De comprobatione sextae aetatis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8588 Decosea
4.1
LIBER SECUNDUS.
4.1
Prolatis praemissisque patriarchis et prophetis, quibus praedicantibus didicimus eo Christum tempore natum, quo et ab illis expressus est nasciturus, et a nobis nunc creditur natus; ipsa nunc Novi Testamenti tempora prosequar, et quomodo nuntiante angelo coeperint, curiosius inquiram. Et certe sacramentum illud septuaginta hebdomadarum de Christi nativitate Daniel per angelum didicit. Similiter et Zacharias apparenti sibi angelo Joannem filium de se generandum audivit. Et Maria angelo sibi praedicenti Christum ex se nascendum, et credidit et assensit. Haec tria per angelum dicta et completa videmus. Jam ergo sollicite intuendum est utrum angelus iste, qui Zachariae et Mariae apparuit, ipsi quoque Danieli illa praedixerit. Equidem ipse Daniel in prophetiae suae volumine, quando illa sacramenta hebdomadarum de Christi nativitate per angelum futura cognovit, sic ipsius angeli nomen evidenter expressit. Dicit enim: Ecce vir Gabriel, quem videram in principio, cito volans, tetigit me, et dixit: Daniel, animadverte sermonem, et reliqua quae ibi commemorantur. Item his temporibus secundum Evangelium angeli ipsius nomen mirificum sic invenitur expressum. Dixit enim idem angelus Zachariae: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum, et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare. Quod etiam de beatae Mariae virginis partu sic in eodem Evangelio legitur: Missus est, inquit, angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen Joseph, et nomen virginis Maria.
4.2
Jam ergo manifestum est, quod unus idemque angelus Gabriel fuerit, qui et praefixa illa tempora Danieli de Christi nativitate aperuit, et partum virginis praesentem esse monstravit. Ad tempus itaque praefinitum occurrit, et olim a se dicta operis efficientia completa esse convincit: et illic fidelis in prophetia hebdomadarum, et hic fidelis per mysterium revelatum. Nunquid aliud annorum illa supputatione praedixit, aliud hic probare voluit in Maria? Nihil ergo dubitationis, nihil erroris relinquere voluit, qui et illa tunc cum adhuc non essent, futura praedixit, et haec postea, ne illa non crederentur, manifesta monstravit. Sequamur ergo evangelizantis hujus angeli vocem, et sicut eam, cum in prophetia loqueretur, probavimus fuisse veridicam, sic hic, cum in Evangeliis loquitur, cognoscamus esse completam. Ait enim Mariae angelus iste: Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Ubi post aliqua sequitur: Factum est cum impleti essent dies ut pareret, et peperit filium suum unigenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio. Et pastores erant in regione eadem, et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et dixit illis: Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Ubi post aliqua adhuc dicit: Venerunt pastores festinantes, et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio. Unde et nato jam Jesu in Bethlehem Judae, juxta quod Evangelium refert: Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt: in Bethlehem Judaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethlehem in terra Juda, nequaquam minima es in principibus Judae, ex te enim exibit dux qui regat populum meum Israel.
