Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 14 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
14.1
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXIV (Alias 122).
14.1
Quomodo Job dicit Satan inter filios Dei assistere coram Domino, cum in Evangelio scribatur quia nisi mundo corde Deum videre non possint? Dicit enim: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Satan, qui mundo corde esse non potest, quomodo videndo Domino affuisse potest?
14.2
LX LIBRO JOB. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. II Mor., n. 4, 5).
14.2
Intuendum quia affuisse coram Domino, non autem Dominum vidisse perhibetur. Venit quippe Satan ut videretur a Domino, non ut videret Dominum. Ipse in conspectu Domini, non autem in conspectu ejus Dominus fuit. Sicut cum caecus in sole consistit, ipse quidem radiis solis perfunditur, sed tamen lumen non videt, quo illustratur. Ita ergo etiam inter angelos in conspectu Domini Satan adfuit, quia vis divina, quae intuendo penetrat omnia in ordine subtilioris naturae, non se videntem immundum spiritum vidit.
14.3
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXV (Alias 123).
14.3
Quomodo Job dicat: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum? vel illud: Consumere me vis peccatis adolescentiae meae( XIII, 26); cum contra idem videatur dixisse: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea( XXVII, 6)? Quo pacto a corde suo reprehendi se denegat, qui se peccasse superius accusat?
14.4
LX LIBRO JOB. RESPONSIO (Ex eod. Greg., lib. XVIII Mor., n. 10, 11).
14.4
Sciendum est quia sunt peccata quae a justis vitari non possunt. Cujus enim cor in hac corruptibili carne subsistens in sinistra cogitatione non labitur, vel si usque ad consensus foveam non mergatur? Et tamen haec ipsa parva agitare, peccare est. Sed dum cogitationi resistitur, a confusione sua animus liberatur. Mens ergo justorum, etsi libera est a perverso opere, aliquando tamen corruit in perversa cogitatione. Ea ergo labitur in peccato, quia saltem in cogitatione declinatur; et tamen unde semetipsam postmodum flendo reprehendat, non habet, quia ante se reparat, quam per consensum cadat. Recte ergo is qui peccatorem se fassus est, nequaquam se a suo corde reprehendi confitetur, quia etsi qua illicita cogitando fortasse defuit unquam rectitudini, forti tamen mentis certamine restitit cogitationi.
14.5
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXVI (Alias 124).
14.5
Quomodo Job desperationem praemittens dicat: Desperavi, nequaquam ultra jam vivam: cum statim subjungat: Parce mihi, nihil sunt dies mei? Neque enim duo haec verba sibi conveniunt, desperavi, et parce. Nam qui desperat, nequaquam sibi parci jam postulat; et qui adhuc parci sibi desiderat, profecto minime desperat.
14.6
LX LIBRO JOB. RESPONSIO (Ex eod. Greg., lib. VIII Mor., n. 46).
14.6
Aliunde est quod desperat, aliunde vero quod parci sibi sanctus vir postulat, quia nimirum dum bona vitae transeuntis per desperationem deserit, ad obtinenda quae permanent, in spe robustior exsurgit. Desperando itaque melius ad spem veniae ducitur, qui eo certius ventura appetit, quo praesentia verius et ex desperatione derelinquit. Justo quippe desperare, est praesentis vitae bona aeternitatis electione deserere, mansura quaerere, et in rebus temporalibus fiduciam non habere. Qui haec agit, nequaquam se ultra vivere asserit, quia videlicet vivificatrici morte quotidie a vita se passionis occidit. Qui ergo tam ordinate desperat, recte sibi parci desiderat.
14.7
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXVII (Alias 125).
14.7
Quomodo utrumque Job dicit: Scio quod non parcis delinquenti: et e contra: Tu gressus meos dinumerasti, et parcis peccatis meis. Si delinquenti non parcitur, quis ab aeterna morte eripitur, cum a delicto mundus nemo reperitur?
14.8
LX LIBRO JOB. RESPONSIO (Ex eod. Greg., ibid., lib. IX, num. 54).
14.8
Delinquenti Dominus nequaquam parcit, quia delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine vindicta laxatur. Ab electis enim suis Deus iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult videre. Parcit enim Deus, et non parcit peccatis hominum. Non parcit etiam in eo, quia delictum sine ultione non deserit: parcit autem, cum illatam ultionem ad expiationem delictorum inducit. Bene ergo dicitur quod Deus delinquenti non parcat, quia delicta nostra sive per nos, sive per semetipsum resecat, etiam cum relaxat
14.9
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXVIII (Alias 126).
14.9
Quomodo Job, qui jam superius dixerat: Nihil in terra sine causa fit, videtur post aliqua e contra subjungere, dicens: Multiplicavit vulnera mea etiam sine causa?
14.10
LX LIBRO JOB. RESPONSIO.
