Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Historia rebellionis Pauli
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8590 Hirepa
2.1
EADEM HISTORIA PROUT A LUCA TUDENSI FUIT INTERPOLATA.[Ex mss. bibliothec. eccl. Tolet. et ex tomo IV Hisp. illustr. p. 58.] Hic incipit Julianus episcopus Toletanus. TEXTUS TUDENSIS.
2.1
Solet virtutis esse animorum incitamentum triumphorum pulchra relatio, animosque nobilium ad virtutis attollere signum, quidquid gloriae de praeteritis fuerit praedicatum. Habet enim humani moris natura pigrum quemdam internae virtutis affectum: unde contingit, quod non tam citatior ad virtutes, quam ad vitia proclivior reperitur. Et nisi jugi exemplorum utilium instructa fuerit provocatione assidua, frigida remanet et torpescit. Hac de re ut timidis et pigris mederi possit, relationem praeteritae rei nostris temporibus gestam inducimus: per quam ad virtutem subsequentia saecula provocemus.
2.2
Affuit in diebus nostris Bamba princeps clarissimus de regali sanguine ortus, quem digne principari Dominus voluit, quem sacra unctio decoravit, quem totius gentis et patriae communio elegit, quem populorum amabilitas exquisivit: qui ante regni fastigia multorum revelationibus praeconio celebri praedicatur. Antequam regnaret, dum decedentis Reccesvinthi regis morte exequiale funus solveret, inter ipsa lamenta in unam omnes concordiam versi, uno affectu pariter provocati, illum se desiderio habere principem clamant. Illum nec alium in Gothis posse principari unitis vocibus intonant: et catervatim suis pedibus obvoluti, ut regimen regni suscipiant, instant cum lachrymis postulantes. At ille, cujus mentem fortitudo firmaverat, nec lachrymis cedit, nec precibus vincitur, nec voto flectitur populorum, modo se non suffecturum tot ruinis imminentibus clamans, modo senio confectum sese pronuntians. Cui acriter reluctanti unus ex officio ducum audacter in medium prosiliit: et minaci contra eum vultu educto gladio prospiciens dixit: Nisi consensurum te nobis promittas, gladii hujus mucrone modo truncandum te scias: nec hinc tandiu exibimus, quandiu aut expeditio nostra te regem accipiat, aut contradictionem cruentus hic hodie casus mortis absorbeat.
2.3
Quorum non tam precibus superatus quam minis, tandem cessit: regnumque suscipiens ad suam omnes pacem recepit. Et tamen ne citra locum sacrae sedis Toletanae regni sacram susciperet unctionem, distulit usque ad nonam decimam diem, ne videretur ambitione usurpasse, vel furatum esse regni gloriam, sed potius signum tanti culminis a Domino percepisse. Gerebantur enim ista in villa cui antiquitas Gerticos nomen dedit: quae fere centum viginti milliariis ab urbe regia distans in Salamanticensi territorio sita est. Ibi enim uno eodemque die scilicet in Kalendis Septembris, et decedentis regis vitalis terminus fuit, et dicti viri electio subsecuta.
2.4
Postquam autem Toletanam urbem ingreditur, et ventum est, quo sanctae unctionis susciperet signum, regio jam cultu conspicuus, ante altare divinum consistens, ex more catholicam fidem professus cum sacramento jurandi fidem populis reddidit: et mores bonos praedecessorum regum atque leges firmavit. Deinde curvatis genibus oleum benedictionis per sacri primatis et pontificis Quirici manus vertici ejus refunditur, et benedictionis copia exhibetur. Ubi hoc statim emicuit mirabile signum: nam mox e vertice ipso ubi oleum sanctum perfusum fuerat, evaporatio quaedam fumo similis in modum columnae sese erexit: et ex capite ipso apis visa est prosiliisse, et aeris alta petiisse: quae utique signum fuit secuturae felicitatis. Post haec quam gloriose regnum rexerit, non est nostrae disserere valitudinis.
