Antikeimenon
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8585 Antike
16.1
EX EVANGELIO SECUNDUM MARCUM. INTERROGATIO XVII.
16.1
Cum juxta Evangelium Matthaei dicatur, Venit Joannes non manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et vinarius, amicus publicanorum et peccatorum: quomodo e contra de Joanne dicitur: Esca autem ejus erat locusta et mel silvestre?
16.2
EX EVANGELIO SECUNDUM MARCUM. RESPONSIO.
16.2
Joannis quidem escam et potum novimus. Non enim dictum est quod omnino non biberet, sed quod vinum et siceram non biberet. Bibebat ergo aquam, cibus autem ejus non omnis, non nullus erat, sed locusta et mel silvestre. Unde ergo dictum est, non manducans, neque bibens, nisi quia illo victu quo Judaei utebantur, non utebatur? Hoc ergo Dominus nisi uteretur, non in ejus comparatione manducans bibensque diceretur. Non ergo Dominus evangelistae dicenti quod locustas et mel silvestre comedisset contraria dixit, cum non de his, sed de victu quo Judaei utebantur nec comedisse nec bibisse illum narravit.
16.3
EX EVANGELIO SECUNDUM MARCUM. INTERROGATIO XVIII.
16.3
Cum Marcus in Evangelio suo de Christo dicat: Sedet a dextris Dei, quomodo e contrario Stephanus in Actibus apostolorum dicit: Video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei?
16.4
EX EVANGELIO SECUNDUM MARCUM. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., hom. 29 in Evang., num. 7).
16.4
Quid est, quod Marcus hunc sedentem, Stephanus vero stantem se vidisse testatur? Sed scimus quia sedere judicantis est, stare vero pugnantis est vel juvantis. Quia igitur Redemptor noster assumptus in coelum, et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium venit, hunc post assumptionem Marcus sedere describit, quia post ascensionis suae gloriam judex in fine videbitur. Stephanus vero in laboris certamine positus, stantem vidit quem adjutorem habuit. Quia ut iste in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de coelo illius gratia pugnavit.