14.10
De hoc quod dicitur: Nihil in terra sine causa fit, beatus Gregorius ita dicit:« Idcirco enim saepe et desidiosus ingenium accepit, ut de negligentia justius puniatur, quia quod sine labore assequi potuit, scire contemnit. Et idcirco studiosus nonnunquam tarditate intelligentiae premitur, ut eo majora praemia retributionis inveniat, quo magis in studio inventionis elaborat. Nihil ergo in terra est sine causa, quando et studioso tarditas ad praemium proficit, et desidioso velocitas ad supplicium crescit.» Ergo hic intelligendum est nihil in terra fieri sine causa, id est, sine causa divinae distributionis, vel permissionis. Illud autem quod dicit: Multiplicavit vulnera mea etiam sine causa, hoc modo intelligitur. Beatus namque Job vocem humani generis in se suscipiens, pro illis hoc dixit, qui reatu culpae originalis astricti, ante moriuntur quam baptismi gratia expientur, et qui prius a praesenti luce subtrahuntur, quam ad promerenda bona malave merita activae vitae perveniant. Quos quia a culpa originis salutis sacramenta non liberant, et hic ex proprio nihil egerunt, illuc ad tormenta perveniunt. Quibus unum vulnus est, corruptibiles nasci, aliud carnaliter mori. Sed quia post mortem quoque aeterna mors sequitur, occulto eis justoque judicio, quantum ad humanam intelligentiam attinet, etiam sine causa vulnera multiplicantur. Qui itaque nullum proprium adjungens delictum, ex solo originis reatu perimitur, quid iste, nisi sine causa vulneratur? Potest et aliter utrumque intelligi. Beatus etenim Job nequaquam percussus est, ut in eo percussio vitium tergeret, sed ut meritum augeret. Nihil ergo in terra sine causa fit, quando percussio divina hominem aut ad emundationem ferit, aut ad probationem. Hic vero beatus Job vulneratum se sine causa asserit, quia non est ad hoc percussus, ut in eo percussio vitium tergeret; et hoc de se foris loquitur, quod de illo Veritas in occulto testatur, dicens. Commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra.
14.11
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXIX (Alias 127).
14.11
Quomodo Job dicat: Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur: cum Dominus in Evangelio iniquis dicere videatur: Nunquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem?
14.12
LX LIBRO JOB. RESPONSIO (Ex eod. Greg., lib. II Moral., num. 18).
14.12
Scire Dei, aliquando cognoscere dicitur, aliquando approbare. Et scit iniquum, quia cognoscendo judicat; et nescit, quia non approbat. Neque iniquum quempiam judicasset, si nequaquam cognosceret. Et tamen iniquum nescit, quia ejus facta non approbat. Et novit ergo, quia deprehendit; et non novit, quia hunc in suae sapientiae specie non recognoscit. Sicut de veraci quolibet viro dicitur, quia falsitatem nesciat: non quia vel cum ab aliis falsum dicitur, hoc reprehendere ignorat, sed eamdem ipsam fallaciam et scit in examine, et nescit in amore, ut videlicet ipse hanc non agat, cum actam ab aliis damnat.
14.13
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXX (Alias 128).
14.13
Cum Job dicat, Non veniat in conspectu Dei omnis hypocrita: quomodo quasi e contra Evangelista videtur dicere, Et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, oves a dextris, et haedos a sinistris statuens?
14.14
LX LIBRO JOB. RESPONSIO (Ex eod. lib., num. 49).
14.14
Sciendum est quia duobus modis in conspectum Domini venimus. Uno quidem, quod hic peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu ponimus, et flendo dijudicamus. Nam quoties conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectu illius stamus. Unde recte quoque per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto. Alio quoque modo in conspectum Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal ejus assistimus. Hypocrita igitur per examen ultimum ante conspectum judicis veniet. Sed quia modo culpas suas considerare et deflere dissimulat, in conspectum venire Domini recusat: qui dum placere humanis oculis concupiscit, districtionem Dei ante suos oculos non ponit.
14.15
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXXI (Alias 134).
14.15
Cum beatus Job de se fateatur, Vias meas in conspectu Dei redarguam; necnon et illud, Consumere me vis peccatis adolescentiae meae; atque illud, Signasti quasi in sacculo delicta mea: quomodo quasi e contra videtur superius dixisse: Si fuero judicatus, scio quia justus inveniar? Neque enim simul conveniunt peccata et justitia.
14.16
LX LIBRO JOB. RESPONSIO (Ex eod. lib., num. 51).
