte praecipit perniciosos praetendere laqueos, ex qua sentit eos facilius esse lapsuros. Nam et qui aquam alicubi deducit, non eam per aliam partem mittit, nisi ubi impetum ejus intendit. 272
3.5.8.1
Nullus culpam existimet, quam ex conspersione propria sustinet; sed, quantum valet, contra id quod tolerat pugnet. Nam si conspersioni ceditur, tentationi vel vitio nequaquam resistitur.
3.5.8.2
27. Ideo diabolus in sacris eloquiis Behemoth, id est, animal dicitur, quia de coelis lapsus ad terras cecidit. Ideo Leviathan, id est, serpens de aquis, quia in hujus saeculi mari volubili versatur astutia. Avis vero propterea nominatur, quia per superbiam ad alta sustollitur. Et recte his tribus vocabulis appellatur, quia pro suo merito aerem, quasi avis, pro carcere meruit; terram, ut animal brutum sit; serpens, ut in hujus saeculi mari insana jactetur fluctuatione. 273
3.5.9
Ex eo enim quod per membra sua diabolus operatur, sortitur vocabula: ita ut quod singuli agunt, incitante illo, ipse nominetur ex eo. Quem enim non decipit diabolus? Unde animal est, hoc est, per carnis luxuriam tentat; unde serpens est, hoc est, cupiditatis ac nocendi malitia. Quem autem nec sic decipit, insidiatur ei; unde avis est, hoc est, superbiae ruina. Undique enim dolos praeparat, quousque inveniat viam per quam incautum decipiat.
3.5.6
29. Aliud est intrare mentem cujusquam diabolum, aliud vero inhabitare. Nam et in cordibus sanctorum ingreditur, dum malas suggestiones insinuat; sed non habitat in eis, quia in suo corpore non eos transducit. Qui vero in corpore ejus sunt, ipsos inhabitat, quia ipsi sunt templum ejus. Et si subrepat mentibus electorum diabolus, non autem in eis requiescit, sicut in cordibus reproborum; nam calore fidei mox excitatur, ut exeat ab electis.
3.5.10.1
Nonnulli, quos jam avido ore diabolus devoraverat, rursus divini judicii occulta miseratione ab ejus ore eripiuntur, et saluti restituuntur. Nam saepe multos, quos antiquus hostis luxuriae voragine immersos tenuit, potentia divina per poenitentiam ab ejus faucibus traxit.
3.5.10.2
31. Quomodo bonorum interitum Propheta electam dicit esse diaboli escam, dum alibi scriptum sit de illo: Fenum sicut bos comedet, nisi quod in oculis Dei fenum sunt qui electus cibus secundum homines esse videntur? Ac per haec, qui de bonorum numero pereunt, apud homines electi, apud Deum fenum existunt.
3.5.10.3
32. Eum diabolus jam deglutiisse dicitur, quem jam perfecto scelere devorasse videtur. Eum vero, quem non deglutivit operis perfectione, sed tentationum illecebris mordet, ut devoret, adhuc quasi in maxilla mandit. Unde et Paulus habet stimulos carnis, quibus humilietur, non habet peccandi perfectionem, qua deglutiatur. 274
3.5.11.1
Os diaboli verba ejus sunt. Verba vero ejus inspirationes occultae sunt, quibus corda hominum alloquens occultis urit cupiditatibus.
3.5.11.2
34. Quidam ob incorreptibilem iniquitatem, quia sponte non corriguntur, immundis spiritibus vexandi traduntur, ut arripiendi eos daemones corporaliter habeant potestatem, terroribusque eorum afflicti humilientur, poeniteant et salventur, sicut et Apostolus Corinthiis scribens, dicit: Tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit. Utile est enim quosdam peccantes, ut in anima salventur, Satanae corporaliter deputari, quatenus ex praesenti correptione futurorum judicium timeant, et de caetero delinquere caveant. Quidam autem potestati daemonum ad emendationem deputantur; quidam vero despecti ad solam perditionem traduntur.
3.5.12.1
Nunquam vacat diabolus adversus hominem justum. Aut enim tribulationes cordis illi exaggerat, aut dolores corporis suscitat. Hinc est, quod Apostolus ait: Datus est mihi stimulus carnis angelus Satanae, qui me colaphizet.
3.5.12.2
36. Saepe mentem justi variis vexationum doloribus vis daemonum cruciat; unde interdum usque ad desperationis angustiam 275 coarctatur. Permanenti autem in Dei amore animae et ipsa talis angustia ad meritum proficit. Nam sive in animo, sive in corpore, per instinctum immundorum spirituum quaelibet adversa justus patiatur, ex Dei utique permissu id patitur. Quod si hoc ipsum ad Dei gloriam humilis referat, et dicat quod pro corporis passione Job dixit: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non suscipiamus? iste non separatur a Deo, sed conjungitur, quamlibet atroci angustia torqueatur.
3.5.13
Multa justus adversa in anima patitur instigatione daemonum, sed talibus tentamentis perire vitae aeternae non potest, quia pius Dominus ad damnationem culpae non reputat quod de suae majestatis permissu nolens qui patitur portat. Nam ibi peccamus ubi cupiditate vel voluntate deflectimus. Ubi vero violenter addicimur, etsi facinus aut flagitium non est, miseria tamen pro flagitio et facinore est. Sed qui Deum pro irrogata laudat miseria, commisso procul dubio caret facinore.
3.6.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VI. De tentamentis somniorum.
3.6.1
1. Plerumque daemones in noctibus occurrentes humanos sensus per visiones conturbant, ut formidolosos et timidos faciant. Aliquoties etiam ex desperatione peccatorum mentem conversi per soporem conturbant, horridaque gehennae supplicia minitant. Nonnunquam autem et aperta impugnatione grassantes humana corpora 276 verberant, quod tamen, Deo permittente, malis fit ad vindictam, justis ad tolerantiae gloriam.
3.6.1.1
Plerumque immundi spiritus eos quos incumbere in saeculi amore conspiciunt, dormientes quadam vana spei prosperitate illudunt. Quosdam vero, quos formidare aliqua adversa praesentiunt, dormientes inani terrore concutiunt. Sicque miserorum corda variis illusionibus intentantes, modo vacua prosperitate demulcent, modo vana formidine terrent.
3.6.1.2
3. Qui aut nullis, aut raris conscii sunt delictis, aut nunquam, aut raro terroribus fatigantur nocturnis; sed placato somno quiescentes, interdum etiam per soporem quaedam arcana et mystica contuentur ac vident. Qui vero corda sua gravioribus vitiis polluerunt, conscientiae pavore illusi species tremendas aspiciunt. Fallax enim imago mentes miserorum diversis illudit imaginibus; et quos vigilantes in vita traxit, dormientes fatigat, ut nunquam securos requiescere sinat.
3.6.1.3
4. Nonnunquam etiam electorum mentes horrendis imaginibus 277 somniorum spiritus immundi terrificare conantur; et quos vigilantes vitiis tentant, nec superant, acriter dormientes impugnant.
3.6.2.1
Sancti autem etsi ad momentum hujusmodi visionibus commoveantur, mox tamen evigilantes illusionum vanitates despiciunt, intentionemque suam protinus ad Deum convertunt.
3.6.2.2
6. Diversae qualitates sunt somniorum. Quaedam enim ex saturitate, seu inanitione occurrunt, quae etiam per experientiam nota sunt. Quaedam vero ex propria cogitatione oriuntur; nam saepe quae in die cogitamus, in noctibus recognoscimus.
3.6.2.3
7. Nonnullae autem visiones spirituum immundorum fiunt illusione, Salomone probante: Multos, inquit, errare fecerunt somnia, et illusiones vanae. Porro quaedam justo fiunt modo, id est, supernae revelationis mysterio, sicut legitur in lege de Joseph filio Jacob, qui somnio fratribus praeferendus praedicitur. Vel sicut in Evangelio de Joseph sponso Mariae, qui ut fugeret cum puero in Aegyptum somnio admonetur. Nonnunquam etiam et permiste accidunt visiones, id est, cogitatione simul et illusione, atque item cogitatione et revelatione, Daniele dicente: Tu, inquit, rex, cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec, et qui revelat mysteria ostendit tibi quae futura sunt. Etenim saepe ea in quibus cogitationum nostrarum sensum porrigimus, quodam mentis excessu revelantur, dum requiescimus.
3.6.3
Quamvis nonnulla vera sint somnia, facile tamen eis credi 278 non opus est, quia diversis imaginationum qualitatibus oriuntur, et unde veniant raro consideratur. Tam facile igitur somniis fides adhibenda non est, ne forte Satanas, in angelum lucis se transformans, quemlibet incautum fallat, et aliqua erroris fraude decipiat.
3.6.2
9. Nonnunquam daemones deceptoria fraude ita quosdam curiosos observant, eisque illudunt, ut quaedam somnia non aliter eveniant quam ostenduntur. Ut enim in multis fallant, interdum et vera pronuntiant. Sed quamvis ita accidant, contemnenda sunt, ne forte de illusione procedant, recolentes testimonium Scripturae dicentis: Si dixerint vobis, et ita evenerit, non credatis.
3.6.3
10. Somnia similia sunt auguriis, et qui ea intendunt, revera augurari noscuntur. Non esse vera somnia, quae cogitans animus die noctuque sibi imaginatur. Mentes enim nonnunquam ipsae sibi somnia fingunt.
3.6.4
Saepe dum priora mala per tristem memoriam ad mentem reducuntur, per haec gehennae vindictam in nobis ipsis recolendo imaginamur. Hujusmodi mentis imaginationes, quae aut de praeteritis admissis, aut de futuri supplicii memoria vigilantibus fiunt, et per visiones somniaque occurrunt, et cogitationum mentes 279 concutiunt. Nam una VI memoriae fiunt utraque, sive vigilantibus, sive dormientibus nobis.
3.6.5.1
Tali enim animi motione horribili pavore etiam per quietem concutimur; et quam gravia sunt quae commisimus, et quam dura quae pertimescimus, mentis aspectu etiam in somnio contemplamur.
3.6.5.2
13. Non esse peccatum, quando nolentes imaginibus nocturnis illudimur; sed tunc esse peccatum, si, antequam illudamur, cogitationum affectibus praeveniamur. Luxuriae quippe imagines, quas in veritate gessimus, saepe dormientibus in animo apparent, sed innoxie, si non concupiscendo occurrant.
3.6.5.3
14. Qui nocturna illusione polluitur, quamvis etsi extra memoriam turpium cogitationum sese persentiat inquinatum, tamen hoc, ut tentaretur, culpae suae tribuat, suamque immunditiam statim fletibus tergat.
3.7.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VII. De oratione.
3.7.1
1. Hoc est remedium ejus qui vitiorum tentamentis exaestuat, ut quoties quolibet tangitur vitio, toties ad orationem se subdat, quia frequens oratio vitiorum impugnationem exstinguit.
3.7.2
2. Tam perseveranter intendere oportet animum nostrum orando, atque pulsando, quousque importunas desideriorum carnalium suggestiones, quae nostris obrepunt sensibus, fortissima intentione superemus; ac tandiu insistere, quousque persistendo vincamus. Nam negligentes orationes nec ab ipso homine impetrare valent quod volunt.
3.7.1.1
Quando quisque orat, sanctum ad se spiritum advocat. At ubi venerit, confestim tentamenta daemoniorum quae se mentibus 280 humanis immergunt, praesentiam ejus ferre non sustinentes, effugiunt.
3.7.1.2
4. Oratio cordis est, non labiorum. Neque enim verba deprecantis Deus intendit, sed orantis cor aspicit. Quod si tacite cor oret, et vox sileat, quamvis hominibus lateat, Deo latere non potest qui conscientiae praesens est. Melius est autem cum silentio 281 orare corde sine sono vocis, quam solis verbis sine intuitu mentis.
3.7.1.3
5. Nunquam est sine gemitu orandum; nam peccatorum recordatio moerorem gignit. Dum enim oramus, ad memoriam culpam reducimus, et magis reos tunc nos esse cognoscimus. Ideoque cum Deo assistimus, gemere et flere debemus, reminiscentes quam gravia sint scelera quae commisimus, quamque dira inferni supplicia quae timemus.
3.7.1.4
6. Mens qualem se in oratione offert, talem post orationem conservet. Nam nihil proficit oratio, si denuo committitur unde jam iterum venia postuletur. Ille enim precis desideratum effectum sine dubio percipit, qui quod orando ablui postulat delinquendo non iterat.
3.7.2.1
Mens nostra coelestis est, et tunc orando Deum bene contemplatur, quando nullis terrenis curis aut erroribus impeditur. Apta est enim ad bonum in sua natura, in aliena vero turbatur.
3.7.2.2
8. Pura est oratio quam in suo tempore saeculi non interveniunt 282 curae; longe autem est a Deo animus qui in oratione cogitationibus saeculi fuerit occupatus. Tunc ergo veraciter oramus, quando aliunde non cogitamus. Sed valde pauci sunt, qui tales orationes habeant. Et licet in quibusdam sint, difficile tamen est ut semper sint.
3.7.2.3
9. Mens quae ante orationem vacans a Deo in illicitis cogitationibus occupatur, dum in orationem venerit, confestim illi imagines rerum quas nuper cogitavit occurrunt, aditumque precis obstruunt, ne se mens libera ad coeleste desiderium erigat.
3.7.2.4
10. Purgandus est itaque primum animus, atque a temporalium rerum cogitationibus segregandus, ut pura acies cordis ad Deum vere et simpliciter dirigatur. Nam revera tunc impetranda divina munera credimus, quando simplici affectu assistimus cum oramus.
3.7.3.1
Multis modis interrumpitur orationis intentio, dum se per incuriam vana mundi ingerunt in cujuscunque orantis animo. Tunc autem magis diabolus cogitationes curarum saecularium humanis mentibus ingerit, quando orantem aspexerit.
3.7.3.2
12. Duobus modis oratio impeditur, ne impetrare quisque valeat postulata: hoc est, si aut quisque adhuc mala committit, aut si delinquenti sibi debita non dimittit. Quod geminum malum, dum quisque a semetipso absterserit, protinus securus studio orationis 283 incumbit, et ad ea quae impetrare precibus cupit, mentem libere erigit.
3.7.3.3
13. Qui laeditur, non desistat orare pro se laedentibus; alioquin, juxta Domini sententiam, peccat qui pro inimicis non orat.
3.7.3.4
14. Sicut nullum proficit in vulnere medicamentum, si adhuc ferrum in eo sit, ita nihil proficit oratio illius, cujus adhuc dolor in mente, vel odium manet in pectore.
3.7.3.5
15. Tantus debet esse orantis erga Deum affectus, ut non desperet precis effectum. Inaniter autem oramus, si spei fiduciam non habemus. Petat ergo, ut Apostolus ait, unusquisque in fide nihil dubitans; nam qui dubitat similis est undae maris, quae a vento fertur, atque dispergitur.
3.7.3.6
16. Diffidentia nascitur impetrandi orata, si se adhuc animus sentiat circa peccandi affectionem versari. Non enim potest habere precis certam fiduciam, qui adhuc in praeceptis Dei pigritat, et peccati recordatione delectatur.
3.7.3.7
17. Qui a praeceptis Dei avertitur, quod in oratione postulat accipere non meretur; nec impetrat ab illo bonum quod poscit, 284 cujus legi non obedit. Si enim id quod Deus praecipit facimus, id quod petimus sine dubio obtinemus. Nam sicut scriptum est: Qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio ejus exsecrabilis erit.
3.7.3.8
18. Multum apud Deum utraque sibi necessario commendantur, ut oratione operatio et opere fulciatur oratio. Unde etiam Jeremias ait: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum. Cor enim cum manibus levat, qui orationem cum opere sublevat. Nam quicunque orat, et non operatur, cor levat, et manus non levat. Quisquis vero operatur, et non orat, levat manus, et cor non levat. Sed quia operari necesse est, et orare, bene juxta utrumque 285 dictum est: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum; ne de negligentia mandatorum corde reprehendamur, dum salutem nostram obtinere aut sola oratione, aut sola operatione, contendimus.
3.7.4.1
Postquam bonum opus agimus, lacrymae orationum fundantur, ut meritum actionis humilitas impetret precis.
3.7.4.2
20. Culpabiliter manus ad Deum expandit, qui facta sua orando jactanter prodit, sicut Pharisaeus in templo jactanter orabat, seseque magis quam Deum de operibus justis laudari volebat.
3.7.4.3
21. Quorumdam oratio in peccatum convertitur, sicut de Juda proditore scribitur. Qui enim jactanter orat, laudem appetendo humanam, non solum ejus oratio non delet peccatum, sed et ipsa vertitur in peccatum. Sicut Judaei, et haeretici, qui licet jejunare et orare videantur, eorum tamen oratio non illis ad purgationis proficit meritum, sed mutatur potius in peccatum.
3.7.4.4
22. Ideo interdum oratio electorum in pressuris eorum differtur, ut impiorum perversitas augeatur. Verum dum justi temporaliter audiuntur, pro eorum fit salute qui eos affligunt, ut dum illis temporali remedio subvenitur, pravorum oculi ad conversionem aperiantur. Unde et trium puerorum frigidus ignis fuit, ut 286 Nabuchodonosor Deum verum agnosceret. Sicut et propheta in Psalmis ait: Propter inimicos meos eripe me.