2.5
Consistente igitur in quiete pacifica regno, Galliarum terra eversionis suae nutrivit decipulam. Etenim subito in ea unus turbo infidelitatis assurgit: et consensio perfidiae per unum ad plurimos transit: atque rebellio contra regem et patriam agitatur.
2.6
Hujus enim caput tyrannidis Hildericum esse, sui criminis infamia refert. Qui Nemausensis urbis curam sub comitali praesidio gerens, non solum nomen, sed titulum et opus sibimet infidelitatis assumpsit, adjungens etiam sibi pravitatis suae socios Gumildum Magalonensis sedis detestandum antistitem, et Ramirum abbatem: quorum favore in patriam Judaeorum gentem perfidam evocavit contra constituta regni Gothorum. Hujus igitur criminis caput Hildericus, cum per diversos ignem suae infidelitatis accenderet, Nemausensis urbis episcopum vitae beatae Aregium ad perfidiae notam trahere nitebatur. Quem casto ore, constantique corde repugnare suis consiliis cernens, loci dignitate privatum, pondere vinculorum onustum, in Franciae finibus Francorum manibus tradidit illudendum: deinde in sublati pontificis locum suae perfidiae socium Ramirum abbatem intrusit episcopum. In cujus electione nullus ordo attenditur, nulla principis vel metropolitani definitio praestolatur: sed erecto superbiae fastu, contra interdicta majorum a duobus tantum pseudo- episcopis ordinatur. Peracto tempore temeritatis proventu Hildericus, Gumildus, atque Ramirus terminos sibimet suae conjurationis statuunt, et a loco ubi vocabulum dicitur mons Cameli, usque in Nemausum terram Galliae dividunt, suetae conjurationi associant. Ab infidelitate fidelitas superatur. Collecta dein manu cives depopulantur, labores exterminant, opes exhauriunt, et totam provinciam Galliae depraedantur.
2.7
Cucurrit haec fama ad principem Bambanem, qui mox ad exstinguendum seditiosorum nomen, exercitum per manum Pauli ducis, qui erat de Graecorum nobili natione, in Gallias destinavit. Qui Paulus tepide cum exercitu gradiens, a bello abstinuit, et studio quo valuit animos militum ab eo quo ardebant praeliandi furore submovit, et promissam religioso principi fidem omnimode violavit. Egit hoc arcano quodam consilio, ut ad affectatum perveniret fastigium, allectis sibi perfidiae suae sociis Ranosindo Tarraconensis provinciae duce, et Hildigiso sub Gardingatus adhuc officio consistente. Quod votum perversi sui desiderii incredibili efficere celeritate intendens, collectis undique populis simulate se pugnaturum contra seditiosos enuntiat. Quod vir vitae venerabilis Argebaudus Narbonensis antistes subtilissima quorumdam relatione ut comperit, aditum illi civitatis intercludere nisus est. Sed nec ista opinio latuit Paulum: unde priusquam Argebaudus, quod cogitaverat effectibus manciparet, subito propero cursu Paulus cum exercitu Narbonensem urbem ingrediens, portas civitatis sub suorum armatorum praesidio observari praecepit. Ubi dum circumfusa omnis exercitus multitudo collecta est, vipereum caput perfidiae cum quibusdam sociis suis Paulus ipse medio astitit, objurgans prius episcopum cur illi civitatis aditum intercludere niteretur.
