Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Antikeimenon
Julianus ToletanusAnti 31 · 8585-antikeMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8585 Antike
31.1
EX EPISTOLA I B. JOANNIS APOSTOLI. INTERROGATIO LXXIX.
31.1
Quomodo Joannes in Epistola sua de dilectione scribens, dicit: Dilectissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, cum Dominus in Evangelio dilectionem ipsam mandatum novum appellet, dicens: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis?
31.2
EX EPISTOLA I B. JOANNIS APOSTOLI. RESPONSIO (Ex Aug., tract. 1 in Epist. Joan., n. 10).
31.2
Quod mandatum vetus dixit? quod habebatis, inquit, ab initio. Ideo ergo vetus, quia jam illud audistis, alioquin contrarium erit Domino, ubi ait: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Sed mandatum vetus quare? non quia ad veterem hominem pertinet. Sed quare? quod habebatis ab initio. Mandatum vetus, verbum quod audistis. Ideo ergo vetus, quia jam audistis. Et ipsum novum ostendit dicens: Iterum mandatum novum scribo vobis. Non alterum, sed idem ipsum quod dixi vetus, idem est novum. Quare? Quod est verum in ipso, et in nobis. Jam quare vetus audistis? Quia jam illud noveratis. Quare autem novum? Quia jam tenebrae transierunt, et lux vera jam lucet. Ecce unde novum: quia tenebrae ad veterem hominem pertinent, lux vero ad novum. Quod dicit Paulus apostolus: Exuite veterem hominem, et induite novum. Et iterum: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.
31.3
EX EPISTOLA I B. JOANNIS APOSTOLI. INTERROGATIO LXXX.
31.3
Quomodo Joannes dicat, Omnis, qui natus est ex Deo, non facit peccatum, quia semen ejus in ipso manet, et non potest peccare: cum e contra dicat, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus( I, 8)?
31.4
EX EPISTOLA I B. JOANNIS APOSTOLI. RESPONSIO (Carptim ex Aug., tract. 5 in eamd. Epist., num. 1, usque ad 8).
31.4
Quod est hoc peccatum, nisi facere contra mandatum, quae Christi dilectio vocatur? Nam non generaliter secundum omne peccatum est dictum. Quia si omne peccatum intellexerimus, contrarium erit huic sententiae, quae dicit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Ergo quod dicit, Qui natus est ex Deo, non facit peccatum, id est, non habet in fratre odium, nec potest peccare, quia non facit contra dilectionem. Hoc autem quod dicit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, de generalibus peccatis licet intelligi.
31.5
EX EPISTOLA I B. JOANNIS APOSTOLI. INTERROGATIO LXXXI.
31.5
Quomodo Apostolus dicat, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem: et contra Psalmista, Timor Domini castus permanet?
31.6
EX EPISTOLA I B. JOANNIS APOSTOLI. RESPONSIO (Ex eod. Aug., tract. 43, in Joan. Evang., n. 5, 7).
31.6
Quomodo perfecta charitas foras mittit timorem, si timor Domini castus permanet in saeculum saeculi? Est ergo timor servilis, est et timor castus. Timor servilis est, ne patiaris poenam; timor castus, ne amittas justitiam. Ergo quod Apostolus dixit, de servili timore egit; quod autem Psalmista loquitur, de casto illo timore quo in aeternum Domino copulabimur sentiendum est.
31.7
EX EPISTOLA I B. JOANNIS APOSTOLI. INTERROGATIO LXXXII.
31.7
Cum Joannes apostolus in Epistola sua dicat, Omnis qui natus est ex Deo non peccat: quomodo Isaias ex voce Domini dicit: Filios genui et exaltavi, ipsi autem spreverunt me?
31.8
EX EPISTOLA I B. JOANNIS APOSTOLI. RESPONSIO (Ex B. Hieronym. in eum loc. Isaiae).
31.8
Si non peccat qui ex Deo nascitur, quomodo spreverunt? Unde apparet quia melius est juxta Hebraicam translationem legere, Filios enutrivi, quam genui: ne videatur illi dicto, quod in Joannis epistola legitur, esse contrarium: Omnis qui natus est ex Deo non peccat. Ergo si nati sunt ex Deo, quomodo peccare potuerunt, cum omnis qui ex Deo natus est peccare non possit?

Intertext edge

Open linked passage

Note