3.7.5
Proinde tardius exaudiuntur quorumdam orationes, ut dum differuntur, fortius excitatae majoribus praemiis cumulentur: exemplo pruinarum, et repressione messium, in quibus quanto tardius sata semina exeunt, tanto ad frugem cumulatius crescunt.
3.7.6
Quoties orantes non cito exaudimur, nostra nobis facta in oculis proponamus, ut hoc ipsum quod differtur divinae reputetur justitiae, et culpae nostrae.
3.7.7
Interdum quod perseveranter orantes non cito exaudimur, utilitatis nostrae est, non adversitatis. Saepe enim multos Deus non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad salutem.
3.7.8.1
Multi orantes non exaudiuntur, providendo illis Deus meliora quam petunt, sicut contingere solet parvulis, qui, ne in scholis vapulent, Deum exorant. Sed non datur illis postulationis effectus, quia impeditur talis auditio ad profectum. Non aliter quibusdam contingit electis. Deprecantur enim Deum pro nonnullis vitae hujus commodis, vel adversis. Providentia vero divina temporaliter eorum desiderio minime consulit, quia meliora illis in aeternum promittit.
3.7.8.2
27. Oratio privatis locis opportunius funditur, majusque obtentum impetrat, dum Deo tantum teste depromitur.
3.7.8.3
28. Proprium autem hypocritarum est offerre se in oratione videntibus; quorum fructus est, non Deo placere, sed gloriam ab hominibus comparare.
3.7.9
Non in multiloquio exaudiuntur homines a Deo, quasi plurimis eum verbis conentur inflectere. Neque enim conciliat eum multiplex orantis sermo, sed pura sinceraque orationis intentio. 287
3.7.10.1
Bonum est corde semper orare, bonum et sono vocis Deum spiritualibus hymnis glorificare. Nihil est sola voce canere sine cordis intentione; sed, sicut ait Apostolus: Cantantes in cordibus vestris, hoc est, non solum voce, sed et corde psallentes. Unde et alibi: Psallam spiritu, psallam et mente.
3.7.10.2
31. Sicut orationibus regimur, ita psalmorum studiis delectamur. Psallendi enim utilitas tristia corda consolatur, gratiores mentes facit, fastidiosos oblectat, inertes exsuscitat, peccatores ad lamenta invitat. Nam quamvis dura sint carnalium corda, statim ut psalmi dulcedo insonuerit, ad effectum pietatis animum eorum inflectit.
3.7.11
Dum Christianum non vocis modulatio, sed tantum verba divina, quae ibi dicuntur, debeant commovere, nescio quo tamen pacto modulatione canentis major nascitur compunctio cordis. Multi enim reperiuntur qui, cantus suavitate commoti, sua crimina plangunt, atque ex ea parte magis flectuntur ad lacrymas, ex qua psallentis insonuerit dulcedo suavissima.
3.7.12
Oratio in praesenti tantum vita pro remedio peccatorum effunditur; psalmorum autem decantatio perpetuam Dei laudem demonstrat in gloriam sempiternam, sicut scriptum est: Beati qui 288 habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Cujus operis ministerium quicunque fideliter intentaque mente exsequitur, quodammodo angelis sociatur.
3.8.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII. De lectione.
3.8.1
1. Orationibus mundamur, lectionibus instruimur; utrumque bonum, si liceat; si non liceat, melius est orare quam legere.
3.8.2
2. Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare, frequenter et legere. Nam cum oramus, cum Deo ipsi loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur.
3.8.1
Omnis profectus ex lectione et meditatione procedit. Quae enim nescimus, lectione discimus; quae autem didicimus, meditationibus conservamus.
3.8.2.1
Geminum confert donum lectio sanctarum Scripturarum: sive quia intellectum mentis erudit, seu quod a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. Excitati enim saepe illius sermone, subtrahimur a desiderio vitae mundanae; atque accensi in amorem sapientiae, tanto vana spes mortalitatis hujus nobis vilescit, quanto amplius legendo spes aeterna claruerit.
3.8.2.2
5. Geminum est lectionis studium: primum, quomodo Scripturae intelligantur; secundum, qua utilitate vel dignitate dicantur. 289 Erit enim antea quisque promptus ad intelligendum quae legit, sequenter idoneus ad proferendum quae didicit.
3.8.2.3
6. Lector strenuus potius ad implendum quae legit, quam ad sciendum, erit promptissimus. Minor enim poena est nescire quid appetas, quam ea quae noveris non implere. Sicut enim legendo scire concupiscimus, sic sciendo recta quae didicimus implere debemus.
3.8.3.1
Lex Dei et praemium habet, et poenam legentibus eam. Praemium his qui eam bene vivendo custodiunt; poenam vero eis qui eam male vivendo contemnunt.
3.8.3.2
8. Omnis qui a praeceptis Dei discedit opere, quoties eadem Dei praecepta legere vel audire potuerit, corde suo reprehensus confunditur, quia id quod non agit memoratur, et teste conscientia interius accusatur. Unde et David propheta deprecatur dicens: Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua. Graviter namque unusquisque confunditur quando mandata Dei vel legendo, vel audiendo respicit, quae vivendo contemnit. Corde enim reprehenditur, dum mandatorum meditatione docetur, quia non implevit opere quod divina didicit jussione. 290
3.9.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IX. De assiduitate legendi.
3.9.1
1. Nemo potest sensum Scripturae sanctae cognoscere, nisi legendi familiaritate, sicut est scriptum: Ama illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus.
3.9.2
2. Quanto quisque magis in sacris eloquiis assiduus fuerit, tanto ex eis uberiorem intelligentiam capit; sicut terra, quae quanto amplius excolitur, tanto uberius fructificat.
3.9.3
3. Quanto amplius ad quamlibet artem homo conscendit, tanto magis ad hominem ars ipsa descendit, sicut in Lege scribitur: Moyses ascendit in montem, et Dominus descendit.
3.9.4
4. Verum est de otio spirituali, quod ille tantum secreta divinorum scrutabitur mandatorum, qui ab actione terrenae curae a vocaverit animum, et sedula familiaritate Scripturis sanctis inhaeserit. Nam sicut caecus et videns potest quidem uterque ambulare, sed non consimili libertate, dum caecus pergens quo non videt offendat, videns vero offendicula cavet, et quo sit pergendum 291 agnoscat; sic et qui nubilo terrenae curae fuscatur, si tentet Dei perscrutari mysteria, non valet, quia caligine curarum non videt. Quod ille tantumdem efficere valet, qui sese de exterioribus saeculi curis abstrahit, et totum sese in Scripturarum meditatione defigit.
3.9.5
5. Quidam habent intelligentiae ingenium, sed negligunt lectionis studium; et quod legendo scire potuerunt, negligendo contemnunt. Quidam vero amorem sciendi habent, sed tarditate sensus praepediuntur; qui tamen assidua lectione sapiunt, quod ingeniosi per desidiam non noverunt.
3.9.1
Ingenium tardius etsi non per naturam, per assiduitatem tamen lectionis augmentatur. Nam quamvis sensus hebetudo sit, frequens tamen lectio intelligentiam auget.
3.9.2
Sicut qui tardus est ad capiendum, pro intentione tamen boni studii praemium percipit, ita qui praestitum sibi ex Deo ingenium intelligentiae negligit, condemnationis reus existit, quia donum quod accepit despicit, et per desidiam delinquit.
3.9.3
Quidam Dei judicio donum scientiae quod negligunt accipiunt, ut durius de rebus creditis puniantur. Tardiores autem ideo quod scire cupiunt difficulter inveniunt, ut pro maximo exercitio laboris maximum praemium habeant retributionis.
3.10.1
LIBER TERTIUS. CAPUT X. De doctrina sine gratia.
3.10.1
1. Doctrina sine adjuvante gratia, quamvis infundatur auribus, 292 ad cor nunquam descendit; foris quidem perstrepit, sed interius nil proficit. Tunc autem Dei sermo infusus auribus ad cordis ultima pervenit, quando Dei gratia mentem interius, ut intelligat, tangit.
3.10.1
Sicut enim quosdam flamma charitatis suae Deus illuminat, ut vitaliter sapiant, ita quosdam frigidos torpentesque deserit, ut sine sensu persistant.
3.10.2
Plerique acumine intelligendi vivaces existunt, sed loquendi inopia angustantur. Quidam vero in utrisque pollent, quia et sciendi copiam, et dicendi efficaciam habent.
3.11.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XI. De superbis lectoribus.
3.11.1
1. Plerique, scientia accepta Scripturarum, non ad Dei gloriam, sed ad suam laudem utuntur, dum ipsa scientia extolluntur, et ibi peccant, ubi peccata mundare debuerant.
3.11.2
2. Nunquam consequuntur legendo perfectam scientiam arrogantes. Nam quamvis sapientes in superficie videantur, medullitus tamen veritatis arcana non tangunt, quia superbiae nube praepediuntur. Semper enim superbi legunt, quaerunt et nunquam inveniunt.
3.11.1.1
Divinae legis penetralia humilibus, et bene ad Deum intrantibus patent; pravis autem atque superbis clauduntur. Nam quamvis divina eloquia in lectione arrogantibus sint aperta, in mysterio tamen clausa sunt atque occulta.
3.11.1.2
4. Dum sermo Dei fidelibus lux sit, reprobis autem ac superbis 293 quodammodo tenebrescit; et unde illi illuminantur, inde isti excaecantur.
3.12.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XII. De carnalibus lectoribus et haereticis.
3.12.1
1. Nequaquam legem intelligit qui carnaliter verba legis percurrit, sed is qui eam sensu interioris intelligentiae perspicit. Nam qui litteram legis intendunt, ejus occulta penetrare non possunt.
3.12.2
2. Multi enim non intelligendo spiritualiter Scripturas, nec eas recte sentiendo, in haeresim devoluti sunt, atque in multis erroribus defluxerunt.
3.12.3
3. In solis fidelibus religata est lex, testante Domino per Prophetam: Liga testimonium, signa legem in discipulis meis; ne eam aut Judaeus intelligat, aut haereticus, quia non est Christi discipulus. Unitatem quippe pacis, quam Christus docuit, non sequuntur; de qua 294 idem Dominus dicit: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem inter vos habueritis.
3.12.4
4. Scripturas haeretici sano sensu non sapiunt, sed eas ad errorem pravae intelligentiae ducunt; neque semetipsos earum sensibus subdunt, sed eas perverse ad errorem proprium pertrahunt.
3.12.1
Doctores errorum pravis persuasionibus ita per argumenta fraudulentiae illigant auditores, ut eos quasi in labyrinthum implicent, a quo exire vix valeant.
3.12.2.1
Tanta est haereticorum calliditas, ut falsa veris, malaque bonis permisceant, salutaribusque rebus plerumque erroris sui virus interserant, quo facilius possint pravitatem perversi dogmatis sub specie persuadere veritatis.
3.12.2.2
7. Plerumque sub nomine catholicorum doctorum haeretici sua dicta conscribunt, ut indubitanter lecta credantur. Nonnunquam etiam 295 blasphemias suas latenti dolo in libris nostrorum inserunt, doctrinamque veram adulterando corrumpunt, scilicet vel adjicendo quae impia sunt, vel auferendo quae pia sunt.
3.12.2.3
8. Caute meditanda cautoque sensu probanda sunt quae leguntur, ut, juxta apostolica monita, et teneamus quae recta sunt, et refutemus quae contraria veritati existunt; sicque in bonis instruamur, ut a malis illaesi permaneamus. 296
3.13.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIII. De libris gentilium.
3.13.1
1. Ideo prohibetur Christianus figmenta legere poetarum, quia per oblectamenta inanium fabularum mentem excitant ad incentiva libidinum. Non enim solum thura offerendo daemonibus immolatur, sed etiam eorum dicta libentius capiendo.
3.13.2
2. Quidam plus meditari delectantur gentilium dicta propter tumentem, et ornatum sermonem, quam Scripturam sanctam propter eloquium humile. Sed quid prodest in mundanis doctrinis proficere, et inanescere in divinis; caduca sequi figmenta, et coelestia 297 fastidire mysteria? Cavendi sunt igitur tales libri, et propter amorem sanctarum Scripturarum vitandi.
3.13.3
3. Gentilium dicta exterius verborum eloquentia nitent, interius vacua virtutis sapientia manent; eloquia autem sacra exterius incompta verbis apparent, intrinsecus autem mysteriorum sapientia fulgent. Unde et Apostolus: Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus.
3.13.1.1
Sermo quippe Dei occultum habet fulgorem sapientiae et veritatis repositum in verborum vilissimis vasculis.
3.13.1.2
5. Ideo libri sancti simplici sermone conscripti sunt, ut non in sapientia verbi, sed in ostensione spiritus homines ad fidem perducerentur. Nam si dialectici acuminis versutia aut rhetoricae artis eloquentia editi essent, nequaquam putaretur fides Christi in Dei virtute, sed in eloquentiae humanae argumentis consistere; nec quemquam crederemus ad fidem divino inspiramine provocari, sed potius verborum calliditate seduci.
3.13.1.3
6. Omnis saecularis doctrina spumantibus verbis resonans, ac se per eloquentiae tumorem attollens, per doctrinam simplicem et humilem Christianam evacuata est, sicut scriptum est: Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?
3.13.2.1
Fastidiosis atque loquacibus Scripturae sanctae minus propter sermonem simplicem placent. Gentili enim eloquentiae comparata videtur illis indigna. Quod si animo humili mysteria ejus intendant, confestim advertunt quam excelsa sunt quae in illis despiciunt.
3.13.2.2
8. In lectione non verba, sed veritas est amanda. Saepe autem reperitur simplicitas veridica, et composita falsitas, quae hominem suis erroribus illicit, et per linguae ornamenta laqueos dulces aspergit.
3.13.2.3
298 9. Nil aliud agit amor mundanae scientiae, nisi extollere laudibus hominem. Nam quanto majora fuerint litteraturae studia, tanto animus arrogantiae fastu inflatus majore intumescit jactantia. Unde et bene psalmus ait: Quia non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini.
3.13.3.1
Simplicioribus litteris non est praeponendus fucus grammaticae artis. Meliores sunt enim communes litterae quia simpliciores et ad solam humilitatem legentium pertinentes, illae vero nequiores, quia ingerunt hominibus perniciosam mentis elationem.
3.13.3.2
11. Meliores esse grammaticos quam haereticos. Haeretici enim haustum lethiferi succi hominibus persuadendo propinant, 299 grammaticorum autem doctrina potest etiam proficere ad vitam, dum fuerit in meliores usus assumpta.
3.14.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIV. De collatione.
3.14.1
1. Cum sit utilis ad instruendum lectio, adhibita autem collatione majorem intelligentiam praebet. Melius est enim conferre quam legere.
3.14.1.1
Collatio autem docibilitatem facit. Nam propositis interrogationibus cunctatio rerum excluditur, et saepe objectionibus latens veritas approbatur. Quod enim obscurum aut dubium est, conferendo cito perspicitur.
3.14.1.2
3. Multum prosunt in collatione figurae. Res enim quae minus per se advertuntur, per comparationem rerum facile capiuntur. Nam saepe sub specie alia spirituales causas Scripturae divinae insinuant; et, nisi per aliquam evidentem ostensionem, vix apparent occulta legis mysteria.
3.14.1.3
4. Sicut instruere solet collatio, ita contentio destruit. Haec enim, relicto sensu veritatis, lites generat, et pugnando verbis etiam in Deum blasphemat. Inde et haereses, et schismata, quibus subvertitur fides, veritas corrumpitur, scinditur charitas..
3.14.2
Contentiosorum studium non pro veritate, sed pro appetitu laudis, certat; tantaque est in his perversitas, ut veritati cedere nesciant, ipsamque rectam doctrinam evacuare contendant. 300
3.14.3
In disputatione fidelium cavenda est propositionum artificiosa subtilitas, quae callidis objectionibus retia tendit; ita enim versutis assertionibus pravorum disputatio innodatur, ut recta esse simulent quae perversa persuadent.
3.14.4.1
Lectio memoriae auxilio eget. Quod si fuerit naturaliter tardior, frequenti tamen meditatione acuitur, ac legendi assiduitate colligitur.
3.14.4.2
8. Saepe prolixa lectio longitudinis causa memoriam legentis obtergit. Quod si brevis sit, submotoque libro sententia retractetur in animo, tunc sine labore legitur, et ea quae lecta sunt recolendo a memoria minime excidunt.
3.14.5
Acceptabilior est sensibus lectio tacita quam aperta; amplius enim intellectus instruitur, quando vox legentis quiescit, et sub silentio lingua movetur. Nam clare legendo et corpus lassatur, et vocis acumen obtunditur.
3.15.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XV. De contemplatione et actione.
3.15.1
1. Activa vita innocentia est operum bonorum, contemplativa speculatio supernorum; illa communis multorum est, ista vero paucorum.