2.8
Post haec tyrannidis suae consilium proditur, et diverso fraudis argumento fidem populorum degenerans, ad irrogandas jam sancto Bambae regi injurias animos singulorum inflammat. Jurat principio ipse Paulus, se nullo modo illum regem posse habere, nec in ejus consistere ulterius famulatu: et etiam addidit dicens: Caput regiminis ex vobis ipsis eligite, cui omnis multitudo cedat, et qui in vobis appareat devote et humiliter principari. Cui unus ex conjuratis maligni ipsius consilii socius Ranosindus applaudens, Paulum sibi regem designat, Paulum sibi nec alterum populis regem futurum exoptat. Ad haec caeteri conjurationis conscii Paulum regem acclamant, et totius populi animos ad sua vota inclinant. At ubi idem Paulus sui consilii accelerationem inspexit, consensum illico propriae voluntatis adhibuit: et jam re sibi omnes coegit. Post haec Paulus regnum arripuit: et nefaria temeritate conjuratorum catervam illam, quam armorum virtute non cepit, opere perfidiae ad se traxit. Nam Hildericum comitem, et Gumildum atque Ramirum pseudoepiscopos absque difficultate suae perfidiae sociavit: et tota provincia Galliae subito in conjurationis arma concurrit. Nec solum Gallia, sed et pars Tarraconensis provinciae cothurnum rebellionis attentat. Fit tota Gallia repente conciliabulum perfidorum, parata mori pro defensione perfidae pravitatis. Paulus autem dum iniquitatis suae socios multiplicatos numero laboraret efficere, datis promissisque multis muneribus, Francorum Vasconumque nimiam multitudinem in sui auxilium congregavit, et exspectabat tempus opportunum, quo posset in Hispaniam pugnaturus accedere, praereptumque regni fastigium vindicare.
2.9
Cum haec in Galliis agerentur, gloriosus rex Bamba Vascones rebellantes debellaturus aggrediens, in partibus Cantabriae morabatur. Ubi dum de iis quae in Galliis gerebantur, nuntium celerem recepisset, mox negotium primatibus palatii innotuit pertractandum: utrum possent exinde in Gallias pugnaturi accedere, an revertentes ad propria, et collectis undique viribus, cum multiplici exercitu itineris tam longinqui arriperent comeatum. In quo bicipiti consilio nutantes multos princeps aspiciens, hac omnes admonitione alloquitur dicens: Ecce, juvenes, exortum malum audistis: et quo se munimine incentor seditionis hujus ornaverit, agnovistis. Praevenire ergo hostem necesse est, ut ante praeveniatur bello, quam in suo crescat incendio. Turpe sit talibus dimicaturi in occursum non ire: aut domos nostras, priusquam intereant, repedare. Ignominiosum nobis videri debet, ut Paulus patriae proditor, qui rebelles nostros non potuit armis subjicere, tantae gloriae viris audeat repugnare. Et qui abjectissimam et imbellem gentem devincere non valuit pro quiete patriae, Gothorum militiae hostem audeat se praebere. Quasi effeminatos et molles nos usquequaque dijudicans, qui utique nullis viribus, nullis armis, nullisque consiliis ejus tyrannidi resistere valeamus. Revera animositatem et virtutem Gothicae gentis bellorum triumphis a saeculo orbis expertus est universus: et quae erit perituro illi virtus, et si Francorum viribus nobiscum decertando confligat? utique notissima eorum nobis neque incerta est pugna, saepius enim a Gothis contra hostes defensionis auxilium magnis precibus impetrarunt. Igitur turpe sit vobis eorum acies vel ad horam expavescere: quorum nostis infirmiorem semper esse virtutem. Et sive Galli sive Franci sint, tantae conjurationis vindicandum sentiant facinus: quia armis ultricibus gloriae nostrae nomen vendicare debemus. Tamen non cum feminis, sed cum viris vobis certandum est, quanquam notissimum maneat, nec Francos Gothis aliquando posse resistere, nec Gallos aliquid sine illis virtutis perficere. Quod si alimentorum seu vehiculorum necessitatem opponitis, scitote quia gloriosius est triumphum in necessitatibus conquisisse, quam in abundantia bella exquisita conficere. Angustius enim semper est, quod plus tolerantia quam suffectus rei nobilitat. Exsurgit etiam ad victoriae signum nomen disperditum perfidorum. Gallorum ingratuitas vestrum inflammet animum, quia Franci illos semper servitute miserabili oppresserunt, quos Gothi dederunt bellicis gladiis nobilissimae libertati. Dum ergo calor est animi, nulla debet esse remoratio properandi. Dum ira animos urget, nulla nos debet retardatio impedire. Quin potius si fieri posset sine intermissione proficiscendi susceptum iter aggredi, multo facilius poterimus hostium nostrorum castra subvertere. Nam, ut quidam sapiens ait, ira praesens valet, dilata languescit. Et illud: Nocuit differre paratis. Non igitur opus est retro verti militem, quoniam impiger accessus belligerandi facit esse victorem. Adhuc ergo Vasconibus cladem illaturi accedamus. Deinde ad seditiosorum nomen exstinguendum protinus festinemus.
