Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 20 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
20.1
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS I. INTERROGATIO L.
20.1
Cum Paulus apostolus, ad Corinthios scribens, laudet eos in principio Epistolae suae dicens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, quomodo contra laudem a se prolatum subjungere videtur, dicens: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; et illud: Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones in vobis sunt, etc.?
20.2
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS I. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. I Hom. in Ezech., hom. 11, num. 18, 19).
20.2
Ecce quos in omni verbo et in omni scientia laudaverat, quibus nihil deesse in ulla gratia dixerat, paulisper loquens, ad increpandum leniter veniens, divisos erga se ipsos reprehendit; et quorum prius salutem narraverat, postmodum vulnera patefacit. Peritus enim medicus vulnus secandum videns, sed aegrum timidum esse conspiciens, diu palpavit, et subito percussit. Prius enim blandam manum laudis posuit, postmodum ferrum increpationis fixit. Nisi enim verecundae mentes fuerint palpando reprehensae, ita ut ex aliis rebus audiant, quod in consolationem sumant, per increpationem protinus ad desperationem cadunt. Sed nunquid mentitus est Paulus, ut prius eis nil deesse in omni gratia diceret, quibus postmodum dicturus erat unitatem deesse? Absit hoc. Quis de illo talia vel desipiens credat? Sed quia erant inter Corinthios quidam omni gratia repleti, et erant quidam in personarum favoribus excussi, coepit a laudibus perfectorum, ut modesta invectione ad reprehensionem pertingeret infirmorum.
20.3
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS I. INTERROGATIO LI.
20.3
Quomodo Paulus dicat, Nolite maledicere, vel illud: Neque maledici regnum Dei possidebunt, cum ipse maledictionis sententiam protulerit dicendo: Alexander faber ferrarius multa mala mihi fecit, sed reddet illi Deus secundum opera sua; vel illud quod Ananiae dixit: Percutiet te Deus, paries dealbate?
20.4
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS I. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. IV Mor., num. 2).
20.4
Sciendum est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat. Aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat. Aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae in ipso primo homine peccante prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in operibus tuis. Et illud quod ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi( XII, 3). Et rursum, quia maledictum livore vindictae promitur, voce Pauli praedicantis admonemur: Benedicite, et nolite maledicere. Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere homo prohibetur, quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit nisi examine et virtute justitiae. Cum vero sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non hanc ex voto ultionis, sed ex justitia examinis erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quae maledicto debeant ferire, cognoscunt; et eo in maledicto non peccant, quo ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecuniam Simonem sententiam maledictionis intorsit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditione. Qui enim non ait, est, sed, sit, non in indicativo, sed optativo modo se haec dixisse signavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos( IV Reg. I, 10). Quorum utrorumque sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma combussit. Virtus ergo subsequens testificatur, qua mente sententia maledictionis promitur. Cum enim et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur quia ab uno et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.
20.5
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS I. INTERROGATIO LII.
20.5
Quomodo divisiones gratiarum, quae nobis per Spiritum dantur, ad mensuram dari dicat Apostolus: cum in Evangelio dicatur, Deus non dat Spiritum ad mensuram?
20.6
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS I. RESPONSIO.
20.6
In hominibus datur secundum Apostolum ad mensuram Spiritus: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, etc.. Unico autem Filio suo Pater non dat Spiritum ad mensuram, quia in ipso omnis plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat.
20.7
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS I. INTERROGATIO LIII.
20.7
Cum Paulus in Epistola ad Corinthios prima de suis coapostolis dicat, Abundantius illis omnibus laboravi: quomodo in Epistola ad Ephesios extremum se omnium electorum existimans, dicit: Mihi infimo omnium sanctorum data est gratia haec, in Gentibus evangelizare?
20.8
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS I. RESPONSIO.
20.8
Non puto apostolum Paulum cum mentis suae concordasse secreto, ut vere omnibus sanctis infimum se esse dixerit. Verbi causa, his qui erant Ephesi, qui Corinthi, qui Thessalonicae, vel qui in toto orbe crediderant. Quod cum humanitatis judicium sit se omnibus sanctis infimum dicere, mendacium est reatus aliud in pectore clausum habere, aliud lingua promere. Reperiendum ergo est argumentum quod et Paulus vere omnibus sanctis infimus fuerit, et tamen de apostolica non ceciderit dignitate. Loquitur Dominus in Evangelio ad discipulos: Qui vult in vobis major esse, sit omnium minor; et qui vult esse primus, sit omnium novissimus. Quod Paulus opere complebat, dicens: Puto enim quia Deus nos apostolos novissimos ostendit, quasi morti destinatos. Omnibus igitur, qui se propter Christum infimos esse cupiebant, apostolus Paulus infimior erat, et idcirco major. Omnibus enim, inquit, illis plus laboravi; non autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est( XV, 10). Propter quam humilitatem, dum omnium sanctorum est infimus, data est haec ei gratia in Gentibus, ut evangelizaret investigabiles divitias Christi, et doceret dispensationem Christi mysterii absconditam a saeculis in Deo, qui universa creavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note