3.15.1
Activa vita mundanis rebus bene utitur, contemplativa vero mundo renuntians, soli Deo vivere delectatur. 301
3.15.2.1
Qui prius in activa vita proficit, ad contemplationem bene conscendit. Merito enim in ista sustollitur, qui in illa utilis invenitur. Quicunque adhuc temporalem gloriam, aut carnalem affectat concupiscentiam, a contemplatione prohibebitur, ut positus in actualis vitae operatione purgetur. In ista enim prius per exercitium boni operis cuncta exhaurienda sunt vitia, ut in illa jam pura mentis acie ad contemplandum Deum quisque pertranseat. Et licet conversus statim ad contemplationem conscendere cupiat, tamen ratione cogitur, ut prius in activae vitae operatione versetur.
3.15.2.2
4. Exemplum enim activae et contemplativae vitae de Jacob sume, qui dum ad Rachel, hoc est, ad visum principium, destinaret, quae contemplationem significat, Lia illi, hoc est, laboriosa vita supponitur, quae activam demonstrat.
3.15.2.3
5. Sicut sepultus ab omni negotio terreno privatur, ita et contemplationi vacans ab omni occupatione actuali avertitur. Et sicut ab actuali vita conscendentes in contemplationis quiete sepeliuntur, ita ab actione saeculi recedentes eos vita activa in se quasi sepeliendos suscipit; ac per hoc vitae mundanae activa vita, et vitae activae contemplativa sepulcrum est.
3.15.2.4
6. Viri sancti, sicut a secreto contemplationis egrediuntur ad publicum actionis, ita rursus ab actionis manifesto ad secretum 302 contemplationis intimae revertuntur, ut intus Deum laudent, ubi acceperunt unde et foris ad ejus gloriam operantur.
3.15.2.5
7. Sicut aquilae moris est semper oculum in radium solis infigere, nec deflectere, nisi escae solius obtentu, ita et sancti a contemplatione ad actualem vitam interdum reflectuntur, considerantes illa summa sic esse utilia, ut tamen ista humilia sint paululum nostrae indigentiae necessaria.
3.15.2.6
8. In activae vitae genere humana intentio perseveranter incedit; in contemplatione autem sese per intervalla resumit, quia diuturnitate contemplandi lassatur.
3.15.2.7
9. Visio animalium in Ezechiele, quae ibant, et non revertebantur, pertinent ad vitae activae perseverantiam; et iterum ea animalia, quae ibant et revertebantur, pertinent ad contemplativae vitae mensuram, in qua dum quisque intenderit, sua reverberatus infirmitate reflectitur; atque, iterum renovata intentione, ad ea unde descenderat rursus erigitur. Quod fieri inactiva vita non potest, de qua si quisque reflectat vel ad modicum, statim vitiorum excipitur luxu.
3.15.2.8
10. Oculus dexter scandalizans, quem evelli Dominus praecepit, vita contemplativa est. Duo oculi in facie, activa vita et contemplativa in homine. Qui igitur per contemplationem docebit errorem, melius est si evellat contemplationis oculum, servans sibi unum vitae activae obtutum, ut sit utilius illi per simplicem actionem ire ad vitam, quam per contemplationis errorem mitti in gehennam.
3.15.3
Saepe mens ad summa ab imis erigitur, et saepe a summis ad infima pondere carnis reclinata reflectitur.
3.15.4
Multos Deus ex carnalibus sua gratia visitat, et ad contemplationis fastigium elevat. Multosque a contemplatione justo judicio deserit, et lapsos in terrenis operibus derelinquit. 303
3.16.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVI. De contemptoribus mundi.
3.16.1
1. Ea quae saeculi amatoribus chara sunt, sancti velut adversa refugiunt; plusque adversitatibus mundi gaudent, quam prosperitatibus delectantur.
3.16.1
Alienos esse a Deo quibus hoc saeculum ad omne commodum prosperatur. Servis autem Dei cuncta hujus mundi contraria sunt; ut dum ista adversa sentiunt, ad coeleste desiderium ardentius excitentur.
3.16.2.1
Magna apud Deum refulget gratia, qui huic mundo contemptibilis fuerit. Nam revera necesse est ut quem mundus odit diligatur a Deo.
3.16.2.2
4. Sanctos viros in hoc saeculo legimus peregrinos esse, et hospites; unde et reprehenditur Petrus quod tabernaculum in monte figere cogitavit, quia sanctis in hoc mundo tabernaculum non est, quibus patria et domus in coelo est.
3.16.3.1
Sancti viri ideo contemnere cupiunt mundum, et motum mentis ad superna revocare, ut ibi se recolligant, unde defluxerint, et inde se subtrahant, ubi dispersi sunt.
3.16.3.2
6. Justi, qui rebus honoribusque, ac vitae blandimentis renuntiant, proinde se ab omni terrena possessione mortificant, ut Deo vivant; ideoque saeculi hujus blanditias calcant, ut validiores ad vitam illam de hujus vitae mortificatione consurgant. Cuncta quippe temporalia, quasi herbae virentes, arescunt et transeunt; ideoque pro aeternis rebus, quae nunquam arescunt, recte ista Dei servus contemnit, quia in eis stabilitatem non aspicit. 304
3.16.4
Qui post renuntiationem mundi ad supernam patriam sanctis desideriis inhiat, ab hac terrena intentione, quasi quibusdam pinnis, sublevatus erigitur, et in quo lapsus erat, per gemitum conspicit, et ubi pervenerit, cum gaudio magno intendit. Qui vero, a contemplationis requie reflexus, in curas hujus saeculi incidit, si ad memoriam sui revertatur, protinus ingemiscit; quantumque fuerint tranquilla quae perdidit, et quam confusa sint in quibus cecidit, ex ipsa laboris sui difficultate cognoscit. Quid enim in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis aestuare? Aut quid hic securius quam hujus saeculi nihil appetere? Qui enim hunc mundum diligunt, turbulentis ejus curis et sollicitudinibus conturbantur. Qui autem eum odiunt, nec sequuntur, internae quietis tranquillitate fruentes, futurae pacis requiem, quam illi exspectant, hic quodammodo habere jam inchoant.
3.17.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVII. De sanctis qui se a consortio saeculi separant.
3.17.1
Sancti viri funditus saeculo renuntiantes, ita huic mundo moriuntur, ut soli Deo vivere delectentur; quantoque ab hujus saeculi conversatione se subtrahunt, tanto internae mentis acie praesentiam Dei, et angelicae societatis frequentiam contemplantur.
3.17.2
Malorum tam prava sunt opera manifesta, ut hi qui supernam patriam desiderant, non solum mores eorum, sed et consortia fugiant. Quidam etiam corporaliter separari desiderant ab iniquis, ut eorum non involvantur delictis. Nonnuli, etsi non corporali discessu, spirituali tamen ab eorum intentione recedunt; qui etsi communes sunt conversatione, discreti tamen sunt corde vel opere. Et licet saepe in medio carnalium vitam Deus protegat electorum, tamen satis rarum est ut quis inter saeculi voluptates positus a vitiis maneat illibatus, in quibus etsi non cito implicetur, aliquando tamen attrahitur. Neque enim diuturnus esse poterit, qui periculo proximus fuerit.
3.17.3
Via sine offendiculo, vita monachi sine cupiditatis et timoris impedimento. Dum enim quisque a consortio mundi abstrahitur, nec cupiditas eum obligat consentientem, nec cruciat sentientem. 305
3.17.4.1
Bonum est corporaliter remotum esse a mundo, sed multo est melius voluntate; utrumque vero perfectum; ille ergo perfectus est, qui huic saeculo et corpore et corde discretus est.
3.17.4.2
5. Onager, ut ait Job, contemnit civitatem, et monachi communem saecularium civium conversationem. Hi adversa vitae nostrae appetunt, prospera contemnunt, ut, dum ab eis haec vita despicitur, futura inveniatur.
3.18.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVIII. De praeceptis altioribus monachorum.
3.18.1.1
Alia sunt praecepta quae dantur fidelibus communem vitam in saeculo agentibus atque alia saeculo huic renuntiantibus. Illis enim dicitur ut sua omnia bene gerant, istis ut sua omnia bene derelinquant. Illi praeceptis generalibus astringuntur, isti praecepta generalia perfectius vivendo transcendunt.
3.18.1.2
2. Ad perfectum non sufficit, nisi ut, abnegatis omnibus suis, etiam seipsum quisque abneget; sed quid est seipsum abnegare, nisi voluptatibus propriis renuntiare? Ut qui superbus erat sit humilis; qui iracundus esse studeat mansuetus. Nam si ita quisque renuntiet quae possidet omnibus, et suis non renuntiet moribus, non est Christi discipulus. Qui enim renuntiat rebus suis, sua abnegat; qui vero renuntiat moribus pravis, semetipsum scilicet abnegat. Unde et Dominus: Qui vult, inquit, post me venire, abneget semetipsum. 306
3.19.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIX. De humilitate monachi, vel opere.
3.19.1
Summa virtus monachi humilitas, summum vitium ejus superbia est. Tunc autem se quisque monachum judicet, quando se minimum existimaverit, etiam cum majora virtutum opera gesserit.
3.19.2
Qui mundum deserunt, et tamen virtutes praeceptorum sine cordis humilitate sequuntur, isti quasi de excelso gravius corruunt, quia deterius per virtutum elationem dejiciuntur, quam per vitia prolabi potuerunt.
3.19.3.1
Omnis Dei servus de suis meritis non debet attolli, dum posse videat ex inferioribus sibi praelatiores alios fieri. Noverit autem omnis sanctus se alterius non praeponere sanctitati. Semper Dei servi conscientia humilis esse debet et tristis, scilicet, ut per humilitatem non superbiat, ut per utilem moerorem cor ad lasciviam non dissolvat.
3.19.3.2
4. Dei servus dum bonum aliquod opus agit, utrum ei ad boni remunerationem pertineant quae facit, incertus est, ne forte discussione coelestis Judicis reus pensetur, et in his quae Dei sunt negligenter aut superbe aliquid operasse inveniatur. Ideoque pro hoc ipso tristis moerensque efficitur, atque indesinenter turbatur, reminiscens procul dubio scriptum esse: Maledictus qui facit opus Dei negligenter. Nam veraciter condemnamur, si per torporem ea quae bona sunt agimus.
3.19.3.3
5. Dei servum sine intermissione legere, orare et operari oportet, ne forte mentem otio deditam spiritus fornicationis subripiat. Cedit enim labori voluptas, animum autem vacantem cito praeoccupat. Contuere Salomonem per otium multis fornicationibus involutum, et per fornicationis vitium usque in idololatriam lapsum. 307
3.20.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XX. De tepore monachorum.
3.20.1
1. Qui non rigida intentione monachi professionem sectantur, quanto superni amoris propositum dissolute appetunt, tanto proclivius ad mundi amorem denuo reducuntur. Nam professio non perfecta praesentis vitae repetit desideria; in quibus etsi nondum se monachus alliget opere, jam tamen alligat cogitationis amore. Longe quippe a Deo est animus, cui haec adhuc vita dulcis est. Iste enim quid de supernis appetat, quid de infimis fugiat, nescit. Nam sicut scriptum est: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem..
3.20.2
2. Quantum enim quisque potuerit superna scire, quae appetat, tanto de infimis acrius quibus inhaeret dolere debet. Propter hoc enim et Jacobus apostolus dicit: Miseri estote, lugete, et plorate, risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem. Hinc etiam Dominus: Beati, inquit, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et rursus: Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis.
3.20.1
Qui ad hoc conversionem sanctitatis praetendit, ut aliis quandoque praeesse desideret, iste non discipulus Christi, sed pravitatis sectator existit, quia non pro Deo, sed pro saeculi honore portare studet crucis Christi laborem.
3.21.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXI. De monachis qui curis saeculi occupantur.
3.21.1
1. Hi qui pro Dei timore saeculo renuntiant, et tamen curis rerum familiarium implicantur, quanto se rerum studiis occupant, tanto a charitate divina seipsos separant. Qui simul et terrenis 308 parere curis et divinis exerceri student, utrumque complecti simul non valent. Nam duas curas pariter inesse pectori humano non posse; et duobus servientem dominis, utrique placere difficile est.
3.21.1
Nisi prius a secretioribus cordis expellatur importuna saecularium multitudo curarum, anima, quae intrinsecus jacet, nequaquam resurget. Nam dum se per innumeras saeculi cogitationes spargit, ad considerationem sui se nullatenus colligit.
3.21.2.1
Arguitur eorum tepor qui, Deo vacare volentes, et mundo renuntiant, et curas proprias aspernantur; sed dum propinquorum utilitates procurant, a Dei amore se separant.
3.21.2.2
4. Vir spiritualis ita prodesse debet suae propinquitati, ut dum illis gratiam carnis praestare studet, ipse a spirituali proposito nequaquam declinet. Multi enim monachorum amore parentum non solum terrenis curis, sed etiam forensibus jurgiis involvuntur, et pro suorum temporali salute animas suas perdunt.
3.21.2.3
5. Interdum ordinata discretio est, dum negatur proximo quod praestatur extraneo, ut noveris, non prohiberi pietatis officium, sed negari carnalitatis affectum. Proximis enim carnaliter praestatur, quod extraneis pie impenditur.
3.21.3
Sicut nostra nobis non odienda est anima, sed ejus carnales affectus odio debemus habere, ita nec parentes odio a nobis habendi sunt, sed eorum impedimenta, quae nos ab itinere recto praepediunt, dum tamen Dominus ita praecipiat nobis parentes odire, sicut et animas nostras.
3.21.2
7. Figuram sanctorum virorum renuntiantium saeculo vaccas designasse Allophylorum, arcam Dei gestantes. Nam sicut illae pignerum affectibus a recto itinere minime digressae sunt, ita et vir mundo renuntians, parentelae obtentu non debet a bono praepediri proposito. 309
3.22.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXII. De his qui a Deo mundi amore praepediuntur.
3.22.1
1. Multi cupiunt convolare ad gratiam Dei, sed timent carere oblectamentis mundi. Provocat quidem eos amor Christi, sed revocat cupiditas saeculi. Qui proinde obliviscuntur voti, quia capiuntur illecebris vanitatis.
3.22.2
2. Quaecunque mens procellis mundi hujus involveris, lignum conscende crucis, ut a mari, id est, tempestate hujus saeculi libereris. Nam nullus te a lacu mortis humanae salvabit, nisi Christus eruerit.
3.22.1.1
Qui saeculo renuntiare disposuit, transgressionis reatu astringitur, si votum mutaverit. Atrociter enim in discussione divini judicii arguendi sunt, qui, quod professione spoponderant, implere opere contempserunt.
3.22.1.2
4. Mirabiliter comparatur similitudo a voluptatibus mundi conanti redire ad Deum, retinentibus eum cupiditatibus saeculi, ei qui dormitans exsurgere conatur, et sopore somni deprimitur. Ille enim ad bonum novit redire, et voluptatum facibus non sinitur. Iste melius eligit vigilare, sed soporis torpore tenetur.
3.22.2.1
A bono in deterius lapsos supra carbones frigidos fieri nigriores, quia per torporem mentis ab igne charitatis Dei exstincti sunt, et, per mundi appetitum a luce supernae illuminationis privati, nigredine peccatorum fuscantur.
3.22.2.2
6. Quidam intentionem bonae operationis metu exstinguunt inopiae, nec permittuntur infirma mente desiderata perficere; et cum indigere in mundo metuunt, a gloria superna semetipsos abscindunt.
3.22.3.1
Multis consiliorum argumentis insidiatur eis diabolus in acquirendo plurima qui paucis et modicis voverant esse contenti. Opponit igitur in eorum mentes futuram egestatem filiorum, 310 persuadet habere plura, unde sibi egenisque sufficiat, quatenus his blandimentis intentionem bonae devotionis subvertat, atque in terrenis lucris deceptam mentem reducat.
3.22.3.2
8. Multis argumentis insidiatur diabolus eis qui renuntiant saeculo, ut ejus se iterum amori substernant. Gravius autem illos in concupiscentiis saeculi ferit, quos post renuntiationem ad mundi amorem reduxerit. Et maxime per cenodoxiam subjicit sibi diabolus monachum, ut quem per saeculi amorem retinere non potuit, ab humilitatis culmine subtrahat, et per superbiae tumorem sibi subditum faciat.
3.22.4
Dei servus semper fallentis diaboli praevidere debet insidias, et magis in bonis operibus cordis debet adhibere cautelam, ne per vanam gloriam perdat semetipsum, ac pereat, cunctaque bona amittat quae recte agendo obtinuerat.
3.23.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIII. De jactantia.
3.23.1
1. Tam in factis quam in dictis cavendam esse jactantiam; flendam tamen ruinam, qua sibi quemquam magis quam Deo placere, et laudem ab hominibus comparare.
3.23.1.1
Vanus, et erroris est animus plenus, famam appetere et ad capiendam terrenam laudem studium dare. Circumspice temetipsum, homo, nihilque tibi arroges, quae in te sunt praeter peccatum. Non declinat ad dexteram, qui non sibi, sed Deo tribuit bona quae agit; neque ad sinistram se vertit, qui de divina indulgentia peccandi licentiam non praesumit. Hoc est, quod Propheta ait: Haec via, ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram declinantes.