2.10.1
Cum haec peroraret Bamba rex prudentissimus, invalescunt animi omnium, et ardenter exoptant fieri, quod jubentur, et statim omnis exercitus Vasconiae partes ingreditur: ubi per septem dies usquequaque per patentes campos depraedatio et hostilitas castrorum domorumque incensio tam valide acta est, ut Vascones feritate deposita vitam sibi dari, datis obsidibus pacemque largiri, non tam precibus quam muneribus exoptarent. Unde acceptis obsidibus, tributisque solitis, et pace composita, directo itinere in Gallias profecturi accedunt, per Calafurram et Oscam transitum facientes. Post haec rex Bamba electis ducibus, in tres turmas exercitum dividit, ita ut una pars ad castrum Libiae, quae est Aquitaniae caput, tenderet. Secunda per Ausonensem civitatem Pyrenaei media peteret. Tertia vero per viam publicam juxta ora maritima graderetur. Ipse etiam religiosus princeps cum multiplici bellantium manu subsequebatur. Sed quia insolens quorumdam ex nostris motio non solum praedae inhiabat, sed etiam cum incensione domorum adulterii facinus perpetrabat, tanto disciplinae vigore jam dictus princeps de his et quibusdam aliis vitiis scelus vindicabat nequiter perpetratum, ut graviora in iis supplicia illum putares impendere, quam si hostiliter contra illum egissent. Testantur haec ab illis adulteris abscissa membra virilia, quibus pro fornicatione hanc ultionis irrogabat jacturam. Dicebat enim: Ecce jam judicium imminet belli, et libet fornicari, ut Deus ad iracundiam provocetur? Ut credo ad examen pugnae acceditis, videte ne in vestris sordibus pereatis. Nam ego si ista non vindico, jam ligatus hinc vado. Ad haec ergo vadam, ut justo Dei judicio capiar, si iniquitatem populi videns, ipsam non puniam. Frustra enim pergit ad bellum ut vincat, quem iniquitas comitatur. Exemplum vobis praebere debet, quod Heli sacerdos ille in divinis litteris eruditus, qui pro sceleribus neglexit filios increpare, et ideo illos in bello didicit concidisse: ipse quoque filios sequens, fractis cervicibus exspiravit. Haec igitur nobis timenda sunt, et ideo si purgati maneamus a crimine, non erit dubium quod triumphum capiamus ex hoste. Sub ista, ut praemissum est, disciplina princeps Bamba exercitum gloriose perducens, mores singulorum sub divinis tenens regulis, prosperari sibi videbat per incrementa dierum dispositum belli et victoriam praeliandi. Sicut enim erat regali Gothico clarissimus genere, sic erat magnanimus mente, sic et abundans scientia litterali. Itaque prima ex rebellione omnium civitatum Barcinona in potestate principis religiosi adducitur, deinde Gerunda subjicitur. Hujus civitatis venerabili viro Amatori episcopo Paulus pestifer sub isto sensu miserat epistolam scriptam.
