Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Historia rebellionis Pauli
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8590 Hirepa
1.1
IN NOMINE DOMINI INCIPIT LIBER DE HISTORIA GALLIAE, QUAE TEMPORIBUS DIVAE MEMORIAE PRINCIPIS WAMBAE A DOMINO JULIANO TOLETANAE SEDIS EPISCOPO EDITA EST. In nomine sanctae Trinitatis incipit Historia excellentissimi Wambae regis, de expeditione et victoria qua rebellantem contra se provinciam Galliae celebri triumpho praedomuit.
1.1
Solet virtutis esse praesidio triumphorum relata narratio, animosque juvenum ad virtutis attollere signum, quidquid gloriae de praeteritis fuerit praedicatum. Habet enim ipsa humani moris instantia pigrum quemdam internae virtutis affectum. Et inde est quod non tam citatior ad virtutes, quam ad vitia proclivior reperitur. Quae nisi jugi exemplorum utilium provocatione instructa praestiterit, frigida remanet et torpescit. Hac de re, ut fastidiosis mentibus mederi possit relatio praeteritae rei, nostris temporibus gestum inducimus, per quod ad virtutem subsequiva saecula provocemus.
1.2
Adfuit enim diebus nostris clarissimus Wamba princeps, quem digne principari Dominus voluit, quem sacerdotalis unctio declaravit, quem totius gentis et patriae communio elegit, quem populorum amabilitas exquisivit, qui ante regni fastigium multorum revelationibus celeberrime praedicitur regnaturus. Qui clarissimus vir, dum decedentis Recesvindi principis morte exsequiale funus solveret et lamenta, subito unam omnes in concordiam versi, uno quodammodo tam animo, quam oris affectu pariter provocati, illum se delectantes habere principem clamant; illum se nec alium in Gothis principari unitis vocibus intonant, et catervatim, ne postulantibus abnuerit, sub pedibus obvolvuntur. Quos vir omni ex parte refugiens, lacrymosis singultibus interclusus, nullis precibus vincitur, nulloque voto flectitur populorum. Modo non se suffecturum tot ruinis imminentibus clamans, modo senio sese confectum pronuntians: cum acriter reluctante unus ex officio ducum quasi vicem omnium acturus, audacter in medium minaci contra eum vultu prospiciens, dixit: Nisi consensurum te nobis promittas, gladii modo mucrone truncandum te scias. Nec hinc tandiu exibimus, quandiu aut expeditio nostra te regem accipiat, aut contradictorem cruentus hic hodie casus mortis absorbeat.
1.3
Quorum non tam precibus quam minis superatus, tandem cessit, regnumque suscipiens, ad suam eos pacem recepit: et tamen dilato unctionis tempore usque in nonum decimum diem, ne extra locum sedis antiquae sacraretur in principem. Gerebantur enim ista in villa, cui antiquitas Gerticos nomen dedit, quae fere centum viginti millibus ab urbe regia distans, in Salmanticensi territorio sita est. Ibi enim uno eodemque die, scilicet in ipsis Kalendis Septembris, et decentis regis vitalis terminus fuit, et pro subsequentis viri jam dicti electione, illa quam praemisimus, populi acclamatio exstitit.* Nam eumdem virum quanquam divinitus abinceps, et per anhelantia plebium vota, et per eorum obsequentiam, regali cultu jam circumdederant magna officia, ungi se tamen per sacerdotis manus ante non passus est, quam sedem adiret regiae urbis, atque solum peteret paternae antiquitatis, in qua sibi opportunum esset et sacrae unctionis vexilla suscipere, et longe positorum consensus in electione sui patientissime sustinere. Scilicet ne, citata regni ambitione permotus,* usurpasse potius vel furasse, quam percepisse a Domino signum tantae gloriae putaretur. Quod tamen prudenti differens gravitate, nono decimo postquam regnum susceperat die Toletanam urbem ingreditur.
1.4
At ubi ventum est quo sanctae unctionis susciperet signum in praetoriensi ecclesia, sanctorum scilicet Petri et Pauli, regio jam cultu conspicuus ante altare divinum consistens, ex more fidem populis reddidit. Deinde curvatis genibus oleum benedictionis per sacri Quirici pontificis manus vertici ejus refunditur, et benedictionis copia exhibetur, uti statim signum hoc salutis emicuit. Nam mox e vertice ipso, ubi oleum ipsum perfusum fuerat, evaporatio quaedam fumo similis in modum columnae sese erexit in capite, et e loco ipso capitis apis visa est prosiliisse, quae utique signum quoddam felicitatis secuturae portenderet.* Et haec quidem praemisisse otiosum forte non erit: quippe ut posteris innotescat quam viriliter rexerit regnum. Qui non solum nolens, sed tantis ordinibus ordinate percurrens, totius etiam gentis coactus impulsu, ad regni meruerit pervenire fastigium.
1.5
Hujus igitur gloriosis temporibus, Galliarum terra altrix perfidiae, infami denotatur elogio, quae utique inaestimabili infidelitatis febre vexata, genita a se infidelium depasceret membra. Quid enim non illa crudele vel lubricum, ubi conjuratorum conciliabulum, perfidiae signum, obscenitas operum, fraus negotiorum, venale judicium, et, quod pejus his omnibus est, contra ipsum Salvatorem nostrum et Dominum Judaeorum blasphemantium prostibulum habebatur? Haec enim terra suo, ut ita dixerim, partu perditionis suae subimet praeparavit excidium, et ex ventris sui generatione viperea eversionis suae nutrivit decipulam. Etenim dum multo jam tempore his febrium diversitatibus ageretur,* subito in ea unius nefandi capitis prolapsione turbo infidelitatis adsurgit, et conscensio perfidiae per unum ad plurimos transit.
