Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 18 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
18.1
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXI.
18.1
Quomodo in Evangelio interrogantibus se Joannes dixerit, Non sum Elias: cum Dominus dicat, Ipse est Elias?
18.2
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO.
18.2
Joannes proprie respondit, Dominus figurate dixit. Joannes enim secundum proprietatem personae non se esse Eliam respondit; Dominus autem secundum praefigurationem ipsum Eliam praedixit, id est, quia in eodem spiritu et virtute Eliae Joannes Christi adventum venerat nuntiare, quo Elias secundum Christi adventum nuntiaturus adveniet.
18.3
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXII.
18.3
Cum Joannes Baptista venientem ad baptisma Dominum ostenderet, dicens, Ecce agnus Dei, etc., qui et humilitatem suam, et divinitatis ejus potentiam considerans, dicit: Qui est de terra, de terra loquitur; qui autem de coelo venit, super omnes est; cur in carcere positus, mittens discipulos, requirit dicens, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Tanquam si ignoraret quem ostenderat, et an ipse sit nesciat, quem ipsum esse prophetando, baptizando, ostendendo, clamaverat.
18.4
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., hom. 6 in Evang., num. 1).
18.4
Haec citius quaestio solvitur, si gestae rei tempus et ordo pensetur. Ad Jordanis enim fluenta positus, quia ipse Redemptor mundi esset, asseruit. Missus vero in carcerem, utrum alium exspectent, an ipse veniat, requirit: non quia ipsum mundi Redemptorem dubitat, sed requirit, ut sciat si is qui per se in mundum venerat, per se etiam ad inferna claustra descendat. Quem enim praecurrens nascendo mundo nuntiaverat, hunc moriendo ad inferos praecurrebat. Ait ergo: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Ac si aperte dicat: Sicut pro hominibus nasci dignatus es, an etiam pro hominibus mori digneris insinua, ut qui nativitatis tuae praecursor exstiti, mortis etiam praecursor fiam, et venturum in inferno nuntiem, quem jam venisse mundo enuntiavi.
18.5
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXIII.
18.5
Cum Veritas in Evangelio dicat, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo: quomodo haec eadem Veritas e contra videtur dicere, cum ait: Pater, volo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum?
18.6
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO (Ex eod. Greg., lib. XXVII Mor., n. 30).
18.6
Haec sibi in verbis suis non discrepant, sed ad requirenda haec quasi discordantia studium nostrae mentis inflammatur. Omnes enim qui ad ejus fidem nati sumus, ejus procul dubio corpus existimus. Quia igitur mira dispensatione pietatis membrorum suorum caput Dominus factus est, repulsa reproborum multitudine, solus est etiam nobiscum. Nemo ergo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo: quia dum nos unum cum illo jam facti sumus, unde solus venit in se, illuc solus redit, etiam in nobis; et is qui in coelo semper est, ad coelum quotidie ascendit, quia qui divinitate super omnia permanet, humanitatis suae compage quotidie ad coelos trahit.
18.7
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXIV.
18.7
Quomodo Christus dicat, Caro non prodest quidquam: cum e contrario dicat, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam?
18.8
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO.
18.8
Caro quippe sine vivificante spiritu ita non prodest quidquam, sicut scientia sine charitate inflat potius quam aedificat. De hac fortasse Apostolus loquitur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt( XV, 50). Jam vero quod ait: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; sacramentum manducationis carnis suae, et potationis sanguinis sui, mavult intelligi, per quod et nos in illo maneamus, et ipse in nobis.
18.9
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXV.
18.9
Quomodo Christus in Evangelio dicat pro Patre, Ego non quaero gloriam meam: est qui quaerat et judicet, et contra, Pater non judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio( V, 22)?
18.10
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO.