4.3
Hic jam mihi respondeant volo, qui tantae dispensationis ingrati sunt sacramento, ad tantam perquisitionis diligentiam, qua Herodes sacerdotum principes de Christi nativitate interrogat, atque in tanto regis metu, et in tanta cura respondentium Scribarum, quomodo non potuit eo tunc tempore haec quaestio de hac annorum contrarietate per codices Hebraeorum aut libata monstrari, aut monstrata evidentia objici, quo seipsos possent cum rege suo territo consolari? Sic enim scriptum est: Turbatus est Herodes, et omnis Jerosolyma cum illo. Et certe rex iste, licet profanus, promissum Christum in libris Hebraeorum audierat; ideo ne, Christo veniente, regnum perderet, metuebat. Si enim Christum prophetatum in illorum litteris non audisset, nequaquam a principibus et Scribis ubi nasceretur exquireret. Turbatus est autem non solum rex ipse, sed et omnis Jerosolyma cum illo. Omnis scilicet conventus docentium, omnia subsellia Judaeorum. Unde et a rege sollicite perquisiti propheticum indicem protulerunt, quod in Bethlehem Judaeae Christus Dei Filius nasceretur. Turbato enim rege et perterrito, poterat de hac annorum supputatione ex codicibus suis tale aliquid demonstrare, unde Christum nasci tunc adhuc non oportere manifesta annorum supputatione ostenderent, si hoc pro certo in divinis paginis lectitassent. Sed quod in lege et in prophetis non erat insertum, nec ab illis est dictum: nam qui locum ubi nasceretur, indice Scriptura, ostenderunt, poterant similiter et quando nasceretur, id est, adhuc eum sperari debere futurum, legitima ostendere supputatione annorum. Ecce veritas responsionis eorum non personaliter creditur, sed legaliter comprobatur. Hoc enim quod scriptum noverant, veraciter protulerunt. Nil de hac annorum supputatione adhibitum, quod ex libris suis nato Christo diceretur contrarium. Nam et in reliquo tempore Judaeis ipsis volentibus scire, utrum ipse esset Christus, in omnibus eorum interrogationibus, et responsionibus Christi nusquam haec annorum objectio aut ab illis objecta, aut a Domino terminata est. Denique sic de his in Evangelio legitur: Ambulabat Jesus in templum, in porticum Salomonis. Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Similiter et princeps sacerdotum dixisse Domino legitur: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. Quanquam et a Joanne quaerunt utrum ipse Christus, et de eis Evangelium dicat quod alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Nunquid a Galilaea Christus venit? Nonne Scriptura dicit quia ex semine David, et Bethlehem castello, ubi erat David, Christus venit? Dissensio itaque facta est in turba propter eum. Nunquid in hac tam multiplici dissensione Judaica si aliquid eos supputatio annorum secundum codices suos juvisset, non ex hoc audacius resultarent, et certis locis Scripturarum illo tunc tempore non debere Christum nasci, sed adhuc sperandum eum oportere ex ipsa evidenti annorum supputatione convincerent? Sed ecce, nec disputatio sive dissensio Judaeorum opinione aliqua annorum perstringitur, nec manifestatio Christi hujusmodi calculationibus declaratur.
4.4
Jam ergo videndum est quid talibus fuerit a Christo responsum. Loquor, inquit, et non creditis. Opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. Alio quoque loco sic eis respondit: Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere, et illae sunt quae testimonium perhibent de me, et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui vos accuset Moses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit. Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? De his etiam alio loco dicit: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Haec siquidem Domini verba sunt. Post haec duos jam illos post resurrectionem suam discipulos euntes in castellum quod vocatur Emmaus, cum de resurrectione sua dubitantes et colloquentes aspiceret, unde eos instruxerit, unde eos in fine sua firmaverit, audiamus. Sic enim eis locutus est: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Mose, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de illo erant. Ecce quomodo se ipse Christus manifestavit ignorantibus, non supputatione a principio mundi annosa, sed testimoniorum veritate conspicua. Caeterum hunc vere Dei Filium et multiplices daemonum legiones confessae, et elementa ipsa testantia prodiderunt, et resuscitata a mortuis corpora protestata sunt. Si ergo non vis, o Judaee, de Christo angelis credere, crede daemonibus, crede nuntiantibus coelis, patefactis sepulcris, resurgentibus mortuis. Filium enim Dei esse eum, angelus docuit, et stella ostendit, et magorum adoratio prodidit, et vox de nube tonans patefecit, et columba monstravit, et Joannes agnovit.