14.16
Sanctus iste vir sibi iniquitatem tribuens, et omnipotenti Domino purgationem suam; et peccatorem se cognoscit ex se, et justum se factum non ignorat ex munere, quia in recto quoque opere positus, ex abundantia gratiae meruit flagella sustinere, jamque in judicium justum venire gaudet, qui ante judicium percussum se videt. Unde et cum longe post dicat: Signasti quasi in sacculo delicta mea, statim subdidit: Sed curasti iniquitatem meam. Qui ergo justum inveniri se in judicio memorat, nequaquam se juste flagellatum negat, quamvis in flagello ejus Dominus non peccata studuit tergere, sed merita augere.
14.17
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXXII (Alias 129).
14.17
Quomodo Job dicit: Homo cum dormierit, non resurget, cum Paulus dicat: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur?
14.18
LX LIBRO JOB. RESPONSIO (Ex lib. XII Moral., n. 11, 12).
14.18
Haec quidem non erunt contraria, si subjuncta statim in Job attendatur sententia. Nam ubi dicit: Homo cum dormierit, non resurget: statim subjungit, Donec atteratur coelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. Liquet enim quia non resurget, sed donec atteratur coelum. Quia nisi mundi hujus finis advenerit, humanum genus a somno mortis ad vitam non evigilabit. Non ergo quia omnimodo non resurgat, sed quia ante contritionem coeli humanum genus minime resurgat, insinuat.
14.19
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXXIII (Alias 136).
14.19
Cum Job clarificata carne resurgere se sperans dicat, In novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum, juxta quod et Apostolus dicit, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem: quomodo quasi e contrario idem ipse Apostolus dicit, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt?
14.20
LX LIBRO JOB. RESPONSIO.
14.20
Adae peccata respiciens Apostolus, quae veniunt de corruptione carnis et sanguinis, ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Nam utique secundum fidem veram ejusdem Apostoli caro ita resurget, juxta illud: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, etc. Quia ergo corruptio ista de peccato est, ipsius nomine et peccata appellantur. Ergo si nomine carnis et sanguinis corruptio vel peccata intelligantur, quae de carne utique et sanguine oriuntur, contraria sibi non erunt. Ergo et caro nostra, in qua vivimus, pro bene gestis habitura Dei regnum; et caro, id est corruptio, quia carnis et sanguinis nomine nuncupata est, regnum non possidebit divinum.
14.21
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXXIV (Alias 135).
14.21
Cum omnipotens Deus juxta plurimas Scripturae sacrae sententias frustra nihil faciat, cur beatus Job frustra se afflixisse testatur?
14.22
LX LIBRO JOB. RESPONSIO (Ex lib. XIV Mor., n. 38).
14.22
Justus conditor noster tot verberibus in beatum Job, non vitia curavit exstinguere, sed merita augere. Aequum ergo fuit, quod fecit propter augmentum boni meriti: non tamen videbatur aequum, quod credebatur causam punire peccati. Unde et beatus Job peccata sua illis flagellis delere credidit, non merita augeri; et idcirco non aequum judicium vocat, quia vitia sua cum flagellis examinat. Ergo si vitia et flagella pensantur, non aequum fuit quod beatus Job per iram districtionis sibi fieri credidit. Si vero misericordia judicis attendatur, quod per poenam justi viri vitae ejus merita cumulantur, aequum vel potius misericors judicium fuit.
14.23
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXXV (Alias 131).
14.23
Si pax in sublimibus summa tenetur, dicente Job, Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis: quid est quod per angelum Danieli dicitur: Ego veni propter sermones tuos; princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi; et paulo post: Nunc revertar ut praelier adversus principem Persarum, cum enim egrederer, apparuit princeps Graecorum adveniens?
14.24
LX LIBRO JOB. RESPONSIO (Ex lib. XVII Moral., num. 17).