3.23.1.2
3. Verum est quod natura expetit delectari in laudibus; sed 311 tunc recte, si in Deo, non in se quisque laudetur, sicut scriptum est: In Domino laudabitur anima mea.
3.23.1.3
4. Saepe vanam gloriam contemnendo, in aliud genus elationis inciditur, dum in se quis gloriatur, pro eo quod contemnat ab hominibus laudem.
3.23.1.4
5. Quibusdam concessum est tantumdem bene agere, et fructum boni operis non habere, quod ipsi sibi auferunt per studium humanae jactantiae.
3.23.2.1
Semper suam aspiciant foeditatem, qui vanae gloriae favores diligunt, et perdidisse bonum opus doleant, quod pro humana ostentatione fecerunt.
3.23.2.2
7. Amator vanae gloriae, unde possit semper laudari, agere non quiescit, et subinde illi vires vanitatis pravus appetitus auget.
3.23.2.3
8. Boni operis inchoatio non debet citius palam ad hominum cognitionem venire, ne dum boni inchoatio humanis oculis reseratur, a virtute perfectionis inanescat coeptio sanctitatis. Ante maturitatis enim tempus messes florentes cito pereunt, germinaque eorum inutilia fiunt.
3.23.2.4
9. Virtutes sanctorum per ostentationis appetitum dominio daemonum immundorum subjiciuntur, sicut Ezechias rex, qui divitias suas Chaldaeis per jactantiam prodidit, et propterea perituras per prophetam audivit, ut significaret Dei servum virtutes suas, dum vanae gloriae studio prodiderit, perdere, et statim daemones suorum operum dominos facere, sicut ille per ostentationem Chaldaeos rerum suarum dominos fecit.
3.23.2.5
10. Optima est illa discretio, ut et nota sint opera nostra ad Dei augendam gloriam, et occulta pro elatione vitanda humana. Ille autem debet publicare bonum, quod agit, qui, perfecta humilitate fundatus, nulla jam elatione contingitur. Nam qui se intelligit adhuc amore laudis pulsari, facta bona in occulto agat, ne forte quod egerit perdat.
3.23.3
Interdum viri sancti, dum cupiunt funditus suam mutabilitatem corrigere, aliquando tumore tanguntur elationis suae conscii 312 actionis justitiae, sed ab hujus subreptionis malo humilitatis compunctione purgantur.
3.23.4
Viri sancti nonnunquam quosdam de se audientes instruunt, et tamen in his alta se consideratione custodiunt, ne dum alios a terrena intentione erigunt, ipsi in terrenae laudis appetitu demergantur.
3.23.5
Quidam per incautam virtutum jactantiam relabuntur ad vitia; et quidam, dum vitiorum impulsum frequenter plangunt, de ipsa infirmitate per humilitatem validius convalescunt.
3.23.6
Plerumque utile est arrogantibus deseri a Deo, quatenus suae infirmitatis conscii ad humilitatem redeant, et humiles post casum existant.
3.23.7
Nonnulli falsa opinione arrogantiae se esse perfectos existimant, dum non sint qui obortis tentationibus innotescunt.
3.23.8
Tanto quisque fit veritati vicinior, quanto se esse longius ab ea fuerit arbitratus. Hoc enim humilitatis est, quae Deo hominem jungit. Caeterum jactantia oculos, quibus Deus videri poterat, claudit.
3.23.9.1
Sicut solis radius dum conspicitur, acies oculorum hebetatur sic et qui immoderate altiora scrutatur, ab intentione veri obtunditur.
3.23.9.2
18. Sicut aquila ex alto ad escas collabitur, sic homo de alto bonae conversationis per carnalem appetitum ad inferiora demergitur.
3.24.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIV. De hypocrisi.
3.24.1
1. Hypocrita verba sanctorum habet, vitam non habet: et quos per sermonem doctrinae genuerit, non fovet exemplis, sed deserit, quia quos verbo aedificat, vita et moribus destruit.
3.24.2
2. Hypocritae simulatores dicuntur, qui justi non esse quaerunt, 313 sed tantum videri cupiunt. Hi mala agunt, et bona profitentur. Per ostentationem quippe boni apparent, per actionem vero mali existunt.
3.24.3
3. Omnia possunt a simplicibus vitia perpetrari, simulatio vero et hypocrisis non committitur nisi a male astutis per calliditatem, valentibus vitia sub specie virtutum celare, et non veram sanctitatem objicere.
3.24.1
Sancti non solum gloriam supra modum suum omnino non appetunt, sed etiam hoc ipsum videri refugiunt quod esse meruerunt. Hypocritae autem, malitiae suae occulta tegentes ante oculos hominum, quadam innocentiae sanctitate se vestiunt, ut venerentur. Quibus divina voce dicitur:« Vae vobis, hypocritae, quia similes facti estis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum. Ita et vos foris quidem apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis avaritia et iniquitate».
3.24.2
Dupliciter damnantur hypocritae, sive pro occulta iniquitate, 314 sive pro aperta simulatione. Ex illo enim condemnantur, quia iniqui sunt; ex isto, quia ostendunt quod non sunt.
3.24.3
Non semper latent hypocritae; nam etsi in principio sui quidam non pateant, prius tamen quam vita eorum finiatur quam simulate vixerint deteguntur. Omne enim sincerum permanet: nam quae simulata sunt diuturna esse non possunt.
3.24.4
Non eorum desperanda est salus, qui adhuc aliquid terrenum sapiunt, dum possint et in occultis agere unde justificentur. Hi enim meliores sunt hypocritis, eo quod mali sint in aperto, et in occulto boni. Hypocritae vero in occulto mali sunt, et bonos se palam ostendunt.
3.24.5
Hypocritam justus arguere prohibetur, ne deterior castigatus existat, dicente Salomone: Noli arguere derisorem, ne oderit te.
3.25.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXV. De invidia.
3.25.1
1. Livor alieni boni suum punit auctorem. Nam unde bonus proficit, inde invidus contabescit.
3.25.2
2. Homines prave viventes, sicut de bonorum lapsibus gratulantur, ita de eorum recte factis, bonique perseverantia confunduntur.
3.25.1
Invidus membrum est diaboli, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum, sicut et superbus membrum est diaboli, de quo scriptum est: Omne sublime videt, et ipse est rex super omnes filios superbiae.
3.25.2
Nulla est virtus quae non habeat contrarium invidiae malum; sola miseria caret invidia, quia nemo invidet misero, cui re vera non livor objicitur, sed sola misericordia adhibetur.
3.25.3.1
Multi et bonos imitari nolunt, et de bonorum profectibus invidiae livore tabescunt. Quo fit ut nec illi corrigantur a malo suo, sed per invidentiam deteriorentur, ut bonos a recto studio, quantum in ipsis est, si potuerint, depravare conentur.
3.25.3.2
315 6. Quando malos boni proficere vident, non scandalizentur; sed quem sint finem habituri maxime cogitent.
3.25.4.1
Hoc omnis invidus alienis virtutibus praestat, quod beato Job Satan praestitit. Nam dum aemulatur prosperitatibus, commovit adversa, sed dum credidit eum diabolus posse prosterni, inde ejus aucta sunt merita, atque inde claruerunt probabiliora patientiae documenta.
3.25.4.2
8. Ita requirunt invidi aditum malae famae, per quam bonorum vitam maculent, sicut quaerebant ostium Sodomitae, quo domum Lot nocituri introirent. Illi vero caecitate erroris percussi, parietes videbant, ostium non inveniebant. Non aliter invidendo invidi, velut parietem, virtutes dissimulant, vitia vero perquirunt, per quae eorum conscientiam urant.
3.26.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVI. De simulatione.
3.26.1
1. Fraudulentiae genus in modum pharetrae subtiliter insidiarum sagittas celat, ut falsam faciat securitatem, decipiatque callide eum contra quem molitur occulte.
3.26.1
Cavendus est inimicus qui manifestus est, sed magis ille qui videri non potest. Facile enim vincimus quae videmus, quae autem non videmus difficile a nobis expellimus.
3.26.2
Raro nocetur homo ab extraneis, si sui eum non laedant. Magis enim insidiis nostrorum quam aliorum periclitamur.
3.26.3
Latent saepe venena circumlita melle verborum; et tandiu deceptor bonitatem simulat, quousque fallendo decipiat. 316
3.27.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVII. De odio.
3.27.1
1. Non hominem, sed vitia odio habenda. Flebiliter autem deplorandi sunt, qui odio in fratrem tabescunt, et contra alios perniciosum animi dolum servant.
3.27.1
A regno enim Dei se separant, qui semetipsos a charitate dissociant.
3.27.2
Sicut mater Ecclesia prave ab hominibus haereticis premitur, sed tamen eos venientes ad se benigna charitate amplectitur, ita et singuli nostrum quoscunque inimicos sustinemus, revertentes materna imitatione amplecti statim debemus.
3.27.3
Cito est ignoscendum cuiquam, dum veniam postulat.
3.27.4
Non enim posse peccata dimitti ei qui in se peccanti debita non dimittit. Formam enim nobis indulgentiae Deus ex merito conditionis nostrae imposuit, dum ita orare nos praecipit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Justum est enim Dei judicium, tantumque peccatori a se indulgeri ostendit, quantum alterutrum unusquisque in se offenso indulget.
3.27.5
Quidam de suis fidentes meritis pigre in se delinquentibus veniam praestant, sed nihil proficit esse illibatum a culpa, qui non est paratus ad veniam; dum potius haec magna sit culpa, quando tardius relaxantur fraterna delicta.
3.27.6
Qui fratrem sibi tardius reconciliat, Deum sibi tardius placat. Frustra enim propitiari sibi Deum quaerit, qui cito placari in proximum negligit.
3.28.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVIII. De dilectione.
3.28.1
Duo sunt erga dilectionem proximi conservanda; unum, ne 317 malum quis inferat; alterum, ut bonum impendat. Primum, ut caveat laedere; sequenter, ut discat praestare.
3.28.2.1
Amicitia est animorum societas. Haec quippe a duobus incipit. Nam minus quam inter duos dilectio esse non poterit.
3.28.2.2
3. Antiqui dixerunt de societate duorum, unam esse animam in duobus corporibus, propter vim scilicet amoris, sicut in Actibus apostolorum legimus: Erat illis cor unum, et anima una. Non quia multa corpora unam habebant animam; sed quia, vinculo et igne charitatis conjuncti, unum omnes generaliter sine dissensione sapiebant.
3.28.3
Amicitia et prosperas res dulciores facit, et adversas communione temperat levioresque reddit. Quia dum in tribulatione amici consolatio adjungitur, nec frangitur animus, nec cadere patitur.
3.28.4.1
Tunc vero amicus amatur, si non pro se, sed pro Deo ametur. Qui vero pro se amicum diligit, insipienter eum amplectitur. Multum in terra demersus est, qui carnaliter hominem moriturum plus diligit quam oportet. Qui enim intemperanter amicum amat, pro se magis illum quam pro Deo amat. Quantum ergo bonus est, qui pro Deo fratrem diligit, tanto perniciosus, qui eum pro seipso amplectitur.
3.28.4.2
6. Plerumque diligit in alio homo, quod odit in se, utpote in infantibus. Amamus enim quamdam eorum ignaviam, et tamen odimus, quia ignavi esse nolumus. Sic lapides, equos et caetera, quae licet diligimus, sed tamen nolumus hoc esse, etiam si possimus.
3.29.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIX. De fictis amicitiis.
3.29.1
Cito per adversa fraudulentus patet amicus; nam in prosperitate incerta est amicitia, nec scitur utrum persona an felicitas diligatur.
3.29.2.1
Saepe per simulationem amicitia colitur, ut qui non potuit aperte decipere, decipiat fraudulenter.
3.29.2.2
318 3. Tunc quisque magis fit pietati justitiaeque divinae contrarius, quando despicit amicum aliqua adversitate percussum. Qua in re et sibi occasionem mercedis tollit, et erga percussionem proximi crudelis existit: veluti actum est inter Lazarum ulcerosum divitemque superbum. Per adversa igitur et prospera comprobatur, si utique vere diligatur Deus, et proximus; nam dum adversa procedunt, amicus fraudulentus detegitur, statimque despicit quem se diligere simulavit.
3.29.3.1
Amicitia certa nulla vi excluditur, nullo tempore aboletur, ubicunque enim se verterit tempus, illa firma est.
3.29.3.2
5. Rari sunt amici qui usque ad finem existant chari. Multos a charitate aut adversitas temporis, aut contentio quaelibet actionis avertit.
3.29.4
Saepe per honorem quorumdam mutantur et mores; et quos ante conglutinatos charitate habuerunt, postquam ad culmen honoris venerint, amicos habere despiciunt.
3.30.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXX. De amicitia ex munere orta.
3.30.1
1. Inter veros amicos amicitia ex benevolentia oritur, inter fictos beneficio adjungitur.
3.30.1
Non sunt fideles in amicitia, quos munus, non gratia copulat. Nam cito deserunt, nisi semper acceperint. Dilectio enim quae munere glutinatur eodem suspenso dissolvitur. Illa vera est amicitia, quae nihil quaerit ex rebus amici, nisi solam benevolentiam, scilicet ut gratis amet amantem.
3.30.2
Plerumque amicitia ex necessitate vel indigentia nascitur, ut sit per quem quisque quod desiderat consequatur. Ille autem eam veraciter quaerit, qui nihil egendo eam appetit. Nam illa ex inopia brevis est et fucata, ipsa pura atque perpetua. 319
3.31.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXI. De malorum concordia.
3.31.1.1
Amicitia in rebus tantum bonis habenda est; nam qui ea in malo utuntur, non sibi amici, sed inimici existunt.
3.31.1.2
2. Concordiam malorum contrariam esse bonorum. Et sicut optandum est ut boni pacem habeant in invicem, sic optandum est ut mali invicem sint discordes. Unanimitatem quippe malorum bonorum esse contrariam, Paulus apostolus approbat, qui malos contra se dividit, quos in necem suam concordasse conspexit. Inde et in Lege mare Rubrum, hoc est, concordia malorum hominum dividitur, ut electorum via tendens ad beatitudinem non impediatur. Impeditur autem iter bonorum, si mare, hoc est, unitas non dividatur iniquorum.
3.32.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXII. De correptione fraterna.
3.32.1.1
Non debet vitia aliena corripere, qui adhuc vitiorum contagionibus servit. Improbum est enim arguere quemquam in alio quod adhuc reprehendit in semetipso.
3.32.1.2
2. Qui veraciter fraternam vult corripere, ac sanare infirmitatem, talem se praestare fraternae utilitati studeat, ut eum quem corripere cupit humili corde admoneat, et hoc faciens ex compassione quasi communis periculi, ne forte et ipse subjiciatur tentationi.
3.32.1.3
3. Sicut viri spirituales alieni peccati emendationem exspectant, ita protervi delinquentibus deridendo insultant, et, quantum in ipsis est, eos insanabiles putant; nec declinant cor ad compatiendi misericordiam, sed superbientes detestantur atque blasphemant.
3.32.2.1
Nonnunquam accidit ut inter amicos aliqua redargutionis enutrita discordia majorem postea charitatem parturiat, utpote dum 320 corriguntur ea quae displicere in amico videntur, et hoc quidem primum non sine quadam aemulatione admonitus suscipit, sed correptus postmodum gratias agit. At contra multi pro parva laesione vim charitatis rescindunt, et ab amore dilectionis sese perenniter retrahunt.
3.32.2.2
5. Plerique correptionem suam officium charitatis existimant. Plerique vero hoc ipsum, quod ex charitate corripiuntur, ad injuriae contumeliam trahunt. Unde occurrit ut ex eo deteriores efficiantur, per quod emendari obediendo potuerunt.
3.32.2.3
6. Salubriter accipiunt justi, quoties de suis excessibus arguuntur. Superflua autem est humilitas eorum qui se gessisse accusant quae non admiserunt. Qui vero sine arrogantia bona facta sua pronuntiat, procul dubio nequaquam peccat.
3.32.3
Est quorumdam excusatio perversorum, qui, dum pro suis facinoribus arguuntur, verba justorum pro censura declinanda abjiciunt, servantes se divino judicio, quo puniendi sunt durius, dum temporaliter contemnunt judicari se ab hominibus.
3.32.4.1
Iniquis molesta est veritas, et amara disciplina justitiae; nec delectantur, nisi placentia propriae imbecillitatis: injustitiae fecundi, et steriles veritati; caeci ad contuendam lucem, et oculati ad tenebrarum aspiciendum errorem.
3.32.4.2
9. Corda reproborum lubrica sunt ad male consentiendum, et fluxa; ad bene consentiendum, durissima.
3.32.4.3
10. Probat Salomon et justi emendationem correpti, et stulti obstinationem admoniti, dicens: Doce justum, et festinabit accipere. De stulto autem ait: Qui erudit derisorem, ipse sibi facit injuriam.
3.32.4.4
11. Nonnullos tantae esse pravitatis homines, qui dum ipsi a malo corrigi negligunt, correctorum vitam falsa criminatione detrectant; et ad sui sceleris solatium usurpant, si vel falso compererint quod ad infamiam bonorum objiciant, sicut est illud ex Salomone: Bona in malum convertit impius, et in electis imponit maculam. 321 Vae autem illi qui et suam renuit vitam corrigere, et bonorum non desinit detrectare.