1.6
Hujus enim caput tyrannidis Ildericum fama sui criminis refert, qui Nemausensis urbis curam sub comitali praesidio agens, non solum nomen, sed titulum et opus sibimet infidelitatis ascivit, adjunctis pravitatis sibimet suae sociis, Gumildo Magalonensis sedis antistite detestando, et Ranimiro abbate. Is igitur criminis caput, dum per diversos ignem suae infidelitatis accenderet, Nemausensis urbis episcopum beatae vitae Aregium ad perfidiae notam trahere nitebatur. Quem casto ore, constantique corde repugnantem suis consiliis cernens, et ordinis et loci dignitate privatum, pondere vinculorum onustum, in Franciae finibus Francorum manibus tradidit inludendum. Dein in sublati pontificis locum perfidiae suae socium Ranimirum inducit episcopum. In cujus electione nullus ordo attenditur, nulla principis vel Metropolitani definitio praestolatur. Sed erecto quodam mentis superbae fastigio contra interdicta majorum ab externae gentis duobus tantum episcopis ordinatur. Peracto temeritatis tantae proventu, trium horum hominum semina virulenta perfidiae, Ildericus scilicet, Gumildus, et Ranimirus, terminos sibimet suae conjurationis statuunt, et a loco ubi vocabulum fertur Mons Cameli usque in Nemausum terram Galliae dividunt, suaeque conjurationi adsciscunt, quo utique infidelitas a fidelitate secerneretur. Collecta dein manu, cives depopulantur, labores exhauriunt, omnisque provincia Galliae depraedatur.
1.7
Fama haec cucurrit ad principem, moxque ad exstinguendum seditiosorum nomen, exercitum per manum Pauli ducis in Gallias destinat. Qui Paulus tepenti cursu cum exercitu gradiens, morarum intercapedine exercitum fregit. Ipse quoque bello abstinuit, nec primos impetus in hostem direxit, talique studio animos juvenum ab eo quo ardebant praeliandi furore submovit. Sicque Paulus in Sauli mentem conversus, dum pro fide noluit proficere, officere conatus est contra fidem. Regni ambitione illectus, spoliatur subito fide. Promissam religiosi principis maculat charitatem, praestationis obliviscitur patriae, et, ut quidam ait, tyrannidem celeriter maturatam secrete invadit et publice armat. Agit haec arcano quodam consilio, ut affectatum fastigium regni ante queat videri, quam sciri, allectis sibi perfidiae suae sociis Ranosindo Tarraconensis provinciae duce, et Hildigiso sub Gardingatus adhuc officio consistente. Quod votum perversi desiderii, incredibili, ut ita dixerim, efficere celeritate intendens, collectis undique populis, simulate se pugnaturum contra seditiosos enuntiat.* Diem statuit, locum proponit, quo Gallias expugnaturi accederent.* Quod vir vitae venerabilis, et sollicitudine salvandae plebis idoneus, Argebadus cathedrae Narbonensis antistes, subtilissima quorumdam relatione comperiens, ut pote tyranno, illi aditum civitatis intercludere nisus est. Sed nec haec quoque opinio latuit Paulum. Unde priusquam antistes ille quae cogitaverat effectibus manciparet, subito praepropero cursu Paulus cum exercitu Narbonensem urbem ingrediens, insidias sui maturitate praevenit, portasque civitatis subdelegato armatorum praesidio obserari praecepit. Ubi dum circumfusa omnis exercitus multitudo collecta est, vipereum caput perfidiae cum quibusdam sociis suis Paulus ipse in medio astitit, objurgans primum episcopum cur illi civitatis aditum intercludere niteretur.
1.8
Post haec tyrannidis suae consilium proditurus, diverso fraudis argumento fidem populorum degenerans, et ad irrogandas jam fato Wambano principi injurias animos singulorum inflammans, jurat ipse Paulus primum omnibus illum se regem habere non posse, nec in ejus ultra famulatu persistere. Quin potius ait: Caput regiminis ex vobis ipsis eligite, cui conventus omnis multitudo cedat; et quem in nobis principari appareat. Cui unus ex conjuratis maligni ipsius consilii socius Ranosindus Paulum sibi regem designat, Paulum sibi nec alterum populis regem mox futurum exoptat. At ubi idem Paulus sui consilii accelerationem inspexit, consensionem illico propriae voluntatis adhibuit, jurare etiam sibimet omnes coegit. Post haec regnum arripuit, et nefaria temeritate conjuratorum catervam illam, quam armorum utilitate non cepit, perfidiae opere ad se traxit. Nam Hildericum, Gumildum, vel Ranimirum, non difficili opere suae perfidiae sociavit. Quid multa? Omnis Galliarum terra subito in seditionis arma conjurat, nec solum Galliam, sed etiam partem aliquam Tarraconensis provinciae sociam rebellionis suae attentat. Fit tamen tota Gallia repente conventiculum perfidorum, perfidiae spelaeum, conciliabulum proditorum. Ubi dum Paulus perfidiae suae socios numerosiores efficere vellet, prolatis promissisque muneribus, Francorum Wasconumque multitudines in auxilium sui pugnaturas adlegit, et intra Gallias cum multitudine hostium persistit, opperiens eventum gratissimi temporis, quo posset in Hispanias pugnaturus accedere, perceptumque regni fastigium vindicare.