4.5
Jam ergo quale Joannes hic testimonium perhibuerit Christo, diligenter audite, et videte. Abhinc tamen nubem testium, tantamque numerositatem fidelium adventu praeteritae nativitatis Christi, utrum calculationibus totius saeculi evolutis discendum esse probaverint, an fidei veritate et ipsi cognoverint, et aliis dignoscendum tradiderint? Primus ergo Joannes iste, vulva matris sterilis genitus, novae vitae praedicator egregius, fide Christum agnitum credidit, non supputatis annis explorare tentavit. Agnovit enim Christum, et manifestatione prophetica, et corporis veritate monstrata. Ipsis etenim signis Christum agnovit, quibus eum prophetatum Isaiae vaticiniis didicit. Sic quippe idem Isaias ex persona Dei Patris dicit: Ecce servus meus, suscipiam eum: dilectus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus profert. In his duabus sententiis Isaiae, quibus Pater Filium et electum et complacentem sibi appellat, necnon quod Spiritum suum daturum se ei pronuntiat, Joannes hic in baptismo jam ipso Domino ea impleta sic narrat. Vidi, inquit, Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum. Et qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Nam et baptizato jam Domino, vox de coelo facta est, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Quod enim Isaias dixit ex voce Patris: Dedi Spiritum meum super eum, hoc Joannes praesentia corporali vidit impletum, cum dicit: Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo super eum. Et quod in Isaia scribitur iterum: Electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, hoc ab Evangelista reperitur factam videlicet fuisse vocem de coelo dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Propheta quidem Isaias speciale de Domino vaticinium praebuit, sed hic Joannes plusquam propheta digito Dominum demonstravit, in quo haec specialiter impleta esse probavit.
4.6
Ecce quibus signis atque indiciis Joannes Christum Dei Filium didicit. Unde etiam interrogantibus se Judaeis, utrum ipse esset Christus, perfectum illis de Christo testimonium perhibuit, atque dixit: Non sum ego Christus. Medius autem vestrum stetit, quem vos non scitis. Ipse est, qui ante me factus est. Ubi etiam sequitur: Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat. Equidem et Joannes jam in vinculis tentus duos e discipulis ad Dominum misit, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Scire magnopere cupiens utrum ipse Dei Filius, qui in mundum venisse jam videbatur in carne, ipse per se ad inferna descenderet. In qua sciscitatione satis apparet quod si supputatis annis ab Adam adventum Redemptoris mundi posset addiscere, consultum Domini non quaesisset, cui sola annorum calculatio ad haec sufficeret scienda. Nam ipse sacerdotali genere clarus, et in lege nutritus, illo tunc tempore non potuit haec objecta proponere, si haec nativitati Christi contraria praevidisset, ut diceret: Adhuc necdum supputatio quinque millium est suppleta annorum, adhuc sperandus est Christus, qui redimat mundum. Absit. Nihil tale bonus ille Christi servus objecit, sed potius responsa sibi a Domino credidit. Interrogaverat enim magistrum per discipulos, dicens: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Et Dominus ad illos: Euntes, inquit, renuntiate Joanni quae vidistis et audistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Ecce non est scandalizatus Joannes in Christo, sed potius evidens perhibuit testimonium Christo.
4.7
Post hunc sequuntur omnes Christi discipuli adventus Christi gratia renovati, qui Christum Dei Filium in carne venisse, non calculationis industria, sed testimoniorum divinorum evidentia didicerunt: credentes, non quod secundum impios digitorum supputatione colligitur, sed quod secundum pios fidei revelatione sentitur. Sic Andreas fratrem suum Simonem Petrum ex hoc credibilem facit, dicens: Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus. Sic Philippus Nathanaeli Christum insinuans, dicit: Quem scripsit Moses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. Sic Petrus ipse discipulorum omnium primus, nullis calculationum obicibus praedicationem suam obnoxiam cernens, inquit: Notam autem facimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam, speculatores facti illius magnitudinis. Accepit enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delata ad eum hujusmodi: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Et hanc vocem de coelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. Ubi post aliqua sic dicit: Fuerunt pseudoprophetae in populo isto, sicut in vobis erunt magistri mendaces, qui subintroducentes sectas perditionis, et eum qui emit eos. Dominum negant. In qua etiam adhuc Epistola sequitur: Vos igitur, fratres, praescientes cavete, ne insipientum errore seducti, excidatis a propria firmitate. O quam dilucide hic sanctus apostolus hujus temporis malitiam longe ante praedixit, et testimonium Christo non solum credendo sed etiam videndo perhibuit!