18.10
Judicium in sanctis Scripturis duobus modis accipi solet. Uno pro damnatione, alio pro discretione. Pro damnatione judicium ponitur, sicut in Evangelio dicitur: Procedent qui male fecerunt in resurrectionem judicii. Item judicium pro discretione in psalmis ponitur, ubi dicit: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Unde hic quod Salvator dicit, Ego non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet, judicium in hoc loco pro discretione posuit, quia discretione judicii Pater gloriam Filii sui ab humana inflatione discrevit, et secundum hoc judicium dictum est quod judicet Pater. Nam illud quod dicit, Judicium omne datum est Filio, de futuro examinationis judicio debet intelligi. Ac per hoc cum et hic Pater per judicium discretionis gloriam Filii sui a gloria hominum secernat, et post Filius judicium vivorum et mortuorum potentialiter exerat, in nullo haec quae dicta sunt videntur sibi esse contraria.
18.11
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXVI.
18.11
Cum Christus in Evangelio secundum Joannem dicat Judaeis, Scio quia filii Abrahae estis( Joan. VIII 37, 44): quomodo quasi e contrario videtur eisdem Judaeis in eodem Evangelio statim subjicere dicens, Vos ex patre diabolo estis?
18.12
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO.
18.12
Quod enim Judaeos filios Abrahae dicit, de generatione carnali testatur, de qua illi utique descendebant. Quod autem patrem eorum diabolum esse asserit, de opere quod illi imitabantur, innotuit.
18.13
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXVII.
18.13
Quomodo in Evangelio Christus pro se dixit, Ego in judicium in hunc mundum veni: et e contra, Non veni ut judicem mundum( XII, 47)?
18.14
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO.
18.14
Hoc est quod dicit: Ego veni, ut qui non vident videant, et videntes caeci fiant: discretionem scilicet istam, per quam hoc, fit, vocavit judicium, quo discernit causam humilium credentium et confitentium a superbis se videre putantibus, et ideo gravius excaecatis. Qui enim videre se putabant, de justitia sua confidentes, et superbi et caeci erant, quia medicum non credebant. Humiles vero credentes, quia se non videre confessi sunt, medicum quaesierunt, ut videre mereantur. Jam vero illud quod ait, Non veni ut judicem mundum, pro futuro judicio posuit. Ac si diceret: Misericordiam impartire veni, non judicio mundum discutere, sicut in futuro agendum est.
18.15
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXVIII.
18.15
Cum Dominus in passione sua pro persequentibus se, id est, pro peccatoribus oraverit, et ante passionem Judaeis ipsis dixerit, Nunc vero peccatum vestrum manet; quomodo Paulus apostolus, qui tanto post tempore ad fidem Christi accessit, dicere videtur: Christus Jesus venit in hunc mundum, ut peccatores salvos faceret, quorum primus ego sum? Si peccatores alii eum praecesserunt, quomodo iste primum se fuisse peccatorem eloquitur? Nunquid ante illum non erant peccatores?
18.16
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO.
18.16
Quid est ergo, Quorum primus ego sum, nisi antecedens omnes, non tempore, sed malignitate?
18.17
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXIX.
18.17
Quomodo Dominus dicit, Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: cum dicat, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel?
18.18
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO.
18.18
Quid est, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, nisi quia praesentiam suam corporalem non exhibuit, nisi populo Israel? Illud tamen quod dicit, et alias oves habeo, pro gentibus hoc intelligi voluit, ad quas gentes non perrexit ipse, sed misit. Ad populum vero Israel et misit, et per se venit.
18.19
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXX.
18.19
Quomodo utrumque Christus dicat, Ego et Pater unum sumus; et quasi e contra, Pater major me est( XIV, 28)?
18.20
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO.
18.20
Cum unum ex his secundum divinitatis naturam, aliud secundum humanitatis substantiam dixit, nequaquam contrarium praedicavit. Quod enim dicit, Ego et Pater unum sumus, de substantia divinitatis egit, qua Deus de Deo, Filius de Patre, perfectus de perfecto, sine initio vel fine natus est. Quod vero dixit, Pater major me est; de natura humanitatis egit, per quam Filius minor a Patre accipitur.
