Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 29 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
29.1
EX EPISTOLA CATHOLICA B. JACOBI APOSTOLI. INTERROGATIO LXXVII.
29.1
Quomodo Jacobus dicat, Fides sine operibus mortua est: cum e contrario Paulus videatur dicere, Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei, sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operibus?
29.2
EX EPISTOLA CATHOLICA B. JACOBI APOSTOLI. RESPONSIO.
29.2
Si juxta Jacobum fides sine operibus mortua est, quomodo consequens est, juxta quod Paulus ait, ut fides sine opere justificet impium? Sed haec diligenter considerata, non erunt sibi contraria. Illos quippe juxta Paulum fides sine opere salvat, quos fides Christi primum ab infidelitate dissociat, utique sine bonis praecedentibus meritis. Si quis in Christum crediderit, remissis iniquitatibus cunctis, potest per solam fidem salvari. Deinde si jam credens, et veraciter sacramenta Christi percipiens, bona operari refugiat, hujus fides juxta Jacobum mortua est. Ergo quod Paulus dicit, sine opere salvari posse credentem, de illis utique dixit, quos fides primum credituros acceperit, quibus utique non imputatur peccatum ante actum, quod baptismatis unda deletur. Nam quod fidem mortuam sine opere dicit, de illis utique loquitur, qui post acceptam fidem salvari posse sine operibus justitiae credunt: initium namque justificati a Deo est, qui credit in justificantem. Et haec fides cum justificata fuerit, tanquam radix imbre suscepto haeret in animo solo, ut cum lege Dei excoli coeperit, surgant ex ea rami, qui fructus bonorum operum ferunt. Non ergo ex operibus radix justitiae, sed opera ex radice justitiae, quam Deus accepto fert etiam sine operibus. In hoc quoque capitulo Pauli apostoli, quo ait: Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam, ita ut quidam doctor edisserens dicat:« Convertentem impium per solam fidem justificat Deus, non per opera bona, quae non habuit, alioquin per impietatis opera fuerit puniendus; simul attendendum quia non peccatorem justificari per solam fidem, sed impium, hoc est, nuper credentem, asseruit, secundum propositum Dei, quo proposuit gratis per solam fidem peccata dimittere.»

Intertext edge

Open linked passage

Note