4.8
Sequamur adhuc magni hujus doctrinam apostoli, et videamus tot millia Judaeorum ad ejus praedicationem conversa, utrum aliquid de iis annis praedicanti Petro objiciant, an auditis ejus monitis conquiescant. Quando enim quinquagesimo post resurrectionem Christi die Spiritus sanctus super apostolos venit, et linguis omnium gentium sunt locuti magnalia Dei, scriptum est: Stans Petrus, elevavit vocem suam, et locutus est, dicens: Viri Judei, et qui habitatis in Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia; sed hoc est quod dictum est per prophetam Joel: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae. Ubi dum de Christi passione et resurrectione eos post aliqua convinceret, sic repetens dicit: Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Jesum, quem vos crucifixistis. Ubi statim subjungitur: His auditis, compuncti sunt corde. Qui enim receperunt sermonem ejus, baptizati sunt; et appositae sunt illa die animae circiter tria millia. Et erant perseverantes in doctrina apostolorum. Ecce nec praedicatio Petri obnoxia fuit annorum supputationibus, nec ipsa quoque tot millium Judaeorum multitudo de hac supputatione a Petro quidquam explorare tentavit, sed in prolatis tantum ab eo testimoniis credidit, et compuncto corde quievit.
4.9
Hac etiam et simili regula Jacobus Hierosolymam, Thomas Indiam, Macedoniam Matthaeus illustrat, caeteraque omnis multitudo apostolica Christum Dei Filium simili doctrina in mundum venisse, verbo praedicavit, et testificata est. Nec enim hi homines praedicationi suae obvia annorum curricula ex Hebraeorum codicibus percensere, quae utique ad nativitatis Christi causam nihil pertinent. Nempe nec ipsi quoque Judaei alicubi leguntur de hac annorum disseptatione aut cum apostolis decertasse, aut dictis apostolicis restitisse, praesertim cum eo tunc tempore Judaei ipsi adhuc et patriam tenentes et regnum, et necdum dispersi, tanto fulgerent instrumento doctrinae, quanto utique amplo et regni et honoris sui adhuc fungebantur honore. Si igitur hi nec legisperitia rudes, et numerositate ipsa Scribarum et principum doctiores nihil sibi tunc de hac annorum disputatione sunt blanditi, qua fronte nunc ista objiciunt, qui, in dispersione gentium traditi, tanto sunt a legisperitia alieni, quanto et a solo proprio probantur exclusi?
4.10
Transeamus deinde ad Paulum ipsum vas electionis apostolum, qui et ipse apprime in lege nutritus, et ad pedes Gamalielis edoctus fuit, ita totius Veteris Instrumenti notione praecognitus, ut nefas sit credere eum aliquid in illis litteris latuisse. Etenim ipse ad Galatas refert. Audistis, inquit, conversationem meam aliquando in Judaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, continuo non acquievi carni et sanguini. Videte, quaeso, vocationem Pauli, quia revelato sibi Christo Filio Dei, non acquievit carni et sanguini. Qui ergo revelato sibi Dei Filio credidit, utique promissum sibi ex lege Christum agnovit. Nam qui tanto furoris zelo persequebatur Ecclesiam, facile potuit de hac annorum opinione vanissima agere contra eam, si tamen juvari ex hoc persensisset in aliquo partem suam. Si enim aliquid ex his annorum numeris traditum sibi percepisset ex lege, utique plus ex hoc posset Dei Ecclesiam expugnare: et ex hoc majorem contra eam repugnandi materiam sumeret, ex quo id in lege insertum esse monstraret. Nam qui dicebat: Quando venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, potuit dicere: Plenitudo temporis necdum venit, quia sex millium annorum series expleta secundum Hebraeos codices non concurrit. Ergo ideo plenitudinem temporis jam venisse dicebat, quia mysterium temporum revelatum sibi agnoverat. Sic enim ad Ephesios dicit. Notum, inquit, fecit nobis Deus Pater sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum ejus, quod proposuit in eo, in dispensationem plenitudinis temporum, restaurare omnia in Christo. Hoc quippe mysterium dispensatio est plenitudinis temporum, ut statuto tempore omnia complerentur. Ergo quando venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum; qui ante venire non potuit, nisi mysterium temporis impleretur. Cum ergo semel mihi Christus natus, passus, et sepultus fuerit, et resurrexerit, et ad Patrem victor ascenderit, non necesse habeo veterum numerum, quia jam pro certo teneo mysterium revelatum, quod evidenter agnoscitur in plenitudine temporum. Hoc quippe modo plenitudinem temporis, quo Christum nasci oportuit, per mysterium sibi revelatum Paulus agnovit, nec tamen illis annorum numeris didicit. Unde et Galatis volentibus ad Judaismum transire, annuntians illis Christum, mordaciter scribit: Miror quod tam cito transferemini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi, nisi sint aliqui qui vos conturbant, et volunt subvertere Evangelium Christi. Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeter quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