18.21
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXXI.
18.21
Cum Joannes Evangelista verba illa, quibus Isaias scribit, Vade, dic: Aure audietis, et non intelligetis, hunc ipsum qui ad Isaiam loquebatur in persona Filii Dei ponat, quomodo Paulus quasi e contrario Spiritum sanctum eum qui ad Isaiam loquitur esse testatus est? Nam ubi Joannes Filium Dei vult intelligi quem Isaiae ita dixisse scribit: Propterea non poterant credere, quia dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit eorum cor, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos; ubi etiam ipsam personam Filii demonstrans, subjunxit, dicens: Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo; Paulus autem in Actibus apostolorum hoc testimonium locutum fuisse Spiritum sanctum commemorat, ubi ait: Bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros, dicens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis, etc..
18.22
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO (Ex Vigil. Tapsensi, lib. XII de Trinit., in tom. VIII Bibliothec. PP. edit. Lugdun., 1677, pag. 803. col. 1).
18.22
Hanc quaestionem ita sanctus Augustinus solvit. Dicit enim contra haereticos:« Quem igitur hunc esse volunt, asserant. Dicent enim forte Filium. In Evangelio enim κατὰ Joannem scriptum est: Et propterea non poterant credere in Jesum, quia dixit Isaias propheta: Excaecavit eorum oculos, et obduravit eorum cor, ne forte videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. Haec dixit Isaias, cum vidisset gloriam ejus, et locutus est de eo. Et quid faciunt de Paulo, qui Spiritum sanctum dicit in illa gloria visum esse Isaiae, et locutum esse ei, et misisse eum ad populum supradicta dicere? Scriptum est enim in Actibus apostolorum: Convenientes autem alter ad alterutrum Judaei dimittebantur, dicente Paulo verbum unum: Quia bene Spiritus sanctus locutus est ad patres nostros per prophetam Isaiam, dicens: Vade ad populum istum, et dic ei: Aure audietis, et non intelligetis, etc.. Ecce Joannes quidem Filium, Paulus vero Spiritum sanctum dicit esse qui sit visus Isaiae, sedens super thronum altum et elevatum, qui et adoratur, et laudatur, et glorificatur a seraphim. Ecclesiae autem Christi omnes ab oriente usque ad occidentem convenienter Patrem a seraphim laudari profitentur in mysteriorum relatione. Dicant itaque nobis, qui venerationem Spiritui sancto abnegant, quidnam ex his verum dicit, aut quis fallit? utrum Joannes, an Paulus, an vero omnes Ecclesiae Christi? Quoniam quidem omnes Ecclesiae Patrem profitentur esse qui adoratur a seraphim, Joannes Filium, Paulus vero Spiritum sanctum. Si vero nemo eorum fallit, sed omnes veritatem dicunt, manifeste probatum est quod etsi solius Patris nomen dicatur, habent tamen Filium et Spiritum sanctum secum pronuntiatum. Patrem et Filium sic venerentur, qui sic adorant, venerationem coelestium animantium imitati, et non suas cogitationes sequantur.»
18.23
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXXII.
18.23
Quomodo Christus in Evangelio utraque dicit, quae sibi videntur esse contraria? Dicit enim, Pacem meam do vobis: et e contra, Non veni pacem mittere in terram, sed gladium.
18.24
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO.
18.24
Alia est pax Christi, quam discipulis dedit; alia mundi. Istam pacem quam habet mundus, negat se dare Christus. Dicit enim: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, non sicut hic mundus dat pacem, et ego do vobis. Negat ergo se pacem mundi dare discipulis suis, quia et alibi dicit: Non veni pacem mittere, sed gladium. Vis ergo videre quam pacem dat Deus super terram nostram? Si terra illa bona, quae adfert fructum centesimum, aut sexagesimum, etc., illam pacem suscipiet a Deo, quam dicit Apostolus: Pax autem Dei, quae exsuperat omnem mentem, custodiat corda vestra et sensus vestros. Haec est ergo pax, quam dat Deus super terram nostram.