14.24
Quos itaque alios principes gentium, nisi angelos appellat, qui sibi resistere exeunti potuissent? Quae ergo esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos angelicos spiritus praeliandi certamen agitur, qui semper conspectui veritatis assistunt? Sed quia certa angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt praelata, cum subjectorum mores adversum se vicissim praepositorum spirituum opem merentur, ipsi qui praesunt spiritus, contra se venire referuntur. Is namque angelus qui Danieli loquebatur, captivis Israelitici populi in Perside constitutis, praelatus agnoscitur. Michael autem eorum, qui ex eadem plebe in Judaeae terra remanserant, praepositus invenitur. Unde ab hoc eodem angelo paulo post Danieli dicitur: Nemo est adjutor meus in omnibus his nisi Michael princeps vester. De quo et hoc, quod praemisimus, dicit: Et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi. Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium dicitur, aperte ei populo praelatus agnoscitur, qui captus in alia parte tenebatur. Quid est ergo angelum dicere, Ego veni propter sermones tuos, princeps autem regni Persarum restitit mihi, nisi sua subditis opera nuntiare? Acsi aperte dicat: Precum quidem tuarum merita exigunt ut Israeliticus populus jugo suae captivitatis exuatur; sed est adhuc quod in eodem populo Persarum dominio purgari debeat: unde ereptioni illius Persarum princeps mihi jure contradicat, quamvis preces tuas eorum quoque lacrymae qui in Judaea sunt relicti, adjuvent. Unde hoc quoque quod diximus, adjungit: Michael princeps vester venit in adjutorium mihi. Cumque adversum Persarum principem praeliari egreditur, Graecorum sibi princeps adveniens apparet. Qua ex re innuitur quod adversum Graecos quoque aliquid Judaea commiserat, quorum profecto causa ereptioni illius resistebat. Prophetae igitur preces angelus exaudit, sed Persarum princeps resistit, quia etsi jam vita justi deprecantis ereptionem populi exegit, ejusdem tamen populi hanc vita contradicit, ut quia necdum plene ii qui in captivitatem fuerant ducti purgati sunt, jure eis adhuc Persae dominentur. Michael adjuvat, sed Graecorum princeps ad praelium venit, quia mereri quidem veniam tam longa oppressorum captivitas poterat, sed ereptionis eorum beneficio hoc quoque quod in Graecos deliquerant obviabat. Recte ergo dicitur quod contra se angeli veniunt, quia subjectarum sibi gentium vicissim merita contradicunt. Nam sublimes spiritus eisdem gentibus principantes, nequaquam pro injuste agentibus decertant, sed eorum facta juste judicantes examinant. Cumque uniuscujusque gentis vel culpa vel justitia ad supernae curiae consilium ducitur, ejusdem gentis praepositus obtinuisse vel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una victoria est sui super se opificis voluntas summa, quem dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent, nunquam volunt.
14.25
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXXVI (Alias 130).
14.25
Cum Job dicat pro angelis: Nunquid est numerus militum ejus, quomodo Daniel praefixum numerum angelorum statuens, dicit, Decies millies centena millia assistebant ei?
14.26
LX LIBRO JOB. RESPONSIO (Ex eod. lib. Mor., num. 18).
14.26
In cognitione humanae rationis supernorum spirituum numerus non est, quia quanta sit frequentia invisibilis exercitus, nescit. Supernorum namque civium numerus et infinitus est, et definitus exprimitur, ut qui Deo est numerabilis, esse nobis innumerabilis demonstretur.
14.27
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXXVII (Alias 132).
14.27
Cum pastum diaboli Beemoth ad Job loquens significet, dicens, Fenum ut bos comedit: et de quo Isaias, Leo quasi bos comedet paleas: quomodo propheta de pastu ejus videtur e contrario dicere, Esca ejus electa? Quomodo Beemoth iste fenum vel paleas comedens, vitam spiritualium consumere dicitur, si feni et palearum nomine vita carnalium designatur? Esca quoque ejus electa jam non erit, si fenum comedens carnalis sapit?
14.28
LX LIBRO JOB. RESPONSIO (Ex lib. XXXII, n. 18, 19).
14.28
Nonnulli hominum et apud Deum fenum sunt, et apud homines sanctitatis nomine censentur, cum et ante humanos oculos aliud ostendit vita, et ante divina judicia aliud ostendit conscientia. Hi itaque apud humana judicia electi sunt, sed ad subtile Domini examen, fenum.
14.29
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXXVIII (Alias 133).
14.29
Cum Job a Domino reprehensus, ipse quoque se reprehenderit, dicens, Idcirco ipse me reprehendo: quomodo item Dominus eum praeferens amicis suis, locutus sit dicens: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job? Quomodo superius beatus Job reprehenditur, si in comparatione ejus rectitudinis amici illius nequaquam coram Domino locuti rectum memorantur? An adhuc illa de eo sententia confirmatur, qua antiquo hosti dicitur: Vidisti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram.
14.30
LX LIBRO JOB. RESPONSIO.
14.30
Quid est hoc, quod laudatur hosti, et in seipso reprehenditur, et tamen amicis loquentibus antefertur, nisi quia sanctus vir cunctos meritorum suorum virtute transcendit? Sed eo ipso quod homo fuit, ante Dei oculos esse sine reprehensione non potuit. In sancto quippe homine in hac interim vita commorante, divini examinis regula habet adhuc quod judicet, quamvis jam ex comparatione caeterorum hominum habeat quod laudet. Beatus igitur Job pro culpa se credidit, et non pro gratia flagellari; resecari in se aestimavit vitia, non autem merita augeri; et in eo reprehenditur, quo intentionem flagelli fuisse aliam suspicatur, et tamen amicis resistentibus interni judicii definitione praelatus est. Unde apte colligitur quantae justitiae fuerit in eo quod contra amicorum verba innocentiam suae operationis astruxit, qui divino judicio etiam ipsis ejusdem divini judicii defensoribus antefertur.

Intertext edge

Open linked passage

Note