1.9
Illo tunc tempore, cum haec intra Gallias agerentur, religiosus Wamba princeps feroces Wasconum gentes debellaturus aggrediens, in partibus commorabatur Cantabriae. Ubi cum de his quae intra Gallias gerebantur, fama se ad aures principis deduxisset, mox negotium primatibus palatii innotuit pertractandum, utrumne possent in Gallias exinde pugnaturi accedere, an revertentes ad propria collectis undique viribus cum multiplici exercitu tam longinqui itineris arriperent commeatum. In quo bicipiti consilio nutantes multos princeps ipse aspiciens, hac omnes communi admonitione alloquitur:« Ecce, ait, juvenes, exortum malum audistis, et quo se munimine incentor seditionis hujus armaverit, agnovistis. Praevenire ergo hostem necesse est, ut ante excipiatur bello, quam in suo crescat incendio. Turpe nobis sit, aut talibus dimicaturos in occursum non ire, aut domos nostras, priusquam intereant, repedare. Ignominiosum nobis videri debet, ut qui rebelles nostros suis non potuit subjicere armis, repugnare audeat tantae gloriae viris: et qui abjectissimam unius hominis pellem devincere pro patriae quiete non valuit, hostem audeat se praebere genti. Quasi effeminatos et molles nos usquequaque dijudicans, qui utique nullis armis, nullis viribus, nullisque consiliis ejus tyrannidi resistere valeamus. Quae est enim perituro illi virtus, si Francorum viribus nobiscum decertando confligat? Notissima eorum nobis, nec incerta pugna est. Ergo turpe sit vobis eorum testudinem has acies expavescere, quorum nostis infirmiorem semper esse virtutem.* Si autem conjuratione Gallorum nititur, vindicare tyrannidem vile putandum est, ut gesta nostra extremo terrae angulo cedant: et ii, in quibus dilatatum regnum porrigitur, horum motibus perturbentur, quos praesidali semper vice defendunt.* Sive enim Galli, sive Franci sint, tantae conjurationis, si placet, vindicandum existiment facinus: nos tamen armis ultricibus gloriae nostrae nomen vindicare debemus. Neque enim cum feminis, sed cum viris nobis certandum est. Quanquam notissimum maneat, nec Francos Gothis aliquando posse resistere, nec Gallos sine nostris aliquid virtutis magnae perficere. Quod si alimentorum seu vehiculorum necessitudinem opponatis, gloriosius nobis erit, postpositis cunctis, triumphum in necessitatibus conquisisse, quam in abundantia bella exquisita conficere. Augustior enim semper virtus plus tolerantiae vires, quam suffectus rei nobilitat. Exsurgite jam ad victoriae signum, nomen disperdite perfidorum. Dum calor est animi, nulla debet esse remoratio properandi. Dum ira animos urget in hostem, nulla nos debet retardatio impedire, quin potius, si fieri possit sine intermissione proficiscendi susceptum iter aggredi, multo facillime poterunt hostium nostrorum castra subverti. Nam, ut quidam sapiens ait, ira praesens valet, dilata languescit. Non igitur opus est retroverti militem, quem impiger accessus belligerandi fecit esse victorem. Directum ergo iter frustrare non opus est. Abhinc ergo Vasconibus cladem illaturi accedamus, deinde ad seditiosorum nomen exstinguendum protinus festinemus.»
1.10.1
Ad quod dictum incalescunt animi omnium, exoptantque fieri quae jubentur. Mox cum omni exercitu Vasconiae partes ingreditur, ubi per septem dies quaquaversum per patentes campos depraedatio et hostilitas castrorum, domorumque incensio tam valide acta est, ut Vascones ipsi, animorum feritate deposita, datis obsidibus vitam sibi dari pacemque largiri, non tam precibus quam muneribus exoptarent. Unde acceptis obsidibus, tributisque solutis, pace composita, directum iter in Gallias profecturus ascendit, per Calagurrem et Hoscam civitates transitum faciens. Dehinc electis ducibus in tres turmas exercitum dividit: ita ut una pars ad Castrum Libyae, quod est Cirritaniae caput, pertenderet; secunda per Ausonensem civitatem Pyrenaei media peteret; tertia per viam publicam juxta oram maritimam graderetur. Ipse tamen religiosus princeps cum multiplici bellantium manu praecedentes subsequebatur. Sed quia insolens quorumdam e nostris motio non solum praedae inhiabat, sed etiam cum incensione domorum adulterii facinus perpetrabat; tanto disciplinae vigore jam dictus princeps in his et talibus patratum vindicabat scelus, ut graviora in his supplicia illum putares impendere, quam si hostiliter contra illum egissent. Testantur hoc praecisa quorumdam adulterorum praeputia, quibus pro fornicatione hanc ultionis irrogabat jacturam. Dicebat enim:« Ecce jam judicium imminet belli, et libet animam fornicari? Et credo ad examen pugnae acceditis. Videte ne in vestris sordibus pereatis. Nam ego si ista non vindico, jam ligatus hinc vado. Ad hoc ergo vadam, et justo Dei judicio capiar, si iniquitatem populi videns, ipsum non puniam. Exemplum hic praebere debet Heli sacerdos ille in divinis Litteris agnitus, qui pro immanitate scelerum filios, quos increpare noluit, in bello concidisse audivit. Ipse quoque filios sequens, fractis cervicibus exspiravit. Haec igitur nobis timenda sunt, et ideo si purgati maneamus a crimine, non dubium erit quod triumphum capiamus ex hoste.» Sub ista, ut praemissum est, disciplina jam dictus princeps exercitum gloriose producens, moresque singulorum sub divinis regulis tenens, prosperari sibi videbat per incrementa dierum et dispositum belli, et victoriam praeliandi. Prima ex rebellione omnium civitatum Barcinona in potestate principis religiosi adducitur, deinde Gerunda subjicitur. Hujus igitur memoratae civitatis venerabili viro Amatori episcopo Paulus idem pestifer sub isto sensu scriptam epistolam miserat.
1.10.2
11« Audivi quod Wamba rex cum exercitu ad nos venire disponat, sed cor tuum ex hoc non conturbetur. Neque enim hoc fieri puto. Et tamen quem primum de nobis ambobus tua Sanctitas cum exercitu viderit accedentem, ipsum se dominum credat habere, et in ejus debeat charitate persistere.» Haec miser ipse scripsit, nesciens quam justum contra se judicium protulit. Unde horum scriptorum verba religiosus princeps sapienter conjiciens, dixisse fertur.« Non( ait) Paulus in his scripturis suis a semetipso locutus est. Sed licet ignoranter, tamen prophetasse illum hic censeo.» Egressus igitur post haec princeps de Gerunda civitate, belligerosis incursibus[ Fors., in curribus, ut infra, num. 27] gradiens, ad Pyrenaei montis juga pervenit. Ubi duobus diebus exercitu repausante, per tres, ut dictum est, divisiones exercitus Pyrenaei montis dorsa ordinavit, castraque Pyrenaeica, quae vocantur Caucoliberi, Vulturaria, et Castrum Libyae mirabili victoriae triumpho cepit, atque perdomuit. Multaque iis in castris auri argentique inventa copia exercitibus in praedam cessit. Nam in castrum quod vocatur Clausuras, missis ante se exercitibus, per duces duos irruptio facta est. Ibi quoque Ranosindus et Hildigisus cum caetero agmine perfidorum, qui ad defensionem Castri ipsius confluxerant, capiuntur. Sicque devinctis post tergum manibus principi praesentantur. Wittimirus tamen unus ex conjuratis in Sordonia constitutus fuerat: qua nostros irrupisse persentiens, statim aufugit, et tantae cladis nuntium Paulo in Narbonam perlaturus accessit. Quae res granditer tyrannum pavidum reddidit. Princeps vero religiosus praedictorum castrorum subjugato exercitu, in plana post transitum Pyrenaei montis descendens, duobus tantum diebus exercitum in unum congregaturus exspectat.