3.32.5
Plerique mali similes sibi in malum defendunt, et patrocinio suo pravos contra correptionem bonorum suscipiunt, ne, unde displicent emendentur: adjicientes in se aliena delicta, ut non tantum de suis malis, sed etiam de aliorum facinoribus puniantur, quorum peccata defendunt.
3.33.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXIII. De praepositis Ecclesiae.
3.33.1
1. Vir ecclesiasticus et crucifigi mundo per mortificationem propriae carnis debet, et dispensationem ecclesiastici ordinis, si ex Dei voluntate provenerit, nolens quidem, sed humilis gubernandam suscipiat.
3.33.2
2. Multis intercipit Satanas fraudibus eos qui vitae et sensus utilitate praestantes, praeesse et prodesse aliis nolunt; et dum eis regimen animarum imponitur, renuunt, consultius arbitrantes otiosam vitam agere, quam lucris animarum insistere. Quod tamen decepti agunt per argumentum diaboli fallentis eos per speciem boni, ut dum illos a pastorali officio retrahit, nequaquam proficiant, qui eorum verbis atque exemplis instrui poterant.
3.33.3
3. Sancti viri nequaquam occupationum saecularium curas appetunt, sed occulto ordine sibi superimpositas gemunt. Et quamvis illas per meliorem intentionem fugiant, tamen per subditam 322 mentem portant. Quas quidem summopere, si liceat, vitare festinant; sed timentes occultam dispensationem Dei, suscipiunt quod fugiunt, exercent quod vitare noscuntur. Intrant enim ad cor, et ibi consulunt quid velit occulta voluntas Dei; seseque subditos debere esse summis ordinationibus cognoscentes, humiliant cervicem cordis jugo divinae dispensationis.
3.34.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXIV. De indignis praepositis.
3.34.1
1. Non sunt promovendi ad regimen Ecclesiae, qui adhuc vitiis subjacent. Hinc est quod praeceptum est David non aedificare visibile templum, quia sanguinum vir belli frequentia esset. Qua figura illi spiritualiter admonentur, qui vitiorum adhuc corruptioni sunt dediti, ne templum aedificent, hoc est, Ecclesiam docere praesumant.
3.34.2
2. Non debet honoris ducatum suscipere, qui nescit subjectos tramite vitae melioris praeire. Neque enim quisquam ad hoc tantum praeficitur, ut subditorum culpas corrigat, et ipse vitiis serviat.
3.34.3
3. Qui regimen sacerdotii contendit appetere, ante se discutiat si vita honori sit congrua; quod si non discrepat, humiliter ad id quod vocatur accedat. Reatum quippe culpae geminat, si quisque cum culpa ad sacerdotale culmen aspirat. Heu! me miserum inexplicabilibus nodis astrictum; si enim susceptum regimen ecclesiastici ordinis retentem, criminis conscius timore concutior; si deseram, ne deterior sit culpa susceptum gregem relinquere, amplius reformido: undique miser metuo, et in tanto rei discrimine quid sequar ignoro. 323
3.34.1
Uniuscujusque casus tanto majoris est criminis, quanto, priusquam caderet, majoris erat virtutis. Praecedentium namque magnitudo virtutum crescit ad cumulum sequentium delictorum.
3.34.4
5. Plerique sacerdotes suae magis utilitatis causa quam gregis praeesse desiderant, nec ut prosint praesules fieri cupiunt, sed magis ut divites fiant et honorentur. Suscipiunt enim sublimitatis culmen, non pro pastorali regimine, sed pro solius honoris ambitione, atque abjecto opere dignitatis, solam nominis appetunt dignitatem.
3.34.5
6. Dum mali sacerdotes, Deo ignorante, non fiant, tamen ignorantur a Deo, ipso per Prophetam testante: Principes exstiterunt, sed non cognovi; sed hoc nescire Dei reprobare est, nam Deus omnia novit.
3.35.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXV. De indoctis praepositis.
3.35.1
1. Sicut iniqui et peccatores ministerium sacerdotale assequi prohibentur, ita indocti et imperiti a tali officio retrahuntur. Illi enim exemplis suis vitam bonorum corrumpunt; isti sua ignavia iniquos corrigere nesciunt. Quid enim docere potuerunt, quod ipsi non didicerunt? Desinat locum docendi suscipere, qui nescit docere. Ignorantia quippe praesulum vitae non congruit subjectorum. Caecus enim si caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt..
3.35.2
2. Sacerdotes indoctos per Isaiam prophetam ita Dominus improbat: Ipsi, inquit, pastores ignoraverunt intelligentiam. Et iterum: Speculatores caeci omnes, id est, imperiti episcopi, nescierunt, inquit, universi, canes muti, non valentes latrare, hoc est, plebes commissas non valentes resistendo malis per verbum doctrinae defendere. 324
3.36.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXVI. De doctrina et exemplis praepositorum.
3.36.1
1. Tam doctrina quam vita clarere debet ecclesiasticus doctor. Nam doctrina sine vita arrogantem reddit, vita sine doctrina inutilem facit.
3.36.1
Sacerdotis praedicatio operibus confirmanda est, ita ut quod docet verbo, instruat exemplo. Vera est enim illa doctrina, quam vivendi sequitur forma. Nam nihil turpius est quam si bonum, quod quisque sermone praedicat, explere opere negligat. Tunc enim praedicatio utiliter profertur, quando efficaciter adimpletur.
3.36.2.1
Unusquisque doctor et bonae actionis, et bonae praedicationis habere debet studium, nam alterum sine altero non facit perfectum; sed praecedat justus bene agere, ut sequenter possit bene docere.
3.36.2.2
4. Omnis utilis doctor plebibus subjectis ita praestare debet, atque insistere doctrinae, ut quanto claret verbo, tanto clarescat et merito. Nam quod Apostolus Timotheo praecipit cum omni imperio docere, non hortatur ad tumorem superbiae, sed ad bonae vitae auctoritatem, videlicet, ne libertatem perderet praedicandi, si bene doceret et male viveret. Unde et Dominus: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et sic docuerit, minimus erit in regno coelorum. Vides quod auctoritate magisterii caret, qui quod docet non facit.
3.36.2.3
5. Sicut in numismate metallum, figura et pondus inquiritur, ita in omni doctore ecclesiastico, quid sequatur, quid doceat, quomodo vivat. Per qualitatem igitur metalli doctrina, per figuram similitudo patrum, per pondus humilitas designatur. Qui vero ab his tribus discrepaverit, non metallum, sed terra erit. 325
3.37.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXVII. De his qui bene docent, et male vivunt.
3.37.1.1
Interdum doctoris vitio etiam ipsa verax doctrina vilescit; et qui non vivit, sicut docet, ipsam quam praedicat veritatem contemptibilem facit.
3.37.1.2
2. Arcus perversus est lingua magistrorum docentium bene et viventium male Et ideo quasi ex perverso arcu sagittam emittunt dum suam pravam vitam propriae linguae ictu confodiunt.
3.37.1.3
3. Qui divina praedicant, et ex ejusdem praedicationis dignitate vivere minus curant, habentes verbum Dei in ore, et in opere non habentes, multa bene docentes, nihil autem operantes, imitantur Balaam ariolum, qui corruens opere, apertos habuit oculos ad contuendam lucem doctrinae.
3.37.2
Qui bene docet, et male vivit, tanquam aes, aut cymbalum sonum facit aliis, ipse tamen sibi manet insensualis.
3.37.3.1
Qui bene docet, et male vivit, quod docet bene, viventibus proficit; quod vero male vivit, seipsum occidit. Sicut sacerdos, qui si digne se agit, ut sacerdotem decet, ministerium ejus et ipsi et aliis utile est, indigne autem vivens, aliis quidem utilis est loquendo, se autem interficit prave vivendo; ac per hoc quod in illo mortuum est, proprium ejus est; quod vero vivit in eo, id est, sacrum ministerium, quod est vitae, alienum est.
3.37.3.2
6. Qui bene docet, et male vivit, videtur, ut cereus, aliis, dum bona exponit, lucem praestare; se vero in malis suis consumere atque exstinguere.
3.37.4
Qui bene docet et male vivit, videtur bonum malo conjungere, lucem tenebris miscere, veritatem mendacio mutare. 326
3.38.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXVIII. De exemplis pravorum sacerdotum.
3.38.1
Saepe per quos justitia docetur, per ipsos peccati morbus irrepit, et mors ad plebes pertransit, scilicet, vel dum mala docent, vel dum prava faciunt.
3.38.2
Plerique sacerdotes, et clerici prave viventes, forma caeteris in malum existunt, qui in bonis exemplum esse debuerunt. Hi enim quoscunque exemplo malae conversationis suae perdunt, de illis rationem sine dubio reddituri sunt.
3.38.3
Ex carnalium praepositorum exemplo plerumque fit vita deterior subditorum, et plebis merito fiunt tales sacerdotes, qui exemplo deteriore populum destruant, non aedificent. Ex merito enim plebis nonnunquam episcopi depravantur, quatenus proclivius corruant qui sequuntur.
3.38.4.1
Capite languente, caetera corporis membra inficiuntur. Unde et scriptum est: Omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Caput enim languidum doctor est agens peccatum, cujus malum ad corpus pervenit, dum eo vel peccante, vel prave docente, pestifer languor ad plebes subjectas transfertur.
3.38.4.2
5. Deteriores sunt qui sive doctrina, sive exemplis, vitam moresque bonorum corrumpunt, his qui substantias aliorum praediaque diripiunt. Hi enim ea quae extra nos, sed tamen quae nostra sunt auferunt; corruptores vero morum proprie nos ipsos decipiunt, quoniam divitiae hominum mores eorum sunt. Multum ergo distant damna morum a damnis temporalium rerum, dum ista extra nos sunt, mores vero in nobis.
3.39.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXIX. De praepositis carnalibus.
3.39.1
1. Providentia plerumque divini consilii ordinantur praepositi, 327 mundana et exteriora sectantes, ut dum temporalibus rebus se totos impendunt, spirituales tutiorem vitam contemplationis exerceant, quia durae sunt quiete vivere volentium sarcinae curarum episcopalium. Providet saepe Deus curis deditos saecularibus ad susceptionem regiminis, ut dum hi exteriora sine taedio procurant, spirituales rebus interioribus sine impedimento rerum terrenarum deserviant.
3.39.2
2. Dei ergo ordinem accusant, a quo instituuntur, qui episcopos condemnant, dum minus spiritualia, sed magis terrena sectantur. Ex divini enim tabernaculi dispositione ob injurias mundi ferendas, et turbines quosdam, institui episcopos saecularibus curis insistentes, ut hi qui interius superna desiderant, nullo terreno obsistente negotio, liberius hoc quod amant intendant.
3.39.3
3. Non est itaque judicandus a plebe rector inordinatus, dum magis noverint populi, sui fuisse meriti perversi regimen suscepisse pontificis. Nam pro meritis plebium disponitur a Deo vita rectorum, exemplo David peccantis ad comparationem principum, qui ex merito plebis praevaricantur.
3.39.4
4. Sententia damnantur Cham filii Noe, qui suorum praepositorum culpas in publico produnt; sicut Cham, qui patris pudenda non operuit, sed deridenda monstravit. Habituri Sem meritum, et Japheth, qui reverenter operiunt quae patres suos excessisse cognoscunt, si tamen patrum facta non diligant, sed tantum operiant, nec imitentur. Nam sunt qui praepositos suos perverse judicant, dum terrenis studiis eos plus viderint esse intentos, si vel parum jam ipsi de spiritualibus cogitaverunt.
3.39.5
5. Rectores ergo a Deo judicandi sunt, a suis autem subditis nequaquam judicandi sunt: exemplo Domini, qui per se vendentes columbas et nummulariorum mensas proprio evertit flagello, et projecit a templo, vel etiam sicut dicit Psalmista: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit.
3.39.6
6. Quod si a fide exorbitaverit rector, tunc erit arguendus a subditis; pro moribus vero reprobis tolerandus magis distringendus a plebe est. 328
3.40.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XL. De iracundis doctoribus.
3.40.1
1. Iracundi doctores per rabiem furoris disciplinae modum ad immanitatem crudelitatis convertunt; et unde emendare subditos poterant, inde potius vulnerant.
3.40.1
Ideo sine mensura ulciscitur culpas paepositus iracundus, quia cor ejus dispersum in rerum curis non colligitur in amorem unius Deitatis. Meus enim soluta in diversis catena charitatis non astringitur, sed male laxata, male ad omnem occasionem movetur.
3.41.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XLI. De superbis doctoribus.
3.41.1
1. Bonus doctor et rector est, qui et in humilitate servat disciplinam, et per disciplinam non incurrit in superbiam.
3.41.1
Elati autem pastores plebes tyrannice premunt, non regunt, quique non Dei, sed suam gloriam a subditis exigunt.
3.41.2
Multi sunt qui in verbo doctrinae non humiles, sed arrogantes existunt, quique et ipsa recta quae praedicant, non studio correctionis, sed vitio elationis annuntiant.
3.41.3.1
Multi sunt qui non ex consulto aedificandi, sed ex tumore superbiendi docent; nec ut prosint sapientes sunt, sed ut sapientes videantur docere student.
3.41.3.2
5. Est imitatio prava arrogantium sacerdotum, per quam imitantur sanctos rigore disciplinae, et sequi negligunt charitatis affectione: videri volunt rigidi severitate, et formam humilitatis praestare nequeunt, ut magis terribiles quam mites aspiciantur.
3.41.3.3
6. Superbi doctores vulnerare potius quam emendare norunt, 329 Salomone attestante: In ore stulti virga superbiae, quia increpando rigide feriunt, et compati humiliter nesciunt.
3.41.4
Bene alieni peccati curanda vitia suscipit, qui hoc ex cordis dilectione et humili conscientia facit. Caeterum qui delinquentem superbo vel odioso animo corripit, non emendat, sed percutit. Quidquid enim protervus, vel indignatus animus protulerit, objurgantis furor est, non dilectio corrigentis.
3.42.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XLII. De humilitate praepositorum.
3.42.1
1. Qui praeficitur ad regimen, taliter erga disciplinam subditorum praestare se debet, ut non solum auctoritate, verum etiam humilitate clarescat. Sed tamen ita erit in eo virtus humilitatis, ne dissolvatur vita subditorum in vitiis; atque ita auctoritas aderit potestatis, ne per tumorem cordis severitas existat immoderationis. Haec est enim in Dei sacerdotibus vera discretio, qua nec per libertatem superbi, nec per humilitatem remissi sunt. Hinc est quod sancti cum multa constantia redarguerunt etiam principum vitia, in quibus cum summa esset humilitas, loco tamen necessario libere transgressores justitiae increpabant.
3.42.1
Aliquando etiam subditis nos oportet animo esse humiliores, quoniam facta subditorum judicantur a nobis, nostra vero Deus judicat.
3.42.2
Agnoscat episcopus servum se esse plebis, non dominum; verum hoc charitas, non conditio exigit.
3.43.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XLIII. De doctrinae discretione.
3.43.1
1. Non omnibus una eademque doctrina est adhibenda, sed pro qualitate morum diversa exhortatio erit doctorum. Nam quosdam 330 increpatio dura, quosdam vero exhortatio corrigit blanda.
3.43.1
Sicut periti medici ad varios corporis morbos diverso medicamine serviunt, ita ut juxta vulnerum varietates medicina diversa sit, sic et doctor Ecclesiae singulis quibusque congruum doctrinae remedium adhibebit, et quid cuique oporteat, pro aetate, pro sexu ac professione annuntiabit.
3.43.2.1
Non omnibus ea quae clausa sunt aperienda sunt. Multi sunt enim qui capere non possunt, quibus si indiscrete manifestentur, statim aut detrahunt, aut negligunt.
3.43.2.2
4. Prima quippe prudentiae virtus est, eam quam docere oporteat aestimare personam. Rudibus populis, seu carnalibus, plana atque communia, non summa atque ardua praedicanda sunt, ne immensitate doctrinae opprimantur potius quam erudiantur. Unde et Paulus apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Carnalibus quippe animis, nec alta nimis de coelestibus, nec terrena convenit praedicare, sed mediocriter, ut initia eorum moresque desiderant, edocere.
3.43.2.3
5. Corvus, dum suos pullos viderit albi coloris, nullis eos cibis alit, sed tantumdem attendit, donec paterno colore nigrescant, et sic illos frequenti cibo reficit; ita et Ecclesiae doctor strenuus, nisi eos quos docet viderit ad suam similitudinem poenitentiae confessione nigrescere, et, nitore saeculari deposito, lamentationis habitum de peccati recordatione induere, upote adhuc exterioribus, hoc est, carnalibus, non aperit intelligentiae spiritualis profundiora mysteria, ne dum audita non capiunt, prius incipiant contemnere quam venerari mandata coelestia.
3.43.3.1
Aliter est agendum erga eos qui nostro committuntur regimini, si offendunt, atque aliter cum his qui nobis commissi non sunt; 331 qui si justi sunt, venerandi sunt; si vero delinquunt, pro sola charitate, ut locus est, corripiendi sunt, non tamen cum severitate, sicut hi qui nobis regendi commissi sunt.
