Antikeimenon
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8585 Antike
2.1
EX LIBRO EXODO. INTERROGATIO XXIV (Alias 23).
2.1
Cum in Exodo Dominus nomen suum Moysi indicasset, dicens: Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos, quomodo in subsequentibus aliud sibi nomen esse quasi e contrario indicat dicens: Vade, dic filiis Israel: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos, hoc mihi nomen est in aeternum?
2.2
EX LIBRO EXODO. RESPONSIO AUGUSTINI.
2.2
Haec duo didicimus, distinguente Augustino, unum ad divinitatis pertinere naturam, aliud ad humanitatem assumptam. Quod enim dixit Deus Moysi: Ego sum qui sum et: Qui est misit me ad vos, divinitatis substantiam signat. Quod autem dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, mysterium susceptae incarnationis insinuat: quia de illis secundum carnem generatus agnosceretur, quorum nomina sub sacramento hic posuisse cognoscitur.
2.3
EX LIBRO EXODO. INTERROGATIO XXV (Alias 29).
2.3
Cum Dominus in libro Exodi praecipiat dicens: Memento ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. Septima autem die Sabbata Domini Dei sunt, quomodo per Isaiam e contrario dicit: Sabbata vestra odivit anima mea?
2.4
EX LIBRO EXODO. RESPONSIO.
2.4
Sabbatum requies interpretatur: quod Israelitae spiritaliter in munere acceperunt, ut hac significatione nullo in hac vita terrenorum desideriorum appetitu fatigarentur. Quod tamen Judaeorum ille populus non intelligens Dominum spiritualiter praecepisse, consumebant Sabbata in luxuriis, et ebrietate, et comessatione. Unde se talia sabbata odisse Dominus dicit: quia non sunt illa quae Dominus spiritaliter praecepit, sed quae sibi populus carnaliter elegit. Nam de illis dixit: Sabbata mea profanastis. Unde agnoscimus Sabbatum temporale humanum esse; Sabbatum autem divinum, illud aeternum esse de quo per Isaiam dicitur: Et erit mensis ex mense, et Sabbatum ex Sabbato. Ergo cum dicit: Sabbata vestra odit anima mea, non prioris praecepti immutat oraculum, sed Sabbatum ipsum redarguit a carnali populo vitiatum.
2.5
EX LIBRO EXODO. INTERROGATIO XXVI (Alias 24).
2.5
Cum in Exodo inter decem praecepta quae data sunt, quartum praeceptum reperiatur esse: Honora patrem tuum, et matrem tuam, quomodo Christus in Evangelio e contra dicit: Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum in lege?
2.6
EX LIBRO EXODO. RESPONSIO.
2.6
Duae tabulae fuerunt in quibus Moyses decem praecepta scripta accepit. De ipsis quoque decem praeceptis, tria quae in capite ponuntur, pertinent ad dilectionem divinae Trinitatis; septem vero reliqua ad dilectionem pertinent proximi. Tria ergo illa ad Dei dilectionem pertinentia, id est: Dominus Deus tuus unus est; et: Non assumes nomen Dei tui in vanum; et: Memento ut dies Sabbati sanctificetur; haec tria in una tabula fuerunt scripta. In secunda vero tabula, septem reliqua praecepta scripta sunt. Et ideo Honora patrem tuum et matrem inter septem praecepta primum mandatum scriptum est. Si igitur tota decem praecepta in unum computes, quartum hoc praeceptum inter decem invenies: a parentibus enim suis homo aperit oculos, et haec vita ab eorum dilectione sumit exordium. Inde hoc mandatum primum est inter septem. Sed quomodo primum, quia quartum, nisi, ut dictum, quia primum est in altera tabula? Vel quia decem praecepta primitus data sunt, potest unumquodque ex illis appellari primum mandatum.
2.7
EX LIBRO EXODO. INTERROGATIO XXVII.
2.7
Cum Dominus in Exodo honorantibus parentes suos longaevitatem vitae promiserit, dicens: Honora patrem tuum et matrem, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram, quomodo David hanc ipsam longaevitatem vitae parvipenderit, dicens: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est; necnon et Salomon mortem potius quam vitam amplectatur, dicens: Laudavi omnes mortuos, qui olim mortui sunt, super viventes; et Jeremias: Maledicta dies in qua natus sum; praesertim cum multos fuisse credamus qui et parentibus obsequentes cito mortui sint, et erga parentes impii, usque ad extremam venerint senectutem?
2.8
EX LIBRO EXODO. RESPONSIO.
2.8
Respondeant Judaei, et similes Judaeorum: si vitae istius longitudo est in promissis, et diu in corpore commorari felicitatis est, quid sibi vult illud, quia incolatum vitae suae prolongatum David gemit? Si enim laudantur super vivos mortui secundum Salomonem, et juxta Jeremiam maledictus est dies in quo nascimur, quomodo nunc repromittitur honorantibus patrem et matrem, quia longaevi sint super terram, quam Dominus Deus suus dederit eis? Quaerenda est ergo terra, quam Dominus Deus promittit, et tribuit iis qui spiritualem Aegyptum reliquerint, et cum omni potentia magna et terribilia hujus vitae deserta transierint: ii utique possidebunt terram, quae mansuetis est praeparata. Beati quippe mites, quoniam ipsi possidebunt terram, quae vera est terra viventium, juxta illud: Credo videre bona Domini in terra viventium.
2.9
EX LIBRO EXODO. INTERROGATIO XXVIII (Alias 25).
2.9
Quomodo in Exodo scribitur: Qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus, cum e contra in Ezechiele dicatur: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum stupuerunt? Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa punietur?
2.10
EX LIBRO EXODO. RESPONSIO.
2.10
Redduntur peccata patrum in filiis, dum pro culpa parentis ex originali peccato anima polluitur prolis; et rursum non redduntur parentum peccata in filiis, quia cum ab originali culpa per baptismum liberemur, non jam parentum culpas, sed quas ipsi committimus, habemus.