1.11
At ubi e diversis partibus collecta in unum exercituum multitudo percrebuit, standi mora nulla fuit. Sed statim per quatuor duces lectum numerum bellatorum ad expugnationem Narbonae ante faciem suam mittit. Alium exercitum destinans, qui navali praelio bellaturus accederet. Et quidem jam erant parvi admodum dies, ex quo Narbona rebellis Paulus serviliter fugiendo excesserat, comperto quod tam feliciori proventu pars religiosi principis pro peraret. Quam civitatem Paulus ipse sui juris potestati astipulans, multiplici perfidorum praesidio sepsit, summamque praelii Witimiro duci suo commisit. Quem cum nostrorum exercitus blanditer exoraret, ut civitatem sine sanguinis effusione contraderet, prorsus abnuit; obseratisque civitatis ipsius portis, e muro exercitum religiosi principis detestatur. In principem quoque ipsum maledicta congeminat, minisque exercitum proturbare conatur. Quod nostrae partis multitudo non ferens, subita cordium accensione incanduit, et telorum jactu perfidorum ora petivit. Quid multa? immanis ab utrisque pugna conseritur, et vice sagittarum alternatim sibimet utraeque partes obsistunt. Sed ubi a nostris desperatum est, non solum in muro pugnantes seditiosos sagittis configunt, sed tantos imbres lapidum intra urbem concutiunt, ut clamore vocum et stridore petrarum civitas ipsa submergi aestimaretur. Unde ab hora fere quinta diei usque ad horam ipsius diei octavam acriter ab utrisque pugnatum est. At ubi incaluit nostrorum animus, victoriae dilectionem[ dilationem] ferre non potuit, sed ad portas propius pugnaturus accessit. Tunc victoriosa per Dominum manu portas incendunt, muris insiliunt, civitatem victores ingrediuntur, in qua sibimet seditiosos subjiciunt. Ubi dum Wittimirus armata adhuc manu ecclesiam peteret, accessu nostrorum turbatus, post aram beatae virginis Mariae se vindicaturum non reverentia loci miser, sed ultore gladio, testabatur: dextra tenens gladium, et mortem minitans singulorum. Ad hujus ergo insaniae tumorem protinus comprimendum, unus e nostris inter caeteros rejectis armis tabulam manu arripuit, et ferocissimo ictu sese ad illum direxit. At ubi tabula acriter nisus est super eum ingenti jactu percutere, mox in terram tremebundus prosternitur, protinus capitur, ferrumque illi de manu extrahitur. Moxque viliter tractus, pondere vinculorum arctatur, verberibusque una cum sociis, cum quibus urbem nitebatur vindicare, afficitur.
1.12
Post haec devicta subjugataque civitate Narbona, ad insequendum Paulum, qui se in Nemausum vindicaturus contulerat, iter dirigitur. Deinde Biterris et Agathe civitates illico subjugantur. In Magalonensi vero urbe Gumildus loci ipsius antistes, cum ad obsidionem sui circumfusum videret exercitum, urbemque ipsam non tam ab his qui per terram pugnaturi accesserant, quam ab his cingi, qui navale praelium acturi per maria commeaverant, hujus rei clade perterritus compendii viam arripuit, Nemausumque se cum Paulo socium intulit. Sed cum exercitus Hispaniae Gumildum effugisse persensit, civitatem mox Magalonensem non dissimili victoria cepit. At ubi nostri directa acie Nemausensem urbem debellare contendunt, prima per quatuor duces praeliandi facies cum electo pugnatorum agmine destinata est. Quorum lecta juventus triginta ferme millibus principem anteiret. Hi tamen nobili procursione in Nemausum, ubi Paulus cum Galliarum exercitu, vel Francorum conventu se ad dimicandum contulerat, seditiosorum praevenientes insidias, cum nocte tota cursum festinati itineris confecissent, subito cum vergentis diei lux orta prodiret, apparuerunt simul nostrorum acies armorum pariter et animorum apparatu dispositae. Quas ubi e civitate conspiciunt, utpote cum paucis dimicaturi, in patentes campos armis eos se excepturos definiunt. Sed dolum suspicati insidiarum, eligunt potius intra urbem suis de muris bellum conficere, quam extra urbem improvisos casus patentis periculi sustinere, opperientes etiam ad auxilium sui adventum gentium aliarum. Sed ubi sol refulsus est terris, consertum est bellum a nostris. Prima facies pugnae, crepitantibus tubarum sonis, saxorum nimbo conficitur. Mox enim ut tubarum sonus increpuit, confluentes undique nostri cum fragore vocum muros urbis petrarum jactibus petunt, missilibus quibusque constitutos per murum spiculis sagittisque propellunt: cum tamen, et illi in nostros ad resistendum multorum generum spicula jacerent. Sed quid dicam? Acrius ab utrisque pugna conficitur, aequa lance ab utrisque certatur, aequo etiam certamine praeliatur. Non a nostris, non ab illis conserto certamini ceditur. Pugnatum est igitur toto illo die sub ancipitis mucrone victoriae.
1.13
Unus de incentoribus seditionum acriter instare pugnam aspiciens, e muro nostris insultaturus haec formans verba, commentat: Quid hic, ait, instanter pugnantes consistitis morituri? Cur lares proprios non repetitis? An forte casum mortis ante occasum vitae vestrae excipere vultis? quin potius praerupta petrarum quaeritis, ubi vos abscondatis, cum facies auxilii nostri apparuerit. Condoluisse igitur me credite vobis, sciens eventum rei, et occursum solatii superventurum. Mihi enim res notissima manet, quam multiplicia nobis auxilia praeliandi occurrant. Tertia ergo dies est, quod exinde properans venio. Proinde hoc noscens, miserabilis pompae vestrae occasum contristatus exspecto. Principem illum vestrum, pro quo pugnaturi venistis, alligatum vobis ostendam, conviciis addicam, insultatione illudam. Non igitur pro eo vobis hic expedit tam immaniter decertare, quem forsan jam constat nostrorum insidiis interiisse. Et quod gravius est, dum victoria patuerit nostra, nulla vobis erit de reliquo venia. Haec dicens nostrorum animos non solum non terruit, sed acrius in praeliandi furorem accendit. Propinquant ad murum; acrius quam coeperunt, in bellando consistunt, acriterque consertum innovant praelium.