3.43.3.2
7. Prius docendi sunt seniores plebis, ut per eos infra positi facilius doceantur. Unde et Apostolus: Haec, inquit, commenda hominibus fidelibus, qui idonei sunt et alios docere.
3.43.3.3
8. Ingenium boni doctoris est incipientis a laudibus eorum, quos salubriter objurgatos corrigere cupit, sicut apostolus ad Corinthios facit, quos a laudibus inchoat, et increpationibus probat. Sed erant apud Corinthios, qui et laude et increpatione digni essent. Ille vero indiscrete loquitur, qui sic utraque omnibus loquitur, ut omnibus utraque convenire videantur.
3.44.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XLIV. De silentio doctorum.
3.44.1
1. Pro malo merito plebis aufertur doctrina praedicationis. Pro bono merito audientis tribuitur sermo doctori.
3.44.2
2. In potestate divina consistit cui velit Deus doctrinae verbum dare vel cui auferre: et hoc aut pro dicentis aut pro audientis fit merito, ut modo pro culpa plebis auferatur sermo doctoris, modo vero pro utilibus meritis tribuatur. Nam et bonus docet bonum, et malus malum, et bonus malum, et malus bonum, quod tamen fit juxta meritum populorum.
3.44.3
3. Non omnia tempora congruunt doctrinae secundum Salomonis sententiam, dicentis: Tempus tacendi, et tempus loquendi. Non quidem per timorem, sed per discretionem, propter malorum incorrectibilem iniquitatem nonnunquam electos oportet a doctrina cessare. 332
3.44.1
Interdum doctores Ecclesiae calore charitatis ardentes conticescunt a docendo, quia non est qui audiat, testante propheta: Civitates Austri clausae sunt, et non est qui aperiat.
3.44.2
Qui docendi accepit officium, interdum ad tempus facta proximi taceat, quae statim corrigere nequaquam existimat. Nam si corrigere potest et dissimulat, verum est quod consensum erroris alieni habeat.
3.44.3
Plerique sancti doctores pro mali pertinacia, quia iniquos emendare nequeunt, his tacere disponunt; sed calorem spiritus, quo aguntur, ferre non sustinentes, iterum in increpationem prosiliunt iniquorum.
3.45.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XLV. De praebenda sacerdotali protectione in plebe.
3.45.1
1. Quibus docendi forma commissa est, multum subeunt periculi si contradicentibus veritati resistere noluerint; dum propheta doctorem Ecclesiae instruat ad summum usque justitiae pervenire, cum dicit: Super montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion; scilicet, ut ita praeemineat merito, sicut et gradu. Sequenter, ne forte debeat a docendo timore restringi, audiat: Exalta in fortitudine vocem tuam, et noli timere. Unde et Jeremiae ita Dominus ait: Accinge lumbos tuos, et surge; loquere ad eos; ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum; unde apparet quia et non timere Dei donum est.
3.45.2
2. Qui personam potentis accipit, et veritatem loqui pavescit, gravi multatur culpae sententia. Multi enim sacerdotes metu potestatis veritatem occultant, et a bono opere, vel a justitiae praedicatione, rei alicujus formidine aut potestate terrente avertuntur. Sed heu, proh dolor! inde metuunt, quia vel amore rerum saecularium implicantur, vel quia aliquo facinoris opere confunduntur.
3.45.3
3. Multi praesules Ecclesarium, timentes ne amicitiam perdant, 333 et molestiam odiorum incurrant, peccantes non arguunt, et corripere pauperum oppressores verentur; nec pertimescunt de severitate reddendae rationis, pro eo quod conticescunt de plebibus sibi commissis.
3.45.1
Quando a potentibus pauperes opprimuntur, ad eripiendos eos boni sacerdotes protectionis auxilium ferunt; nec verentur cujusquam inimicitiarum molestias, sed oppressores pauperum palam arguunt, increpant, excommunicant; minusque metuunt eorum nocendi insidias, etiamsi nocere valeant, bonus enim pastor animam suam ponit pro ovibus.
3.45.2
Sicut pervigil pastor contra bestias oves custodire solet, ita et Dei sacerdos super gregem Christi sollicitus esse debet, ne inimicus vastet, ne persecutor infestet, ne potentioris cujusque cupiditas vitam pauperum inquietet. Pravi autem pastores non habent curam de ovibus, sed, sicut legitur in Evangelio de mercenariis, vident lupum venientem, et fugiunt. Tunc enim fugiunt, quando potentibus tacent, et malis resistere metuunt; de quibus si tacuerint pro eorum iniquitate condemnabuntur.
3.46.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XLVI De disciplina sacerdotum in his qui delinquunt.
3.46.1
1. Sacerdotes pro populorum iniquitate damnantur, si eos aut ignorantes non erudiant, aut peccantes non arguant, testante Domino per prophetam: Speculatorem dedi te domui Israel. Si non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ille in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Sic enim Heli sacerdos pro filiorum iniquitate damnatus est; et licet eos delinquentes admonuit, sed tamen non ut oportebat redarguit.
3.46.2
2. Sacerdotes exquirere debent peccata populorum, et sagaci sollicitudine unumquemque probare juxta testimonium Domini ad 334 Jeremiam loquentis: Probatorem, inquit, dedi te in populo meo robusto, ut scias probare vias eorum.
3.46.1
Sacerdotes studio corrigendi facta perscrutari debent subjectorum, ut emendatos lucrifacere possint. Sicut autem peccatorem convenit argui, ita justum non exulcerari.
3.46.2
Sacerdotes curam debent habere de his qui pereunt, ut eorum redargutione aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrigibiles existunt, ab Ecclesia separentur.
3.46.3
Atrociter arguuntur qui, decipiendo peccantes, non solum non argunt pro peccato, sed etiam adulanter decipiunt, dicente propheta: Et erunt, qui beatificant populum istum, seducentes, et qui beatificantur, praecipitati.
3.46.4.1
Atrociter iterum arguuntur qui peccantem non recipiunt, sed despiciunt et spernunt, nec alterius delictum tanquam proprium ingemiscunt. De talibus per Isaiam Dominus comminans dicit: Qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es: isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. Inde est quod et Apostolus omnibus omnia factus est, non imitatione erroris, sed compassionis miseratione; scilicet, ut ita vitia aliena fleret, quemadmodum si tali et ipse implicaretur errore.
3.46.4.2
7. Boni pastores populi debent delicta deflere et totos se planctibus tradere, imitantes Jeremiam prophetam dicentem: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos populi mei? Tanquam propria igitur delicta plebis peccata sacerdos flere debet, sed affectu compatiendi, non actione commissi.
3.46.5
Nonnulli praesules gregis quosdam pro peccato a communione ejiciunt, ut poeniteant, sed quali sorte vivere debeant, ad melius exhortando non visitant. Quibus congrue sermo divinus increpans comminatur:« Pastores, qui pascitis populum meum, vos dispersistis gregem meum, ejecistis, et non visitastis eos: ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum».
3.46.6.1
Bonorum studia sacerdotum multa diligentia etiam parva plebis facta perquirunt, ut dum in minimis subditorum peccatis se acerrimos praestant, de majoribus malis cautos sibi, subjectosque, ac sollicitos faciant.
3.46.6.2
335 10. Sicut medici morbos imminentes curandos suscipiunt, futuros vero, ne irrepant, medicinae objecto quadam praescientia antecedunt, ita et doctores boni, sic ea quae male acta sunt resecant, ut ea quae admitti possunt, ne perpetrentur, doctrina succurrente praeveniant.
3.46.7
Qui blando sermone castigatus non corrigitur, acrius necesse est ut arguatur. Cum dolore enim abscindenda sunt quae leniter sanari non possunt.
3.46.8.1
Qui admonitus secrete de peccato, corrigi negligit, publice arguendus est, ut vulnus, quod occulte sanari nescit, manifeste debeat emendari.
3.46.8.2
13. Manifesta peccata non sunt occulta correptione purganda. Palam enim sunt arguendi qui palam nocent, ut dum aperta objurgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerunt corrigantur.
3.46.9.1
Dum unus corripitur, plurimi emendantur. Necesse est enim ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur.
3.46.9.2
15. Ita erga delinquentem sermo est proferendus, sicut ejus qui corripitur expostulat salus. Quod si opus est aliquam salutem medicamenti verbo increpationis aspergere, lenitatem tamen corde opus est retinere.
3.46.10
Doctores nonnunquam durius feriunt increpationibus subditos; qui tamen a charitate eorum quos corripiunt non recedunt.
3.46.11.1
Saepe Ecclesiae censura arrogantibus videtur esse superbia; et quod a bonis pie fit, crudeliter fieri putatur a pravis, quia non discernunt recto oculo, quod a bonis recto fit animo.
3.46.11.2
18. Notandum est vehementer ab omni pontifice ut tanto cautius erga commissos agat, quanto durius a Christo se judicari formidat; nam sicut scriptum est: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
3.46.12
Quotidie namque omnes delinquimus, et in multis erroribus labimur. 336
3.46.13
Qui enim nostris delictis clementes sumus, in alieno peccato rigorem tenere nequaquam debemus. Multi aliorum vitia cernunt, sua non aspiciunt. Et cum ipsi maximis criminibus obnoxii teneantur, minora peccata fratribus non dimittunt.
3.46.14
Hypocritae trabem in oculo suo consistentem non sentiunt, et haerentem festucam in lumine fratris intendunt.
3.46.15
Facilius reprehendimus vitia aliena quam nostra. Nam saepe quae perversa in aliis judicamus, in nobis nocibilia esse minus sentimus; et quod in aliis reprehendimus, agere ipsi non erubescimus.
3.46.16
Facilius vitia uniuscujusque quam virtutes intendimus; nec quid boni quisque gesserit agnoscere, sed quid mali egerit, perscrutamur.
3.47.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XLVII De subditis.
3.47.1
1. Propter peccatum primi hominis humano generi poena divinitus illata est servitutis, ita ut quibus aspicit non congruere libertatem, his misericordius irroget servitutem. Et licet peccatum humanae originis per baptismi gratiam cunctis fidelibus dimissum sit, tamen aequus Deus ideo discrevit hominibus vitam, alios servos constituens, alios dominos, ut licentia male agendi servorum potestate dominantium restringatur. Nam si omnes sine metu fuissent, quis esset qui a malis quempiam prohiberet? Inde et in gentibus principes, regesque electi sunt, ut terrore suo populos a malo coercerent, atque ad recte vivendum legibus subderent.
3.47.2
2. Quantum attinet ad rationem, non est personarum acceptio apud Deum, qui mundi elegit ignobilia et contemptibilia, et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret, ne glorietur omnis caro, 337 hoc est, carnalis potentia coram illo. Unus enim Dominus aequaliter et dominis fert consultum, et servis.
3.47.1
Melior est subjecta servitus quam elata libertas. Multi enim inveniuntur Deo libere servientes sub dominis constituti flagitiosis, qui, etsi subjecti sunt illis corpore, praelati tamen sunt mente.
3.48.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XLVIII. De praelatis.
3.48.1
1. Vir justus aut omni potestate saeculari exuitur, aut si aliqua cingitur, non sub illa curvatur, ut superbus tumeat, sed eam sibi subjicit, ut humilior innotescat. Probatur autem hoc apostolico exemplo, qui data sibi potestate, etiam nec ad hoc usus est quod decebat, sed, dum posset uti, licita abnuit, seseque ut parvulum in medio eorum quibus praeerat ostendit.
3.48.2
2. Qui in appetendis honoribus saeculi aut prosperitatibus mundi instanti desudat labore, et hic et in futuro vacuus invenitur 338 a requie; tantoque sarcinis peccatorum gravatur, quanto a bonis operibus existit alienus.
3.48.3
3. Quanto quisque amplius saecularis honoris dignitate sublimatur, tanto gravius curarum ponderibus aggravatur; eisque magis mente et cogitatione subjicitur, quibus sublimitatis gradu praeponitur. Nam, ut quidam Patrum ait: Omne quod supereminet plus moeroribus afficitur quam honoribus gaudet.
3.48.4
4. Quanto quisque curis mundi majoribus occupatur, tanto facilius vitiis premitur. Si enim vix valet peccata animus devitare quietus, quanto minus occupatione saeculari devinctus?
3.48.5
5. Non statim utile est omne potestatis insigne, sed tunc vere est utile, si bene geratur. Tunc autem bene geritur, quando subjectis prodest, quibus terreno honore praefertur. Potestas bona est, quae a Deo donante est, ut malum timore coerceat, non ut temere malum committat. Nihil autem pejus quam per potestatem peccandi libertatem habere; nihilque infelicius male agendi facultate.
3.48.6
6. Qui intra saeculum bene temporaliter imperat, sine fine in perpetuum regnat; et de gloria saeculi hujus ad aeternam transmeat gloriam. Qui vero prave regnum exercent, post vestem fulgentem et lumina lapillorum, nudi et miseri ad inferna torquendi descendunt.
3.48.7
7. Reges a recte agendo vocati sunt, ideoque recte faciendo regis 339 nomen tenetur, peccando amittitur. Nam et viros sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis invenimus, eo quod recte agant, sensusque proprios bene regant, et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte enim illi reges vocantur, qui tam semetipsos, quam subjectos, bene regendo modificare noverunt.
3.48.8
8. Quidam ipsum nomen regiminis ad immanitatem transvertunt crudelitatis; dumque ad culmen potestatis venerint, in apostasiam confestim labuntur, tantoque se tumore cordis extollunt, ut cunctos subditos in sui comparatione despiciant, eosque quibus praeesse contigit non agnoscant. Quibus congrue per Ecclesiastem dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto illis quasi unus ex ipsis.
3.48.9
9. Dum mundi reges sublimiores se caeteris sentiunt, mortales tamen se esse agnoscant; nec regni gloriam qua in saeculo sublimantur aspiciant, sed opus quod secum ad inferos deportent intendant. 340 Si ergo carebunt hujus temporis gloria, illa agant quae post finem sine fine possideant.
3.48.10
10. Dum Apostolus dicat: Non est potestas nisi a Deo, quomodo Dominus per prophetam de quibusdam potestatibus dicit: Ipsi regnaverunt, sed non ex me? Quasi diceret, non me propitio, sed etiam summe irato. Unde et inferius per eumdem prophetam addidit: Dabo, inquit, tibi regem in furore meo. Quo manifestius elucet bonam malamque potestatem a Deo ordinari; sed bonam propitio, malam irato.
3.48.11
11. Reges quando boni sunt, muneris est Dei, quando vero mali, sceleris est populi. Secundum enim meritum plebium disponitur vita rectorum, testante Job: Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi. Irascente enim Deo, talem rectorem populi suscipiunt, qualem pro peccato merentur. Nonnunquam pro malitia plebium etiam reges mutantur, et qui ante videbantur esse boni, accepto regno fiunt iniqui.
3.49.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XLIX. De justitia principum.
3.49.1
1. Qui recte utitur regni potestate, ita se praestare omnibus debet, ut quanto magis honoris celsitudine claret, tanto semetipsum mente humiliet, proponens sibi exemplum humilitatis David, qui de suis meritis non tumuit, sed humiliter sese dejiciens, dixit: Vilis incedam, et vilior apparebo ante Deum, qui elegit me.
3.49.1.1
Qui recte utitur regni potestate formam justitiae factis magis quam verbis instituit. Iste nulla prosperitate erigitur, nulla 341 adversitate turbatur; non innititur propriis viribus, nec a Domino recedit cor ejus; regni fastigio humili praesidet animo; non eum delectat iniquitas, non inflammat cupiditas; sine defraudatione alicujus ex paupere divitem facit; et quod justa potestate a populis extorquere poterat, saepe misericordi clementia donat.
3.49.1.2
3. Dedit Deus principibus praesulatum pro regimine populorum, illis eos praeesse voluit, cum quibus una est eis nascendi moriendique conditio. Prodesse ergo debet populis principatus, non nocere; nec dominando premere, sed condescendendo consulere, ut vere sit utile hoc potestatis insigne, et dono Dei pro tutione utantur membrorum Christi. Membra quippe Christi fideles sunt populi, quos dum ea potestate, quam accipiunt, optime regunt, bonam utique vicissitudinem Deo largitori restituunt.
3.49.1.3
4. Bonus rex facilius ad justitiam a delicto regreditur quam de justitia ad delictum transfertur, ut noveris hic esse casum, illic propositum. In proposito ejus esse debet nunquam egredi a veritate. Quod si casu titubare contigerit, mox resurgere.
3.50.1
LIBER TERTIUS. CAPUT L. De patientia principum.
3.50.1
1. Plerumque princeps justus etiam malorum errores dissimulare novit, non quod iniquitati eorum consentiat, sed quod aptum tempus correctionis exspectet, quando eorum vitia vel emendare valeat, vel punire.
3.50.2
2. Multi adversus principes conjurationis crimine deteguntur, sed probare volens Deus clementiam principum, illos male cogitare permittit, istos non deserit. De illorum malo bene istis facit, dum culpas quas illi faciunt isti mira patientia indulgent.
