Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 17 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
17.1
EX EVANGELIO SECUNDUM LUCAM. INTERROGATIO XIX.
17.1
Cum angelus in Evangelio de Christo exponat, Dabit illi Deus sedem David patris sui, et Christus ipse in multis Scripturarum locis filius esse dicatur David, quomodo quasi e contrario Christus ipse quaerit a Judaeis in Evangelio, dicens: Si filius David Christus est, quomodo in spiritu vocat eum Dominum?
17.2
EX EVANGELIO SECUNDUM LUCAM. RESPONSIO.
17.2
Dictum est hoc imperitis, quia quamvis venturum Christum sperarent, secundum hominem tamen eum spectarent, non secundum quod virtus et Dei sapientia est. Docet ergo ibi fidem verissimam et sincerissimam, ut et Dominus sit regis David secundum quod est Verbum in principio, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia, et filius secundum quod factus est ei ex semine David secundum carnem. Non enim dicit: Non est filius David Christus; sed si jam tenetis quod filius ejus sit, discite quomodo Dominus ejus sit, ne teneatis in Christo quod filius hominis est, ita enim filius David est, et relinquatis quod Filius Dei est, ita enim Dominus ejus est.
17.3
EX EVANGELIO SECUNDUM LUCAM. INTERROGATIO XX.
17.3
Cum Dominus inter caetera dicat, Si quis non odit uxorem suam, non potest meus esse discipulus( Luc. XIV, 26): quomodo Paulus e contra videtur dicere, Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam? Nunquid aliud judex nuntiat, aliud praeco clamat? An simul et odisse possumus, et diligere?
17.4
EX EVANGELIO SECUNDUM LUCAM. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., hom. 37 in Evang., num. 2).
17.4
Si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem possumus, ut eos qui nobis carnis cognatione conjuncti sunt, et quos proximos novimus, diligamus; et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur, qui carnaliter sapiens, dum prava nobis ingerit, non auditur. Ut autem Dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de inaffectione procedere, sed de charitate, addidit protinus, dicens: Adhuc autem et animam suam. Odisse itaque praecipimur proximos, odisse et animam nostram. Constat ergo quia amando debet odisse proximum, qui sic eum odit, sicut semetipsum. Etenim bene nostram animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, ejus voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in his et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note