1.14
His igitur peractis spatio totius diei, nox tandem finem praelio dedit. In ipso tamen primo fervore diei, cum adhuc nostri infatigabili virtute in praeliando persisterent, rem mandant ad principem, sibique dirigi adjutoria petunt, non mediocri provisione saluti propriae consulentes: scilicet ne aut externae gentis dolo praeventi, aut ab his cum quibus decertabant, defatigatis viribus subruerent morituri. Et bene res acta est. Nam ubi princeps cognovit Paulum principem tyrannidis decertare cum nostris, nulla de reliquo mora fit. Mira ergo in ordinando celeritate per Wandemirum ducem electos de exercitu fere decem millia viros ad auxilium pugnantibus destinavit, qui nocte tota pervigiles maturatum iter conficerent, et superventu suo non tam hostem frangerent, quam nostrorum animos solaturi ocius praevenirent. Sed ubi defatigatae custodum vigiliae hostem inclusum diu teneri jam quodammodo desperarent, subito missa sibi auxilia vident, illico somnus ab oculis fugit, et gratulantibus animis receptis viribus pugna definitur ab occursantibus.
1.15
Jam solis croceum liquerat aurora cubile, et stipata per murum hostilis multitudo prospiciens, videt per serenam aciem luminum multiplices quam pridiana die viderat, excrevisse acies pugnatorum. Jam tunc caput ipse tyrannidis Paulus ad tantae rei visionem in quadam prominenti specula conscensurus occurrit. Qui mox ut nostrorum acies dispositas vidit, illico, ut fertur, animo decidit, his verbis enuntians: Recognosco, ait, omne hoc dispositum pugnae ab aemulo meo procedere: hic ipse est, nec alium puto: in suis eum dispositionibus recognosco. Haec et his similia dicens, animum revocans ad virtutem, suos ad bellandum accendit. Nolite, ait, pavore turbari. Haec est enim tantum illa Gotthorum famosissima virtus, quae se venire ad superandos nos solita temeritate jactabat. Hic principem, hic totum ejus exercitum credite nunc adesse. Nihil de reliquo est quod timeatis. Famosa siquidem virtus eorum antea fuit, et suis in defensionem, et aliis gentibus in terrorem. Nunc tamen omnis in illis vigor praeliandi emarcuit; omnis scientia pugnae defecit. Nullus illis bellandi mos, nulla conflictandi experientia subest. Vel si in unum conserti praelium conferant, ad definita illico evolabunt latibula, quia degeneres animi eorum pondus praelii sustinere non queunt. Quin potius haec quae dico, cum praeliari coeperitis, in meis verbis ipsi probabitis. Nihil ergo est majus quod debeatis pavescere, cum et regem et exercitum ipsum hic videatis adesse. Ad haec plerique ex suis astruebant, regem sine signis non posse procedere. Ad quod ille commentabatur, ideo illum cum bandorum signis absconditis accessisse, ut intellectum suis hostibus daret, alium adhuc exercitum superesse, cum quo ipse adhuc, utpote cum multiplici quam prius venerat manu, post futurus accederet. Sed haec dum dicit, illusionem agit, fraudem componit, ut quos virtute non valet devincere, dolo consilii humiliet ad pavorem.
1.16
Necdum haec adhuc verba compleverat, et ecce subito e nostris bellorum concrepant tubae bellumque adorsi, pridianae diei bellandi renovant faciem. Sed illi plus in muris quam in viribus confidentiam vincendi locantes, intra urbem positi per murum jacula jactant, et rediviva cum nostris iterum certamina innovant. Efferbuit itaque ab utraque parte incentivum belli; sed acrius a nostris virtus patuit praeliandi. Cum enim totis viribus decertarent, et hostem intra urbem diverso genere armorum confoderent, plerique de externae gentis hominibus acriter vulnerati, nostrorum virtutem pariter et constantiam admirantes, Paulum adorsi sunt.« Non illam quam dicebas in Gothis praeliandi segnitiem cernimus. Multam enim in illis audaciam, et vincendi constantiam videmus. Haec quae excepimus vulnera docent: inter caetera tam validos jactus in hostem projiciunt, ut ante fragor ipse deterreat, quam percussio vitam exstinguat.» Quorum Paulus deterritus verbis, multiplici jamjamque desperationis jaculo frangebatur.
1.17
Sed dum nostri constantius dominantes, victoriam suam recrastinari dolerent, acriori animositate insurgunt: victos se per omnia deputantes, si cito non vincerent. Unde ferociori quam fuerant incensione commoti, usque in horam fere diei quintam continuis praeliorum ictibus moenia civitatis illidunt, imbres lapidum cum ingenti fragore dimittunt, supposito igne portas incendunt, murorum aditibus minutis irrumpunt. Deinde civitatem gloriose intrantes, viam sibi ferro aperiunt. At ubi feroces nostrorum animos sustinere non possunt, intra Arenas, quae validiori muro antiquioris aedificii cingebantur, se muniendos includunt. Sed ubi visum est illis quosdam a nostris insequi, qui se in praedam involverant, illico praeventi antequam se in castro illo Arenarum reciperent, jugulati sunt. Plerique tamen nostrorum e vulgo, qui praedae inhiantes exstiterant, gladii perventione concisi sunt.* Non quo patenti virtute inter plurimos hoc patrarent, sed quasi latrocinantium more, quos claustris* Arenarum ob praedam propinquasse cognoverant, eo illos facilius prosternerent, quos divisos nec duos in unum pariter invenissent.*
1.18
