Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 27 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
27.1
EX EPISTOLA B. PAULI AD TIMOTHEUM H. INTERROGATIO LXXIV.
27.1
Cum Paulus Timotheo praecipiat, dicens: Noli verbis contendere, quomodo quasi e contrario videtur Tito iterum praecepisse, in loco illo, ubi qualis debet esse episcopus, instituit, dicens: Ut potens sit in doctrina sana, et contradicentes revincere?
27.2
EX EPISTOLA B. PAULI AD TIMOTHEUM H. RESPONSIO.
27.2
Haec duo quae videntur contraria quam differentiam habeant, in libris sancti Augustini De Doctrina christiana sic inveniuntur exposita. Ait enim, hoc ipsum testimonium Pauli ponens, Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Ubi statim subjunxit:« Nec enim hoc ideo dictum est, ut adversariis oppugnantibus veritatem, nihil nos pro veritate dicamus. Et ubi erit, quod cum ostenderet qualis esse episcopus debeat, ait inter caetera, Ut potens sit in doctrina sana, et contradicentes redarguere? Verbis enim contendere, est non curare, quomodo error a veritate vincatur, sed quomodo tua dictio dictioni praeferatur alterius. Porro qui non verbis contendit, sive submisse, sive temperate, sive granditer dicat, id agit verbis ut veritas pateat, veritas placeat, veritas moveat.» Cum ergo contra veritatem contenditur, vanitatis est vitium. Cum autem minister verbi Dei potens esse jubetur in doctrina sana, ut contradicentes revincantur, spiritualis doctrinae est magisterium, quo veritati, non vanitati servitur.
27.3
EX EPISTOLA B. PAULI AD TIMOTHEUM H. INTERROGATIO LXXV.
27.3
Quomodo Paulus Timotheum admoneat, Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina: cum e contrario Tito praecipiat, Argue cum omni imperio?
27.4
EX EPISTOLA B. PAULI AD TIMOTHEUM H. RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., Reg. Past. part. III, cap. 16).
27.4
Quid est quod doctrinam suam tanta arte dispensat, ut ex his duobus alteri imperium, atque alteri patientiam praeponat, nisi quod mansuetionis spiritus Titum, et paulo ferventioris vidit esse Timotheum? Illum per aemulationis studium inflammat, hunc per lenitatem patientiae temperat.

Intertext edge

Open linked passage

Note