3.50.3
342 3. Reddere malum pro malo vicissitudo justitiae est: sed qui clementiam addit justitiae, non malum pro malo culpatis reddit, sed bonum pro malo offensis impertit.
3.50.4
4. Difficile est principem regredi ad melius, si vitiis fuerit implicatus. Populi enim peccantes judicem metuunt, et a malo suo legibus coercentur. Reges autem, nisi solo Dei timore metuque gehennae coerceantur, libere in praeceps proruunt, et per abruptum licentiae in omne facinus vitiorum labuntur.
3.50.5
5. Quanto quisque in superiori constitutus est loco, tanto in majori versatur periculo; et quanto splendoris honore excelsior quisque est, tanto, si delinquat, peccator major est. Potentes enim potenter tormenta patientur. Cui etenim plus committitur, plus ab eo exigitur, etiam cum usura poenarum.
3.50.6
6. Reges vitam subditorum facile exemplis suis vel aedificant, vel subvertunt, ideoque principem non oportet delinquere, ne formam peccandi faciat peccati ejus impunita licentia. Nam rex qui ruit in vitiis cito viam ostendit erroris, sicut legitur de Jeroboam, qui peccavit et peccare fecit Israel. Illi namque ascribitur, quidquid exemplo ejus a subditis perpetratur.
3.50.7
7. Sicut nonnulli bonorum principum Deo placita facta sequuntur, 343 ita facile multi prava eorum exempla sectantur. Plerique autem apud iniquos principes necessitate magis quam voto mali existunt, dum imperiis eorum obediunt. Nonnulli autem sicut prompti sunt sequi reges in malum, sic pigri sunt imitari illos in bonum.
3.50.8
8. Saepe unde mali reges peccant. inde boni justificantur, dum praecedentium cupiditatem et malitiam corrigunt. Nam re vera peccatis eorum communicant, si, quod illi diripuerunt, isti retentant.
3.50.9
9. Cujus peccatum quisque sequitur, necesse est ut ejus poenam sequatur. Neque enim impar erit supplicio, cujus errori quisque par est, ac vitio.
3.51.1
LIBER TERTIUS. CAPUT LI. Quod principes legibus teneantur.
3.51.1
1. Justum est principem legibus obtemperare suis. Tunc enim jura sua ab omnibus custodienda existimet, quando et ipse illis reverentiam praebet.
3.51.2
2. Principes legibus teneri suis, neque in se posse damnare jura quae in subjectis constituunt. Justa est enim vocis eorum auctoritas, si, quod populis prohibent, sibi licere non patiantur.
3.51.3
3. Sub religionis disciplina saeculi potestates subjectae sunt; et quamvis culmine regni sunt praediti, vinculo tamen fidei tenentur 344 astricti, ut et fidem Christi suis legibus praedicent, et ipsam fidei praedicationem moribus bonis conservent.
3.51.4
4. Principes saeculi nonnunquam intra Ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eamdem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Caeterum intra Ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut, quod non praevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem.
3.51.5
5. Saepe per regnum terrenum coeleste regnum proficit, ut qui intra Ecclesiam positi contra fidem et disciplinam Ecclesiae agunt, rigore principum conterantur; ipsamque disciplinam, quam Ecclesiae humilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat; et ut venerationem mereatur, virtute potestatis impertiat.
3.51.6
6. Cognoscant principes saeculi Deo debere se rationem reddere propter Ecclesiam, quam a Christo tuendam suscipiunt. Nam sive augeatur pax et disciplina Ecclesiae per fideles principes, sive solvatur, ille ab eis rationem exiget, qui eorum potestati suam Ecclesiam credidit. 345
3.52.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT LII. De Judicibus.
3.52.1.1
Ad delictum pertinet principum, qui pravos judices contra voluntatem Dei populis fidelibus praeferunt. Nam sicut populi delictum est quando principes mali sunt, sic principis est peccatum quando judices iniqui existunt.
3.52.1.2
2. Bonus judex sicut nocere civibus nescit, ita prodesse omnibus debet. Aliis enim praestat censuram justitiae, aliis bonitatem. Judicia sine personarum acceptione suscipit, qui non infirmat justitiam avaritiae flamma, nec studet auferre alteri quod cupiat sibi.
3.52.2
Boni judices justitiam ad solam obtinendam salutem aeternam suscipiunt, nec eam muneribus acceptis distribuunt, ut dum de justo judicio temporalia lucra non appetunt, praemio aeterno ditentur.
3.52.3
Omnis qui recte judicat stateram in manu gestat, et in utroque penso justitiam et misericordiam portat. Sed per justitiam reddit peccati sententiam, per misericordiam peccantis temperat poenam, ut justo libramine quaedam per aequitatem corrigat, quaedam vero per miserationem indulgeat.
3.52.4
Qui Dei judicia oculis suis proponit, semper timens, tremensque in omni negotio reformidat, ne, de justitiae tramite devians, cadat; et unde non justificatur, inde potius condemnetur.
3.52.5
Neminem stultorum vel improborum oportet judicem esse. Nam stultus per ignaviam ignorat justitiam; improbus per cupiditatem corrumpit ipsam quam didicit veritatem.
3.52.6
Gravius lacerantur pauperes a pravis judicibus quam a cruentissimis hostibus. Nullus enim praedo tam cupidus in alienis quam judex iniquus in suis.
3.52.7
Latrones inaccessis faucibus ac latebrosis latentes, insidias ponunt, isti palam rapacitatis avaritia saeviunt. 346
3.52.8.1
Hostes in alienorum tantum sanguinem intendunt; judices, quasi crudelissimi carnifices civium, oppressione sua subjectorum vitam exstinguunt. Qui enim destruant multi sunt, rari sunt autem qui populos legum moderamine regant.
3.52.8.2
10. Plerumque et boni judices sunt, sed ministros rapaces habent. Horum figura, ut ait quidam, tanquam Scylla pingitur atque describitur: ipsa quidem humana specie, sed capitibus caninis accincta et circumdata. Non aliter quibusdam potestatibus accidit ut ipsorum humanitatem immanitas iniquorum sociorum perturbet.
3.52.8.3
11. Saepe judices pravi cupiditatis causa aut differunt, aut pervertunt judicia; nec finiunt coepta partium negotia, quousque marsupia eorum qui causantur, exhauriant. Quando enim judicant, non causam, sed dona considerant; et sicut negligentes sunt in discussione causantium, sic eorum damno solliciti sunt.
3.52.8.4
12. Judices pravi, juxta prophetae verbum, quasi lupi vespere, non relinquunt in mane; hoc est, de praesentis vitae tantum commodis cogitant, non de futuris. Vita enim ista vesperum, futura vero mane accipitur. Et bene ait, quasi lupi, quia luporum more cuncta diripiunt, et vix pauca pauperibus derelinquunt.
3.52.8.5
13. Verbosi judices, et elati, ut sapientes videantur, non discutiunt causas, sed asserunt; sicque conturbant judicii ordinem, dum, non suo contenti officio, aliena praesumunt.
3.52.9
Quidam, dum judicare incipiunt, irascuntur, ipsamque judicii sententiam in insaniam vertunt. De quibus recte per prophetam dicitur: Qui convertunt in furorem judicium. Qui enim iratus judicat, in furorem judicium mutat, et ante profert sententiam, quam agnoscat.
3.52.10
Furor in judice investigationem veri non valet attingere, 347 quia mens ejus turbata furore ab scrutatione alienatur justitiae.
3.52.11
Iracundus judex judicii examen plene contueri non valet, quia caligine furoris non videt. Qui autem repulso furore discutit, facilius ad contuendam veritatem mentis serenitate consurgit, et sine ulla perturbatione ad aequitatis intelligentiam pervenit.
3.53.1
LIBER TERTIUS. CAPUT LIII. De acceptione personarum.
3.53.1
1. Non est persona in judicio consideranda, sed causa; scriptum est enim: Non accipias personam in judicio. Et iterum: Non misereberis pauperis in judicio. Qui enim consanguinitatis vel amicitiae favore, sive inimicitiarum odio, judicium pervertunt, sine dubio in Christum, qui est veritas et justitia, peccare noscuntur.
3.53.1
Iniqui judices errant in veritate sententiae, dum intendunt in qualitatem personae, et exulcerant saepe justos, dum improbe defendunt iniquos; qui autem recte praesidere studet, nec partem palpare novit, nec cohibere a justitia didicit.
3.54.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT LIV. De muneribus.
3.54.1.1
Qui recte judicat, et praemium inde remunerationis exspectat, fraudem in Deum perpetrat, quia justitiam, quam gratis impertiri debuit, acceptione pecuniae vendit.
3.54.1.2
2. Bonis male utuntur qui juste pro temporali lucro judicant. Tales quippe ad veritatem non justitiae defensio, sed amor praemii provocat. Quibus si spes nummi subtrahitur, confestim a justitiae defensione recedunt.
3.54.2
Acceptio munerum praevaricatio veritatis est. Unde et pro justo dicitur: Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitat. 348
3.54.3
Dives muneribus cito corrumpit judicem. Pauper autem, dum non habet quod offerat, non solum audiri contemnitur, sed etiam contra veritatem opprimitur.
3.54.4.1
Cito violatur auro justitia, nullamque reus pertimescit culpam, quam redimere nummis existimat. Plus enim obtinet mentem censoris amor lucri quam aequitas judicii.
3.54.4.2
6. Tres sunt munerum acceptiones, quibus contra justitiam humana vanitas militat, id est favor amicitiarum, adulatio laudis et corporalis acceptio muneris. Facilius autem pervertitur animus rei corporeae munere quam gratiae laudisque favore.
3.54.4.3
7. Quatuor modis pervertitur humanum judicium, timore, cupiditate, odio et amore. Timore, dum metu potestatis alicujus veritatem loqui pavescimus. Cupiditate, dum praemio muneris alicujus corrumpimur. Odio, dum contra quemlibet adversari molimur. Amore, dum amico vel propinquis praestare contendimus. His enim quatuor causis saepe aequitas violatur, saepe innocentia laeditur.
3.55.1
LIBER TERTIUS. CAPUT LV. De testibus.
3.55.1
Et si mendacium gratis dicitur, quanto magis si venale quaeritur? Neque enim deerit multiplex conventus falsorum, si tantum praesentia sit nummorum.
3.55.2.1
Testis falsidicus tribus est personis obnoxius. Primum Deo, quem perjurando contemnit; secundo judici, quem mentiendo fallit; postremo innocenti quem falso testimonio laedit.
3.55.2.2
3. Unum pene crimen habent, et qui falsitatem promit, et qui supprimit veritatem, quia ille obesse vult, et iste prodesse non vult. Pejor est testis qui laedit quam qui praestare non vult. Nam ille malignus est, iste inutilis. 349
3.55.3
Testibus falsis conjunctis tarde mendacii falsitas reperitur. Quod si separati fuerint, examine judicantis cito manifestantur. Nam sicut in unitate pravorum grandis est fortitudo, ita in separatione major infirmitas.
3.55.4.1
Fraudulentiae cito reprehenditur mendacium, falsidicorum enim testimonium sibi non convenit.
3.55.4.2
6. Iniquus testis, quamvis sua falsitate corpori rebusque impediat, animo tamen nihil damni conferet. Erit autem ille apud Deum condemnatus, qui adversus innocentem falsum testimonium vel dicit, vel dicentibus credit. Nam non solum ille reus est, qui falsum de alio profert, sed et is qui cito aurem criminibus praebet.
3.55.5
Qui metu potestatis veritatem occultat, ejusdem veritatis iracundiam sibi coelitus provocat, quia plus pertimescit hominem quam divinam trepidat indignationem. Beatus cujus testimonio innocens ab scelere objecto purgatur; impius, cujus proditione etiam iniquus perimitur. Neque enim decet Christianum morti obnoxium prodere, et ad effundendum sanguinem infelicium vocem testificationis praebere. Sermo enim justi hominis tantum ad ministerium debet esse salutis; ira enim indignationis et tribulationis, et immissiones per angelos malos.
3.56.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT LVI. De causidicis.
3.56.1.1
Negotiorum forensium sectatores propter proximi dilectionem saeculare negotium deserere debent, aut certe, manente proximi charitate, negotium sequantur terrenum. Sed quia perrarum est ut inter jurgantes charitas maneat, postponenda est rei causatio, ut perseveret dilectio.
3.56.1.2
2. Antiqui forensem eloquentiam caninam facundiam nuncupabant, 350 eo quod causidici in certaminibus causarum, omissis quae agunt, veluti canes alterutrum sese lacerant, jurgiaque causarum ad injurias suas commutant.
3.57.1
LIBER TERTIUS. CAPUT LVII. De oppressoribus pauperum.
3.57.1
Pauperum oppressores tunc se sciant graviori dignos sententia, quando praevaluerint his quibus nocere voluerint. Nam tanto atrocius futuro supplicio condemnandi sunt, quanto hic fortius contra miserorum vitam invaluerint.
3.57.1
2. Audiant judices, et qui praesunt populis, quia pro temporalibus molestiis, quas plebibus ingerunt, aeterno incendio cremabuntur, testante Domino per Isaiam prophetam:« Iratus, inquit, sum super populum meum, et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordiam, sed aggravasti jugum tuum valde. Descende in pulvere, sede, tace et intra in tenebras. Veniet super te malum, et nescies; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare. Veniet super te repente miseria quam nescis».
3.57.2
3. Magis mala facientibus quam mala patientibus dolere debemus. Illi enim prava faciendo in malum proficiunt; isti patiendo a malo corriguntur. Deus autem per malas voluntates aliorum in aliis multa operatur bona.
3.57.2
Malignantium hominum voluntas nequaquam potest impleri, nisi Deus dederit potestatem. Nam dum homines, Deo permittente, malum quod concupiscunt perficiunt, ipse dicitur facere qui permittit. Inde est quod scriptum est per prophetam: Si erit malum quod Dominus non fecit. Verumtamen quod iniqui 351 mala ex voluntate quaerunt, idcirco Deus perficiendi dat potestatem per suam bonam voluntatem, quia de nostro malo ipse multa bona operatur.
3.57.3
Quidam, cum Dei voluntati resistunt, nescientes Dei consilium faciunt; quo noveris sic Deo subjecta esse omnia, ut et ipsi qui ejus dispositioni adversantur ejus impleant voluntatem.
3.57.4
Propterea in hac vita boni judicantur a malis, ut iterum in illa vita mali judicentur a bonis; sive ut etiam sit hic bonis temporalis afflictio, et illic aeterna remuneratio.
3.57.5
Idcirco sunt necessarii mali, ut quoties boni offundunt, flagellentur ab illis. Hinc est quod Assur virgam furoris sui testatur Dominus; sed quoties ita fit, de Dei indignatione procedit, ut Deus per illos in eos saeviat quos flagellando emendare desiderat. Sed ille justissima voluntate, illi vero saepe crudeli intentione, sicut per Prophetam de eodem Assur dicitur: Ipse autem non sic arbitratur, sed ad conterendum paratum est cor ejus.
3.57.6.1
Atrocem super eos divinum furorem venturum, qui existunt persecutores et violenti fidelibus. Consolando enim per prophetam Deus suos, ita judicare promittit adversarios: Eos, inquit, qui judicaverunt te, ego judicabo; et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi a musto, sanguine suo inebriabuntur..
3.57.6.2
9. Habet aliquem usum et malorum iniquitas, quod electos Dei suis morsibus laniant, ac per hoc vita impiorum sibi deperit; justorum autem non perit, sed proficit, dum eos mali per tribulationis exercitium ad praesentem odiendam vitam et futuram desiderandam erudiunt.
3.57.6.3
10. Interdum enim prodest perversorum pravitas utilitati justorum, dum eos malitia sua erudiunt et ad regna coelorum requirenda molestia temporali impellunt. Probatur hoc exemplis Israeliticae plebis, quae tunc durius agebatur in Aegypto, quando oportebat eam per Moysen ad terram repromissionis vocari, et ex malis quae in Aegypto patiebatur discedere, et ad promissam patriam festinare.
3.57.7.1
Iniqui, dum constantiam justi in persecutionibus suis aspiciunt, mentis confusione tabescunt. Et dum adversa ostentant, 352 nec vincunt, tandem de suae perversitatis insania confunduntur.
3.57.7.2
12. Stulti contra bonos studium semper assumunt, quibus dum prosperitas elucet, jactanter de suis meritis gloriantur, et bonorum atque justorum afflictionibus detrahunt; dumque eis adversa contigerint, mox ad blasphemiam pusillanimitate animi convertuntur.
3.57.8
Quidam simplicium nescientes dispensationem Dei, in malorum profectibus scandalizantur, dicentes, juxta prophetam: Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt? Qui ergo hoc dicunt, non mirentur quod pravorum hominum temporalem et caducam felicitatem aspiciunt; sed magis novissima eorum intendant, quanta illis post haec aeterna supplicia praeparentur, dicente propheta: Ducunt in bonis dies suos, et subito ad inferna descendunt..
3.58.1
LIBER TERTIUS. CAPUT LVIII. De tribulatione justorum.
3.58.1
1. Justus in adversis probari se cognoscat, non dejici.
3.58.2
2. Viri sancti plus formidant prospera quam adversa, quia Dei servos prospera dejiciunt, adversa vero erudiunt. Ideoque sancti viri constantia ita portare debet adversa, ut frangi non queat.