Surgit etiam nova inter seditiosos ipsos seditio, et dum suspicione proditionis cives ipsi vel incolae ad suorum aliquos refugerunt, gladio vindice, hos in quibus suspicio vertebatur, interimunt: ita ut Paulus ipse proprium quemdam e suis et suorum manibus ante se jugulari prospiciens, suum esse vernulum lamentabili voce clamaret, nec sic morituro in aliquo subveniret. Jam tamen et ipse exsanguis ac tremebundus effectus, a suis ipsis contemnitur,* ut obsecrare illum potius quam imperare caeteris extimares.* Nam suspectus jam ipse ab incolis cum caeteris qui de Hispania cum illo commeaverant, habebatur, ne ille ad liberationem sui traditionem eorum excogitaret; Hispani vero ne irrogata incolis morte transirent ad principem. Quid multa? fit intra urbem miserabile spectaculum praeliandi. Utrobique cadit pestilentiorum caterva, utrobique prosternitur, utrobique etiam jugulatur: quando ipsi qui nostrorum gladios effugiebant, suorum gladio peribant. Repletur itaque civitas permisto funere, et mortium cadaveribus humanorum.* Quocunque oculorum visus excurreret, ita humanae strages, ut occisi patebant animalium greges. Compita viarum plena cadavere, reliquum terrae concretum sanguine erat.* Miserabile funus patebat in domibus, et ubi domorum abdita perlustrasses, jacentes mortuos reperires. Per vias quoque urbis jacere hominum cadavera cerneres, minaci quodam vultu, et ferocitate quadam immani, tanquam adhuc in ipsa bellorum acie positi. Erat tamen color deformis, lurida pellis, horror immanis, fetor intolerabilis. Quidam etiam de ipsis jacentibus mortuis, qui laethalia exceperant vulnera mortis speciem simulabant, ut mortis evaderent causam:* cum tamen et vulneris jugulo, et famis confecti clade nec ipsi mortem evaderent, excepto uno, cui simulare mortem, vitam mercasse probatum est.*
1.19
Sed haec et his similia Paulus jam tyrannidis immanitate deposita cum magno cordis suspirio fieri deplorabat, cum nec hosti resistere, nec suis posset ullo modo subvenire. Accessit tamen ad eum insultaturus illi vir quidam e sua ortus familia. Quid hic, ait, assistis? Ubi sunt consiliarii tui, qui te ad istud perduxerunt calamitatis ludibrium? Quid tibi profuit contra tuos insurgere, cum nec tibi, nec tuis nunc valeas in tanta mortis clade prodesse? Haec dicens insultabat illi, non tam conviciandi voto, quam amaritudinis provocatus studio. Sed cum ab illo blandis hortaretur sermonibus, ut dolori ejus parceret, et confusioni confusionem non adderet; tandem et ipse in gradibus marmoreis consistens, in quibus ista illi insultaturus advenerat, descensum concitum fecit, sicque in oculis ipsius Pauli circumventus a suis, jugulatus occubuit. Quibus Paulus: Quid huic quaeritis? aiebat. Meus est, inquit, non pereat. Et ut reservaretur, frequenti vocum lamentatione orabat. Sed jam contemptui habitus, quasi et ipse continuo moriturus, audiri non poterat. Tunc omnimoda desperatione permotus, regalia indumenta, quae tyrannidis ambitione potius quam ordine praeeunte perceceperat, tabefactus deposuit. Miro occultoque Dei judicio id agente, ut eodem die perceptum tyrannus regnum deponeret, quo religiosus princeps regnandi sceptrum a Domino percepisset. Erat enim dies illa Kalendarum Septembrium, in qua principem nostrum pridem constabat regale assumpsisse fastigium. Haec ergo est dies, in qua revoluti anni orbita redeunte, irruptio patuit urbis. In hac praesumpta a tyranno regalis deponitur vestis; in hac sanguinea infertur ultio inimicis.
1.20
Tertia igitur post haec jam dies advenerat, cum Paulus ipse post noctis alta suspiria ultimum sui funus exspectat. Facto enim mane, cum his quos asseclas proditionis suae habuerat, verbum habere coepit, ut aut vale ultimum sibi dicerent, aut si possent, salutis suae adhuc in aliquo consulerent. Tunc Argebadus Narbonensis ecclesiae praesul, communi consilio ad principem mittitur, qui vitam rogaret, qui offensis veniam precaretur. Nam oblatis Deo hostiis, jam in ipsis vestimentis, cum quibus dominici corporis et sanguinis gratiam communionis sanctae perceperat,* in quibus non tam mortis extrema damna excipere quam insepultum se obvolvi curaret. Quippe cui sepultura pro merito negaretur, si suae patrationis exciperet jugulum. Jam Argebadus antistes rogaturus veniam, ab eis exierat.* Et ecce progressum celerem principis cum aestimabili agmine pugnatorum quarto fere ab urbe milliario videns, occursurus eidem principi de equo desilivit, humo prosternitur, veniam deprecatur. In cujus occursu princeps equum paulisper tenuit, et ut erat misericordiae visceribus affluens, et ipse illacrymans, sublevari episcopum a terra praecepit. Qui vir rursum erectus, lacrymarum singultibus interclusus, lamentabili voce aiebat: Heu! peccavimus in coelum et coram te, sacratissime princeps. Non sumus digni, quibus eventus pietatis tuae occurrat,* quibus venia conlata subveniat;* qui et promissam tibi maculavimus fidem, et in tanto prolapsionis devoluti sumus scelere. Parcat oro tua pietas cito, ne gladius vindex reliquias nostrorum semineces exstinguat, ne plusquam coepit mucro animas petat. Jube jam exercitum cessare a sanguine, cives civibus parcere. Parvissimi quidem evasimus gladium, sed pro parvis veniam deprecamur. Parce ergo nostris reliquiis, ut quia jam in caeteros nostrorum emanavit jugulum mortis, saltim remaneant quibus miserearis. Si enim prohibere cito nolueris caedem, nec ipsi quidem incolae remanebunt ad urbis tuitionem.
1.21
His dictis commotus religiosus princeps, in lacrymis* non fuit inexorabilis. Quippe qui alto quodam cordis sui arcano sciret, sibi totum perire quidquid dicebatur periisse, si precanti veniam non praestitisset. Haec igitur princeps precanti viro verba respondit. Certum tene, ait, quod dixero.* Victus precibus tuis, dono tibi animas quas petiisti. Non illas ultore gladio perdam. Non hodie cujusquam sanguinem fundam,* nec quandoque vitam exstinguam.* Quanquam talium offensa impunita non transeat. Cui venerabilis vir diutine insistebat, ut quorum vitam sibi donasset, nullam in his jacturam ultionis exerceret. Sed princeps mox percito furore inclementior redditus: Jam ne, ait, alias atque alias conditiones mihi imponatis, cum vitam vvobis donasse sit satis. Tibi ergo soli me ex toto pepercisse sufficiat, pro reliquis vero nihil horum promitto. Ex hoc indignans quadam animi succensione efferbuit, et concita progressione triumpho potiturus victoriae properabat:* excursus legationum ante se destinans, ut nostri tandiu a bello abstinerent, quandiu omne robur exercitus cum principe ad capienda interiora urbis accederet.