4.11
Hic, inquam, vas electionis, et apostolus gentium in omnibus disputationibus suis, quas cum Judaeis habuit, sive Graecis, nusquam repertus est his annorum supputationibus, aut, oppugnans adhuc Evangelium, usus, aut, praedicans Evangelium, delectatus; sed testimonia legis et prophetarum proponens, in patulo manifestam Judaeorum convincebat insaniam. Sic quippe de eo scriptum est: Saulus autem magis convalescebat, Judaeis, qui habitant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. Ecce Paulus affirmabat Christum venisse non completudine annorum ex codicibus Hebraeorum adhibita, sed testimoniorum evidentia ex divinis libris prolata. Nam juxta quod in Actibus apostolicis scribitur: Ingressus Paulus et Barnabas in synagogam die Sabbatorum, sederunt. Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite: Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, etc., ex eo tempore sequens usque ad tempus David, ex cujus semine natum Christum ostendit; deinde quae in Christo acta sunt per passionem et resurrectionem manifestis testimoniis explicavit. Nec tamen aliquid de hac annorum supputatione secundum codices Hebraeorum elicuit. Quippe cui necesse non fuit ad comprobandum sacramentum tantae rei supputatio annorum a principio mundi. Sequitur et dicitur in Scriptura: Secundum consuetudinem Paulus introivit ad Judaeos, et per tria sabbata disserebat eis de Scripturis, adaperiens et insinuans, quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis, et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. Nunquid in his omnibus disputationibus suis, cum quotidie Judaeis Scripturas aperiret, si aliquid ex hac annorum opinione praedicationi suae contrarium comperisset, non statim planum faceret illis quod latebat, aut respueret quod debebat?
4.12
Stephanus quoque primus Christi martyr similiter non supputatione temporum, sed testimoniorum affluentia contradicentes sibi Judaeos frequentissime convincebat. Sic enim scriptum est. Surrexerunt quidam de synagoga quae appellabatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano, et non poterant resistere sapientiae et Spiritui sancto, qui loquebatur ex eo, propter quod redarguebantur ab eo cum omni fiducia. Ecce redargutos et convictos Judaeos per Stephanum legimus, nec tamen aliquid de hac annorum supputatione in suis disputationibus invenimus. Unde et Judaeis ipsis non de hac opinione obsistentibus, sed id solita obstinatione durantibus, dixit: Dura cervice, et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut et patres vestri
4.13
Quid jam de Jacobo apostolo fratre Domini referam? qui rogatus a Judaeis, ut testimonium de Jesu eisdem expetentibus perhiberet, docebat esse Salvatorem. Et tamen sive qui verbum ejus susceperunt, sive qui ab illo invidia intercurrente discissi sunt, nil tale ab eo requirunt, quod ad hanc supputationem annorum pertinere videatur, cum tamen ipse veritatis testis existens, et hunc eumdem Dei Filium praedicans Christum, glorioso martyrio coronatur. Quod etiam et Jacobus frater Joannis apostoli hunc ipsum Dei Filium Judaeis praedicans Christum, nullis annorum opinionibus praedicationem suam obnoxiam sentiens, longo tractu testimoniorum divinorum docuit, ea omnia quae praedixerat, in Domino nostro Jesu Christo fuisse completa. Postremo Joannes, opinabilis ille Christi discipulus, pectoris Dominici suavitate perfusus, in Epistola sua idipsum apertissime et dilucide commendans, dicit: Omnis spiritus qui confitetur Christum in carne venisse, ex Deo est; et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est. Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non ex Deo est, non audit nos. In hoc cognoscimus spiritum veritatis, et spiritum erroris. Item idipsum replicans et commendans dicit: Scimus quoniam Filius Dei venit, et carnem induit nostri causa, et passus est, et resurrexit a mortuis: assumpsit nos, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic verus est Deus, et vita aeterna. Hic etiam adhuc dicit: Haec est victoria quae vicit mundum, fides vestra. Quis est autem qui vicit mundum, nisi qui credit quia Jesus Filius Dei est?
