Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De comprobatione sextae aetatis
Julianus ToletanusAeta 11 · 8588-decoseaMore by Julianus Toletanus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8588 Decosea
11.1
SEXTA AETAS.
11.1
« Octavius Caesar regnavit annos quinquaginta sex. Hujus quadragesimo primo anno, juxta quod Tertullianus Hieronymusque testantur, Christus Dei Filius de Maria semper virgine nascitur,» et Tiberii imperatoris tempore crucifigitur, qui regnavit annis viginti quatuor. Ab initio itaque saeculi usque ad tempus nativitatis Christi, quando quadragesimus primus annus Octaviani Caesaris fuit, eveniunt anni 5325. Jam vero residuus annorum numerus a tempore nativitatis Christi usque in praesens in promptu est unicuique, et scire si volet, et supputare si placet, assumptis videlicet annis secundum aeram ab ipsa Domini incarnatione. Aera enim inventa est ante triginta et octo annos quam Christus nasceretur. Nunc autem acclamatur aeram esse 724. Detractis igitur triginta et octo annis, ex quo aera inventa est, usque ad nativitatem Christi, residui sunt 686 anni. Reliquum igitur hujus sextae aetatis tempus, id est, a praesenti die usque in horam ipsam finis saeculi quot annorum spatiis protendatur, soli Deo est cognitum. At nunc sit gloria ipsi unigenito Christo Filio Dei, per quem repudiata interim manifeste patescit opinio illa vestra vanissima, qua et sextam adhuc aetatem saeculi exspectatis, et saeculum istud in sex millibus tantum annis stare confingitis, quos jam et ipsos transactos esse probabitis, si studiosius attendatis. Repetendum est igitur quod audistis.
11.2
Ab initio enim mundi usque ad Christum computatos diximus annos 5325, quibus si addantur anni ab incarnatione Domini 686 usque in praesentem diem, id est, quando serenissimus Ervigius princeps sextum imperii sui videtur habere annum, computati sub uno 6011 anni efficiuntur. Quos etiam si juxta aliorum historias computare velitis, propensiorem et majorem fortasse annorum numerum comprobatis. Sic, inquam, transactis sex millibus annis, quid jam nunc Judaeorum falsitas agis, quando perdito regno et sacerdotio, traheris in errorem, et generationum nesciens ordinem, in solis annis tibi futuram collocas fidem? Ecce multipliciter victus et convictus es de aetate saeculi sexta, et Christi nativitate praeterita. Nihil enim verum quod respondeas invenies, quia et per aetates juxta codices tuos generationum ordine patefacto succumbis, et per ipsam annorum summam secundum codices vulgatae editionis manifeste dejiceris. O quam dolendus est error tuus! Nulla enim te prophetalis historia juvat, nullus historicus ordo confirmat: jam signa tua non vides, jam non est propheta, nubibus enim mandavit, ne pluant super te pluviam; et adhuc dicis nasciturum esse Christum? Exspecto, inquies, qui jam olim venit in mundum. Vere multum erras, multum desipis, multum stertis, graviter enim corruisti, o Israel; in iniquitatibus tuis collisus es, confractus es, conquassatus es. Viam perdidisti, viam ergo sequere, ut per viam venias ad salutem. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note