1.22
Festinato tandem profectionis itinere pervenit princeps ad urbem cum terribilis pompae exercituum admiratione.* Erant enim ibi bellorum signa terrentia. Cumque sol refulsisset in clypeis, gemino terra ipsa lumine coruscabat. Ipsa quoque radiantia arma fulgorem solis solito plus augebant. Sed quid dicam? quae ibi fuerit exercituum pompa, quis decor armorum, quae species juvenum, quae consensio animorum, explicare quis poterit? ubi divina protectio evidentis signi ostensione monstrata est. Visus est enim, ut fertur, cuidam externae gentis homini angelorum excubiis protectus religiosi principis exercitus esse, angelosque ipsos super castra ipsius exercitus volitatione suae protectionis signa portendere. Sed paulisper haec et talia sub silentio relinquentes, suscepti operis ordinem exsequamur.
1.23
Cum enim in unum congregatum jam princeps sensisset exercitum, eminus ab urbe fere uno stadio positus, incredibili animi accensione permotus, disponit duces, subtegit plebes, dividit acies, et quibus modis pugnam conficerent instruebat:* prius tamen disposita ut pridem fuerat, virorum fortium acie, per juga montium et oram maritimam, quae Franciae partibus conjunguntur, ut libera et expedita bellantium manus ocius decertandi praecepta perficeret, quod nihil adversum ab externis gentibus persensisset.* Tunc electos quosque de ducibus mittit, qui et viribus et animis praestantiores essent, ut Paulum caeterosque incentores seditionum ejus a cavernis Arenarum abstraherent, in quibus se mortem fugientes absconderant. Nec mora: cum jussa factis explerent, extrahitur subito Paulus ipse cum suis de abditis Arenarum; sicque per murum depositus, viliter contrectatur. Dein omnis illa insolens multitudo Galliarum[ Gallorum] atque Francorum, quae hinc inde contra nostros pugnatura confluxerat, cum immensis thesauris capta est et detenta.* Cumque caterva illa perfida cum rege suo capta jam in unum consisteret, dextera laevaque astante exercitu,* duo e ducibus nostris equis insidentes, protensis manibus hinc inde Paulum in medio sui constitutum innexas capillis ejus manus tenentes, pedisequa illum profectione oblaturi principi deferunt.
1.24
Quo viso, princeps protensis cum lacrymis ad coelum manibus ait: Te, Deus, collaudo Regem omnium regum, qui humiliasti sicut vulneratum superbum, et in virtute brachii tui contrivisti adversarios meos. Haec et his similia fletibus interclusus princeps aiebat. Sed mox tyrannus idem erectis oculis ut faciem principis vidit, statim se humo prostravit, sibique cingulum solvit: jam quidem exanimis, et nimio pavore turbatus, quid sibi accideret non attendens. Spectabile quiddam oculis erat, quomodo de tam sublimi licet praerepti ordinis culmine in hac subita humiliatione et plena jam contumelia venisset. Cernere erat magnum aliquid, quam facilis fuerat rerum ipsa mutatio: tam cito videres dejectum, quem pridem audieras gloriosum; et quem praeterita dies adhuc regem tenuerat, tam praecipiti lapsu concidere in ruinam. Impleta satis plene est in isto prophetalis illa sententia. Vidi, inquit, impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Quid multa? Cum jam ante equum principis Paulus ipse, vel caeteri hujusmodi factionis capti, perductique consisterent: Cur in tanto, ait, malo vesaniae prorupistis, ut pro bonis mala mihi responderetis? Sed quid immorabor? Ite et estote sub custodiis deputati, quousque censura de vobis agitetur judicii. Vivere enim vobis donabo, etiamsi non mereamini. Tunc divisos per exercitum omnes deputatis et sollicitis custodibus tradiit. Francorum tamen quique capti essent, digne tractari jubentur. Erant enim aliqui eorum nobilissimis parentibus geniti pro obsidibus dati. Caeteri vero* aliqui ex Francis, aliqui* ex Saxonibus erant, quos omnes in unum munificentia regali honoratos post decimam octavamque diem, qua capti fuerant, remittit ad propria, non debere dicens victorem inclementem victis existere.
1.25
Primo quippe die pridie Kalendarum Septembrium contra Nemausensem urbem a nostris initum est bellum. Sequenti die Kalendarum Septembrium civitatis ipsius irruptio facta est. Tertio quoque die, qui fuit quarto Nonarum Septembrium, Paulus tyrannus celebri captus detentione devincitur. Sed post haec religiosi principis animus de reparatione irruptae urbis sollicitus statim murorum cava reformat, incensas portas renovat, insepultis tumulum praestat, incolis ablatam praedam restituens, et exulcerata quaeque publico aerario fovens. Jubet tamen thesauri omnem quam ceperant copiam, diligentiori servare custodia, non avaritiae quaestu illectus, sed amore divino provocatus: scilicet ut res sacratae Deo facilius possent secerni, et cultibus divinis restitui. Cumulaverat enim nefandissimus ipse Paulus peccato peccatum, dum tyrannidi adjungeret sacrilegium.* Nam ut quidam sapiens dicit,* nisi sacris ecclesiis intulisset spolium, non esset unde suum floreret aerarium. Unde factum est, ut vasa argenti quamplurima de thesauris dominicis rapta, et coronam illam auream, quam divae memoriae Reccaredus princeps ad corpus beatissimi Felicis obtulerat, quam idem Paulus insano capiti suo imponere ausus est: tota haec in unum collecta studiosius ordinaret secernere, et devotissime, prout cuique competebat ecclesiae, intenderet reformare.