4.14
Sic ergo definitionem fidei Christianae accipientes, debemus indubitanter et praeterita quae narrantur in Evangeliis credere, et futura sine haesitatione sperare. Nec enim praesentibus, quae videntur, fides est necessaria, quae per sensus corporis approbantur indubia: sed illic fides adhiberi debet robusta, quae non videat esse praesentia. Sic enim quique Christianus Christum Dei Filium et in praeteritis natum de Virgine plena fide tenebit, et indubitanter eum venturum ad judicium sperabit: credens et praeteritae ejus nativitati, qua pro nobis factus homo dignatus est nasci, et futurae ejus promissioni, qua regnum se fidelibus daturum repromisit. Sic ergo unusquisque et praeteritis et futuris, quae de Christo Dei Filio Evangelicis et Apostolicis litteris dicta sunt, indubitatam fidei scientiam praebens, merebitur futurum obtinere cum sanctis omnibus regnum, quia non violavit fidei sanctae arcanum. Ex hac ergo fide omnes vivimus, per hanc nos fidem coronandos fideliter speramus; justus enim ex fide vivit. Et quomodo justus ex fide vivit, nisi non videndo quod credit? Haec ergo est justitia fidei, qua justificamur, ut credamus in eum quem non videmus, et fide mundati eum in quem nunc credimus postea videamus. Et certe olim jam natus, et mortuus, et a mortuis resuscitatus est Christus, quem tamen nos corporaliter, sicut neque nascentem, neque morientem vidimus, ita nec resurgentem aspeximus; et tamen indubitata fide haec de illo veraciter et credimus et fatemur. Et haec justitia fidei, qua justificamur atque mundamur, cum ea quae oculis non vidimus cordis oculo contuemur et credimus. Equidem datum est apostolis ista videre, et ipsum Verbum incarnatum in carne aspicere. Nos autem credere jussit quod illis videre concessit. Fides ergo, ut dictum est, earum rerum est quae non videntur, et tamen sine dubitatione creduntur, id est, si absque haesitatione credas quae in praesenti videre non valeas. Christus ergo jam primum suo tempore venit in mundum, ut salvaret mundum, et iterum suo tempore veniet, ut judicet mundum. Illa igitur quae de ipso facta leguntur solum credenda sunt; quae autem futura promittuntur, et credenda et speranda sunt. Qui ergo eum pro salvatione mundi dudum veraciter credit, veniente illo ad judicium non peribit. Si quis ergo de hac fide dubitat, quid ultra sperat, nisi aeterna supplicia? Agendum ergo nobis est, ut in quibusdam causis fidei etiam non percepta ratione sufficiat credere; scilicet, ut si in quibusdam rebus reddenda nobis ratio non occurrat, fides sola sufficiat, nec ibi admittatur ratiocinationis objectio, ubi commendatur fidei altitudo. Postponenda enim est omnis humanae disputationis industria, ubi fides sufficiet sola.
4.15
Ecce, ut caetera taceam, duo de Christo Dei Filio admiranda miracula ponam: nativitatem ejus sine patre de virgine matre, et ingessum ejus ad discipulos januis clausis post resurrectionem. Quae duo, si ratione comprehenduntur, admiranda non erunt, nec fides habebit meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Etenim, ut beatus Hilarius ait:« habet non tam veniam quam praemium ignorare quod credas, quia maximum fidei stipendium est sperare quod nescias.» Ergo innitendum est fidei, amplectenda est fides, quae etiam percepta ratione, spe et charitate perficitur. Sufficiat rogo omni Christiano credere quod sensu non valet attingere. Cui datum est, et sublimiter intelligere, et fortiter credere, Deo gratias agat. Cui non datum est intelligere, credat ut intelligat, ut cum credens intellexerit quod audivit, intelligens perfruatur quod credidit. Sicque fiet, ut et credulitas intellectum aperiat, et intellectus fide nutritus perveniat ad coronam.