3.58.3
3. Tunc magis sunt Dei oculi super justos, quando eos affligi ab iniquis providentia superna permittit. Nam tunc eis gaudia disponuntur aeterna, quando praesenti tribulatione probantur.
3.58.4
4. Omnes vitae hujus tribulationes aquis comparantur praetereuntibus; 353 propterea, quia si quid in hac vita tribulationis acciderit, non stat, sed celeriter transit.
3.58.1
Qui vitae futurae praemia diligenter excogitat, mala omnia vitae praesentis aequanimiter portat, quoniam ex illius dulcedine hujus amaritudinem temperat, et ex aeterniate illius brevitatem hujus despicit transitoriam.
3.58.2
Gravari diverso malo temporali pro utilitate eorum est, quod vitae istius mala perferunt, quia cum dolore gravantur, cupiditatis, et luxuriae, vitiorumque caeterorum mala non appetunt.
3.58.3
Plus prodesse saluti tentationes saeculi quam prosperitates( constat), nam ex prosperitate in deterius itur, ex tentationis dolore in melius proficitur.
3.58.4
Unusquisque ad tentationem animum praeparare debet. Minus enim dum speratur tentatio, gravat; dure autem premit, si non sperata advenerit.
3.58.5
Sapientis est contra omnia adversa ante meditari; nec inveniri casus debet, quem non consilia ejus praeveniant.
3.59.1
LIBER TERTIUS. CAPUT LIX. De amatoribus mundi.
3.59.1
1. Mundi amatores non solum ex eo rei sunt quod infima pro summis appetunt, verum etiam et miseri per hoc, quod gravi aerumna ad ipsa desiderata pertingunt.
3.59.1
Gravius torquetur impius mundi exaggerando commoda, quam justus tolerando adversa. Qui enim bona mundi diligit, velit, nolit, timoris et doloris poenae succumbit. Quique plusquam oportet res transitorias diligunt, majorem sibi ingerunt dolorem res ablatae quam amorem parturiebant possessae. Cum gravi enim dolore amittuntur quae cum magno amore habentur. Minus autem carendo dolemus quae minus possidendo diligimus.
3.59.2
Sciant saeculi lucra sectantes quantum sint vana vel adversa quae diligunt, quae etiam nec in hoc saeculo sine contritione gravi conquirunt, et pro quibus in futuro supplicio poenas dabunt. 354
3.59.3.1
His qui in voluntate saecularium desideriorum persistunt, bene per testimonium prophetae dicitur: Factus est Ephraim panis subcinericius, qui non reversatur( Ose VII, 8); id est, ita obruuntur caecitate saecularis amoris, ut nunquam resipiscant ad Deum amorem retorquere mentis.
3.59.3.2
5. Multis mortuus est mundus, ipsi tamen vicissim mundo mortui non sunt. Bona enim saeculi diligunt, et tamen ipsa, quae diligunt, minime consequuntur; in utroque vacui, quia et futura perdunt, et praesentia non acquirunt.
3.59.3.3
6. Egestas est electorum, quod peregrinantur a bonis sempiternis, et in hoc exsilio diutius remorantur. Egestas est reproborum, quod abundant divitiis, et virtutibus vacuantur, seque esse inopes nesciunt. Quod probatur per Apocalypsim Joannis, qui contra hujus mundi amatores sic ait: Dicis quod dives sum, et locuples, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus.
3.59.3.4
7. Gloriae temporalis sequaces, etsi nitidi sunt foris fulgore potentiae, interius tamen vacui sunt elatione superbiae; sicuti calami exterius quidem nitent, sed interius vacuantur.
3.59.4.1
Ob hoc reprobi exterius, ut calami, nitidi; interius vacui. Electi vero exterius, quasi arborum cortices, foedi; interius vero solidi.
3.59.4.2
9. Qui pretioso cultu incedunt, audiant prophetam, quemadmodum detestatur eorum corporalia ornamenta, et quos successus habeat cultus compositus et ornatus, hoc est, pro suavi odore fetorem, et pro zona funiculum, et caetera.
3.59.4.3
10. Legant prophetam divites, quorum spes opulentia est, et 355 audiant eum dicentem: Vae qui opulenti estis! Quanto enim quisque potentia minor est, tanto magis liber a peccato est. Nam patrimonium grande tentatio est:
3.59.4.4
11. Plus venerantur homines in hoc saeculo pro temporali potentia, quam pro reverentia sanctitatis. Suspiciunt enim quod magis sunt divites, et quod homines sunt, omnino despiciunt.
3.59.4.5
12. Sunt quidam justi, qui sine laesione cujusquam suis rebus utuntur. Item sunt quidam divites humiles, quos non inflat superbia rerum, veluti plerique fuerunt sancti Veteris Testamenti, qui et affluebant divitiis, et tamen humilitate pollebant. At contra quosdam superbos divites rerum copia facit elatos, quorum non sunt opes in vitio, sed voluntas. Nam crimen in rebus non est, sed in usu agentis.
3.59.4.6
13. Est et elatio pauperum, quos nec divitiae elevant, et voluntas sola in eis superba est. His etsi opes desunt, propter mentis tamen tumorem plusquam superbi divites condemnantur.
3.59.5
Securus vult esse dives, pauper esse non vult. Sed quomodo erit dives quietus, quem suis stimulis res ipsae, ne careantur, semper faciunt inquietum? Et ideo eligit cupiditas inquietum esse, et timidum divitem, quam securum pauco sumptu contentum esse et pauperem.
3.59.6
Bonis bene utuntur qui divitiis sibi concessis in rebus salutaribus pertruuntur. Bonis male utuntur qui aut juste pro temporali lucro judicant, aut aliquid boni pro vanae gloriae appetitu faciunt. Malis male utuntur qui noxias cogitationes operibus pravis perficiunt. Bene malis utuntur qui luxuriam carnis conjugali honestate praestringunt. Sed sicut malo bene uti bonum est, sic bono bene uti melius est. Et sicut bono male uti malum est, sic malo male uti pessimum est. 356
3.60.1
LIBER TERTIUS. CAPUT LX. De amatoribus misericordiae.
3.60.1
1. Graviter in Deum delinquunt qui, divitiis a Deo concessis, non in rebus salutaribus, sed in usibus pravis utuntur. Nesciunt enim impertire pauperibus, oppressis subvenire despiciunt; et inde magis augent delicta unde redimere debuerunt.
3.60.1.1
Hoc habet tantum bonum possessio praesentium rerum, si vitam reficiat miserorum; praeter hoc tentatio est mundi lucrum; tantoque majora supplicia in futurum dabunt, quanto et ipsa majora sunt: Potentes enim potenter tormenta patientur.
3.60.1.2
3. Terrena omnia servando amittimus, largiendo servamus. Patrimonium enim retentum perit, manet autem erogatum. Diu enim cum rebus nostris durare non possumus, quia aut nos illas moriendo deserimus, aut illae nos viventes deserunt.
3.60.1.3
4. Pro diversitate usus alii de rebus mundanis pereunt, quas cupidius rapiunt; alii vero salvantur, dum in eorum pulchritudine conditoris pulcherrimam providentiam laudantes mirantur; vel dum per misericordiae opus eis coelestia bona mercantur.
3.60.1.4
5. Misericordia a compatiendo alienae miseriae vocabulum sortita est. Nullus autem in alio misericors esse potest, qui prave vivendo in se misericors non est. Qui enim sibi nequam est, cui bonus est?
3.60.1.5
6. Nulla scelera eleemosynis posse redimi, si in peccatis quis permanserit. Tunc fructu eleemosynarum indulgentia conceditur, quando a scelerum opere desinitur. Verum est quod peccata omnia misericordiae operibus expurgantur, sed si jam caveat peccare, qui misericordiam impertitur. Caeterum nulla est delicti venia, 357 quando sic praecedit misericordia, ut eam sequantur peccata.
3.60.2
Non est eleemosyna, quae gloria magis causa quam misericordiae impertitur intuitu.
3.60.3
Quali enim intentione ab unoquoque largitur, taliter et apud Deum recipitur. Qui ergo de bono laudem praesentem appetit, spem perdit et gloriam mercedis in futuro non recipit.
3.60.4.1
Dum enim causa jactantiae pauper pascitur, etiam ipsum misericordiae opus in peccatum convertitur.
3.60.4.2
10. In tantum eleemosynarum opera peccata exstinguunt, atque ad regnum saeculi futuri proficiunt, ut etiam judex coelestis in futuro judicio veniens, in dextera consistentibus dicat: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me. Quibus etiam bene promittit, dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite paratum vobis regnum. His autem, quos nulla praecedentia eleemosynarum facta sequuntur, aeterni judicis voce sic dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere. Quibus juste dicitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus.
3.60.4.3
11. Qui hic misericordiam non impertit, illic pietatis fructum non invenit: exemplo ardentis divitis, qui in inferno ad tenuissima petenda compulsus est, qui hic tenuissima negare studuit. Quid retribui subtilius, quid districtius poterat? Guttam aquae ardens petiit, qui micas panis negavit Sero dives oculos aperuit, quando Lazarum pauperem requiescentem vidit, quem jacentem ante januas videre despexit.
3.60.4.4
12. Non solum qui esurienti, et sitienti, et nudo, beneficium largitatis impendit, vel si quid aliud indigenti largitur, sed et qui inimicum diligit, et qui lugenti affectum compassionis et consolationis impertit, aut in quibusdam necessitatibus consilium adhibet, 358 eleemosynam procul dubio facit. Nam et doctrinae bonum eleemosyna est, et misericordia carnali eminentior est.
3.60.5.1
Quicunque non egens poscit, etiam si indigentem se simulet, ex toto illi corde commisereri oportet. Et licet ille fortasse falsam indigentis speciem praeferat, is tamen qui simpliciter impertit fructum misericordiae non amittit.
3.60.5.2
14. Quamvis quisque sit egens, nullus tamen unde tribuat indigenti, excusationem inopiae potest obtendere, quando ex praecepto Salvatoris etiam calicem aquae frigidae praecipiamur indigenti praebere. Nam si aliud non habentes, idipsum benigne tribuamus, mercedem procul dubio non amittimus. Caeterum si amplius possumus, et egestatem simulando minus largimur, non egentem, sed Deum fallimus, cui conscientiam nostram abscondere non possumus.
3.60.5.3
15. Duae sunt eleemosynae: una corporalis, egenti dare quidquid potueris; altera spiritualis, dimittere ei a quo laesus exstiteris. Harum prima adhibenda est miseris, secunda malis. Erit ergo quod semper impertias, etsi non pecuniam, saltem gratiam.
3.60.5.4
16. Non est eleemosyna cum murmuratione praebenda, ne, comitante tristitia, merces pereat dispensata. Tunc autem bene tribuitur, quando cum mentis hilaritate praebetur. Unde et Apostolus: Hilarem, inquit, datorem diligit Deus. Metuendum est itaque ne pauper aut cum taedio nostra oblata suscipiat, aut ne omnino praetermissus moerens tristisque recedat.
3.60.5.5
17. De rapinis alienis eleemosynam facere non est officium miserationis, sed emolumentum sceleris. Unde et Salomon: Qui offert, inquit, sacrificium de rapina pauperum, tanquam si quis victimet filium in conspectu patris sui. Qui enim injuste tollit, juste 359 nunquam distribuit, nec bene alteri praebet quod ab alio male extorquet.
3.60.6.1
Magnum scelus est res pauperum praestare divitibus, et de sumptibus inopum acquirere favores potentum; arenti terrae aquam tollere, et flumina, quae non indigent, irrigare.
3.60.6.2
19. Nonnunquam largitas divitum prodiga, non ad utilitatem, sed ad elationem effunditur: comparata hypocritis, qui non ad aedificationem docent audientium sed ad suae gloriae exaggerandum cothurnum.
3.60.7
Reprehensibilis est superflua effusio largitatis. Nam qui modum servat avarus nulli est, sed omnibus largus est.
3.60.8
Dispensator non debet esse prodigus, sed discretus; largiri enim debet quantum oportet, ut, tenendo mensuram in uno, sufficiat plurimis.
3.61.1
LIBER TERTIUS. CAPUT LXI. De brevitate vitae.
3.61.1
1. Tantum enim in hac vita est licitum operari bonum; illic namque non jam operatio exspectatur, sed retributio meritorum.
3.61.2
2. Haec vita impiis longa et grata est, in oculis autem justorum amara et brevis est. Et licet vita ista brevis sit, moras tamen sibi fieri creditur, quia, quantumlibet breve sit temporis spatium, tametsi viventi parum est, amanti procul dubio longum est.
3.61.3
3. Qui vitae praesentis longitudinem non de suo spatio, sed de ejus fine considerat quam sit brevis et misera, satis utiliter pensat. Vita enim praesens, quia ipsis suis incrementis deficit, brevis est; suo enim augmento perit, dum id quod videtur in futuro proficere in praeterito deficit. Item ex ipso esse brevis 360 vita praesens ostenditur, ex eo quod non permanet, sed finitur. Tela enim consummatur filis, et vita hominis expletur diebus singulis.
3.61.1.1
Quod diu in hac vita vivitur, quaeritur utrum augmentum an rectius detrimentum dicatur. Sed quomodo possit recte dici augmentum, quod per dimensiones aetatum ad mortis tendit detrimentum?
3.61.1.2
5. Qui vitam longam quaeris, ad eam tende vitam, pro qua Christianus es, id est, aeternam; non ad istam, de qua ad erudiendum te descendit vita aeterna, id est, Christus Verbum carni conjunctum. Haec est enim vita vitalis, nostra ista vita mortalis est.
3.61.2
Mori oportet hominem in carne mundo, ne moriatur in anima Christo. Nam vere tunc vivere quisque creditur, si secundum saeculum moriens in solo Deo vivere delectetur.
3.61.3
De mora vitae istius taedium patitur justus, eo quod ad desideratam patriam tarde perveniat, et vitae praesentis aerumnam serius amittat.
3.62.1
LIBER TERTIUS. CAPUT LXII. De exitu.
3.62.1
1. Quamvis sancti ab hujus vitae aerumnis liberari se cupiant, cito volentes exire de corpore, Dei tamen dispositione plerumque diu in hac vita versantur, ut per longa tolerantiae experimenta solidius eorum patientia roboretur.
3.62.1
Multi odio vitam habent, et tamen mori timent; quod plerisque in angustia contingere solet, sicque contrario affectu et vivendi habent taedium, et moriendi metum.
3.62.2
3. Sollicite debet unusquisque vivere et semper terminum vitae suae considerare, ut de contemplatione illius animus se semper ad alta sustollat, et hujus saeculi blanditias caveat. Scriptum est enim: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. 361
3.62.2
Venturi exitus ignorantia incerta est, et dum mori quis non existimat, tollitur. Unde unusquisque festinet ne in iniquitatibus suis rapiatur, simulque finiatur vita cum culpa. Nam incentor diabolus eos quos viventes accendit ad vitia, subito morientes pertrahere nititur ad tormenta.
3.62.3.1
Saepe divites in hac fallaci vita, dum de potentiae gloria vel rerum abundantia gestiunt, repente hora qua nesciunt improviso exitu rapiuntur, atque absorbente profundo, cruciandi aeternis gehennae incendiis deputantur. De quibus per Prophetam dicitur: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
3.62.3.2
6. Iniquus moriens, qui imitatione sui multos ad culpam traxerat delectatione peccati, multos a culpa revocat terrore tormenti. Quod etiam Psalmista testatur dicens: Laetabitur justus, cum viderit vindictam impiorum, manus suas lavabit in sanguine peccatorum. In peccatorum enim morientium sanguine justi lavant manus, quia dum eorum poena conspicitur, conspicientis vita mundatur. Cujus enim talis crudelis exitus cernitur, non solum qui viderit, refugit, sed alios etiam ab imitatione illius, quanta valuerit exhortatione, compescit.
3.62.3.3
7. In exitu vitae animae electorum nimio terrentur metu, incerti, utrum ad praemium an ad supplicium transeant.
3.62.4
Quidam autem electi in fine suo purgantur a levibus quibusdam peccatis; quidam vero in ipso suo fine hilarescunt aeternorum contemplatione bonorum.
3.62.5
Quamvis enim quis in hac vita sit justus, tamen dum ex corpore isto egreditur, pertimescit ne dignus supplicio sit. Nullus enim homo absque peccato; nec aliquis potest de Dei esse securus judicio, cum etiam et de otiosis verbis reddenda sit ratio.
3.62.6
Finem justorum optimum vocatio tranquilla commendat, ut ex eo intelligantur sanctorum habere consortium angelorum, ex quo ab hoc corpore sine vexatione dura tolluntur.
3.62.7
Pravos autem homines apostatae angeli excipiunt morientes, ut eis sint ipsi tortores in poenis, qui fuerunt suasores in vitiis. 362
3.62.8
Etsi pietas pro defunctis fidelibus flere jubeat, fides tamen pro eis lugere vetat. Illi enim deplorandi sunt in morte, quos miseros infernus ex hac vita recipit, non quos coelestis aula laetificandos includit.

Intertext edge

Open linked passage

Note