1.26
Tertia jam post victoriam victoribus advenerat dies, et Paulus ipse onustus ferro cum caeteris consedenti in throno principi exhibetur. Tunc antiquorum more curva spina dorsi vestigiis regalibus sua colla submittit, deinde coram exercitibus cunctis adjudicatur cum caeteris universorum judicio, ut mortem exciperet, qui mortem principi praeparasset. Sed nulla mortis super eos illata sententia, decalvationis tantum praecipitur sustinere vindictam. Ferebatur tamen quorumdam opinio Francos quantocius ad ereptionem capti occurrere. Sed princeps occasionem cum Francis praeliandi opperiens, nec solum istius causae, sed et praeteritas gentis suae cupiens vindicare injurias sustinebat quotidie animo forti exspectans illorum occursum: decertari modis omnibus parabatur: sed cum nulli Franci ad bellandum accederent, ipse potius illis se occursurum devoverat, nisi maturato sui cordis suorumque optimatum revocaretur consilio, ne disrupta pactionis inter utramque gentem promissio impetendi sanguinis esset occasio. Sed cum contra hos, ut dictum est, bellum conficere moliretur, jam quarta dies effluxerat, ex quo et Paulum ceperat,* et adversae gentis occursum nihilominus sustinebat.* Sed nulla hostis praesumptio, nullus eventus, nulla prorsus hostilis conventio monstrabatur. Quippe cum et Franciae munitissimae urbes jum ultimum sui, ut ferebatur, excidium deplorarent, et cives quique earum, ne a nostris praevenirentur, relictis urbibus longe lateque incertis sedibus vagarentur, latebrosis scilicet vitam compendiis munientes. Nam et religiosus princeps eminus a Nemausensi urbe in plana cum exercitu consistebat. Illic castra posuit, miraque celeritate muro firmissimo circumdedit. Ubi cum adventum hostium sustineret, subito praecurrenti nuntio audit unum e ducibus Franciae nomine Lupum in Beterrensi territorio hostiliter accessisse. Unde* quinta jam postquam Paulum ceperat die, de Nemausensi urbe* egressus, concita velocitate cum exercitu properans, delatas inimici nisus est praevenire insidias. Sed Lupus ipse juxta villam cui Asperiano vocabulum fertur, regressum principis audiens, ita terrificatus aufugit, ut exercitus duci, et dux exercitui videretur deesse. Non enim fugiendo, vel ipse suos sustinuit, vel sui eum potuerunt ullo modo assequi. Quippe quorum ita pavore dissoluta fuerant corda, ut non tam dispersis viarum aditibus, quam montium praeruptis elapsi pariter et currentes, utpote jam gladios suis imminere cervicibus cernerent, de compendio fugae vitam se lucrasse monstrarent. Multas scilicet praedas in hac turbatione nostris exercitibus relinquentes, tam de hominibus qui eos sequi non poterant, quam etiam de jumentis sive substantiis, quae multipliciter et plaustris sibi adduxerant suffectura. Et utique jam lecta bellantium manus a principe destinata poterat eos belligerosis in curribus assequi; sed tam sordida illorum exstitit fuga, ac etiam tam citata finium suorum occurrerunt latibula, ut quo fugerent, quo laterent atque consisterent, nulla omnino censerentur vestigia reliquisse.
1.27
Unde comperto princeps, quod Lupum cum caeteris invenire non posset, placida progressione Narbonam contendens, urbem victor ingreditur. Ubi disrupta quaeque Narbonensis provinciae exesa, atque depasta,* quae eidem terrae magnis febribus anhelanti, depraedatione nostrorum et incursione appulsa sunt, munere placat,* dispositione reformat, conciliis instruit. Statum quoque rerum mira pace componit. Lecta illic praesidia bellatorum dimittit, radices ab ea omnis rebellionis detersit. Judaeos abegit, clementiores urbibus rectores instituit, per quos utique tanti mali placaretur offensa, et constuprata tantis sordibus terra novo judiciorum baptismate depurgata remitteretur ad veniam.* Nam in eo quod erecta Galliarum terra solito superbiae fastus cothurno sese attollerat, ita inclementiori depraedatione detrita est, et erasa nummis, atque depasta substantiis, ut merito per hoc credatur, quidquid rubiginis seu nequitiarum contraxerat, amisisse*.
1.28
Exhaustis deinde princeps Galliis, atque edomitis, securus directo ad Hispaniam itinere commeavit, nullos post se Gallorum motus formidans, nullas etiam Francorum pertimescens insidias: certa sciens neminem esse, qui aut de suis pugnas, aut de externis gentibus patraret insidias. Tanta enim virtute animi atque constantia circumpositas barbarorum gentes non solum non extimuit, sed contempsit; ut etiam adhuc intra Gallias positus, in locum qui Canaba nuncupabatur, cuncto exercitui, quod feliciter exissent, relatione gratifica satisfaceret; omnesque ab eo statim loco absolveret. Ipse quoque Elnam perveniens, duorum ibi dierum immoratione detentus est. Sicque exinde profectus, secundis potitus successibus Hispaniam rediit, sedemque sui solii sexto postquam inde commigraverat mense repetiit. Et tamen sub quam celebri triumpho regiam urbem intraverit, de inimicis exsultans, explicare necesse est: ut sicut ingentis ejus gloriae signum saecula secutura clamabunt, ita seditiosorum ignominia non excidat a memoria futurorum.
1.29.1
Etenim quarto fere ab urbe regia milliario Paulus princeps tyrannidis, vel caeteri incentores seditionum ejus decalvatis capitibus, abrasis barbis, pedibusque nudatis, sub squalentibus veste vel habitu induti, camelorum vehiculis imponuntur. Rex ipse proditionis praeibat in capite omni confusionis ignominia dignus, et picea ex coriis laurea coronatus. Sequebatur deinde hunc regem suum longa deductione ordo suorum dispositus ministrorum, eisdem omnes quibus relatum est vehiculis insedentes, eisdemque inclusionibus acti hinc inde astantibus populis urbem intrantes. Nec enim ista sine dispensatione justi judicii Dei eisdem accessisse credendum est. Scilicet ut alta ac sublimia confusionis eorum fastigia vehiculorum edoceret sessio prae omnibus subjecta, et qui ultra humanum morem astu mentis excelsa petierant, excelsiorem luerent consensionis suae injuriam. Sint ergo haec insecuturis reposita saeculis, probis ad votum, improbis ad exemplum, fidelibus ad gaudium, infidis ad tormentum: ut utraque pars in contuitu quodam sese lectionis hujus inspiciens, et quae rectis semitis graditur, prolapsionis casus effugiat; et quae jam cecidit, in horum se hic semper proscriptionibus recognoscat.
1.29.2
Finit de Paulo storia.

Intertext edge

Open linked passage

Note