18.25
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXXIII.
18.25
Quomodo in Evangelio dicit, Omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota vobis feci: cum ipse item ibi post paululum dicat: Adhuc multa habeo dicere vobis, sed non potestis ea portare modo( XVI, 12)?
18.26
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO.
18.26
Quod dicit, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci: non quia ea nota jam fecisset, sed ea quae ad futurum nota facere debuit, dixit. Ac proinde contrarium non est loco isti, ubi dicit, Adhuc multa habeo vobis dicere: quia utique multa nos utiliter nescire in praesenti Dominus voluit, quae tamen salubriter nobis in futurum scienda servabit.
18.27
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXXIV.
18.27
Cum Dominus in Evangelio dicat, Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis: quomodo Paulus ter se rogasse Dominum dicit, ut spiritus Satanae ab eo deberetur auferri, quod tamen impetrare non potuit?
18.28
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., hom. 27 in Evang., num. 6).
18.28
Si omne quod petimus in nomine Filii, dat nobis Pater, quid est quod Paulus ter Dominum rogavit, et exaudiri non meruit, sed dictum est illi, Sufficit tibi gratia mea, nam virtus, etc.? Nunquid ille tam egregius doctor in Filii nomine non petiit? Quare autem non accepit quod petiit? Quomodo ergo verum est quia quidquid petierimus Patrem in nomine Filii, dat nobis Pater, si auferri a se angelum Satanae petiit apostolus Paulus in nomine Filii, et tamen quod petiit non accepit? Sed quia nomen Filii Jesus est, Jesus autem Salvator, vel etiam salutaris dicitur, ille ergo in nomine Salvatoris petit, qui id quod ad salutem pertinet petit; nam si id quod non expedit petitur, non in nomine Jesu petitur Pater. Unde et eisdem apostolis adhuc infirmantibus Dominus dicit: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Ac si aperte diceretur: Non petistis in nomine Salvatoris, quia nescitis petere aeternam salutem. Hinc est quod et Paulus non exauditur, quia si liberaretur a tentatione, ei non proderat ad salutem.
18.29
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXXV.
18.29
Cum in Evangelio Joannis agnoscatur Christum dixisse, Ego palam locutus sum mundo( XVIII, 20): quomodo quasi e contra in eodem Evangelio videtur promisisse ad discipulos suos dicens: Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam nonin proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis? Si ergo ipsis conjunctioribus discipulis non loquebatur palam, sed horam promittebat quando palam fuerat locuturus, quomodo palam locutus est mundo? Deinde illis ipsis, sicut aliorum quoque Evangelistarum testatur auctoritas, in eorum comparatione, qui discipuli ejus non erant, multum utique manifestius loquebatur, quando cum solis erat, remotus a turbis; tunc enim eis et parabolas aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. Quid est ergo, In occulto locutus sum nihil( Joan. XVIII, 20)?
18.30
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. RESPONSIO.
18.30
Sed intelligendum ita eum dixisse, Palam locutus sum mundo, ac si dixisset: Multi me audierunt. Ipsum autem palam, modo quodam erat palam, modo autem quodam non erat palam. Palam quippe erat, quia multi audiebant; et rursum non erat palam, quia non intelligebant. Et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur. Quis namque in occulto loquitur, qui coram tot hominibus loquitur, cum scriptum sit, In ore duorum, aut trium testium stabit omne verbum? praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos velit innotescere multis, sicut ipse Dominus ait illis quos adhuc paucos habebat: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Ergo et hoc ipsum quod dici ab eo videbatur occulte, quodammodo non dicebatur in occulto, quia non ita dicebatur, ut ab eis quibus dictum fuerat taceretur; sed ita potius, ut usquequaque praedicaretur.

Intertext edge

Open linked passage

Note