2.10.2
« 11. Audivi quod Bamba rex cum exercitu ad nos venire disponat. Sed cor tuum non turbetur, nec enim haec fieri puto. Et tamen quem primum de nobis ambobus tua Sanctitas cum exercitu viderit accedentem, ipsum se credat habere dominum, et in ejus debeat persistere charitate.» Haec miser scripsit, nesciens quod justum contra se judicium protulit. Unde horum scriptorum verba rex Bamba sapienter conjiciens, dixit:« Non in his scriptis Paulus a semetipso locutus est, sed licet ignoranter, tamen illum censeo prophetasse.» Egressus igitur post haec princeps de civitate Gerunda belligerosis incursibus gradiens ad Pyrenaei montis juga pervenit, ubi duobus diebus exercitu repausato, per tres divisiones, ut dictum est, exercitus Pyrenaei montis dorsa adivit, et castra Pyrenaica quae vocantur Caucoliberum, Vulturariam, et Libiam mirabili victoriae triumpho cepit, atque perdomuit, multam copiam in his castris auri et argenti reperit, quae copiosis exercitibus in praedam cessit. Excusserat manus suas ab omni munere, unde praeliantium animos accendebat ad victoriam obtinendam. Castrum etiam quod vocatur Clausuras, missis ante se exercitibus, per duces duos facta irruptione cepit: ibique Ranosindum, Hildigisum cum caetero agmine perfidorum, qui ad defensionem castri convenerant, exercitus capit, atque devinctis post tergum manibus eos principi repraesentat. Witimirus unus ex conjuratis, qui se in Sordoniam clauserat, nostros irrupisse persentiens, statim fugit, et tantae cladis nuntium Paulo Narbonam perlaturus accessit. Quae res grandi timore tyrannum concussit. Princeps vero religiosus, praedictorum castrorum exercitu subjugato, in plana post transitum Pyrenaei montis descendens, duobus tantum diebus exercitum ad unum congregaturus exspectat.
2.11
At ubi e diversis partibus collecta in unum multitudo percrebuit, statim per quatuor duces electum numerum armatorum ad expugnationem Narbonae ante faciem suam mittit, alium exercitum destinans, qui navali praelio accederet bellaturus. Et quidem jam erant pauci dies ex quo de Narbona rebellis Paulus recesserat serviliter fugiendo, comperto quod tam feliciori proventu pars religiosi principis properaret. Quam civitatem Paulus munivit praesidio multiplici perfidorum, et Witimiro duci suo commisit. Quem cum nostrorum exercitus blanditer hortaretur, ut civitatem sine sanguinis effusione traderet, prorsus renuit: obseratisque civitatis portis, muro viva voce nostrorum exercitum convitiis detestatur. In principem quoque religiosum maledicta congeminat, minisque conatur exercitum perturbare. Quod nostrae partis animositas non ferens, subita cordium accensione incanduit: et telorum jactu perfidorum ora petivit. Immanis ab utrisque pugna conseritur: et sagittis alternatim sibimet partes obsistunt. Sed ubi ab utrisque fortiter agitur, tantos imbres lapidum nostri intra urbem conjiciunt, ut clamore vocum et collisione petrarum civitas subverti existimaretur: unde ab hora fere quinta diei usque ad octavam horam fundibulorum instantia acriter a nostris pugnatum est. Incanduit itaque nostrorum animus, victoriae dilationem ferre non valens, et ad portas propius pugnaturus accessit. Tunc victoriosa per Deum manu portas incendunt, et civitatem victores ingrediuntur. Ubi dum Wictimirus adhuc armata manu ecclesiam peteret, accessu nostrorum turbatus, post aram Dei Genitricis se vindicaturum non reverentia loci miser, sed ultore gladio testabatur, dextera tenens gladium, et mortem minitans singulorum. Ad cujus ergo insaniae tumorem protinus comprimendum, unus ex nostris tabulam manu arripuit, et ferocissimo ictu se ad illum direxit. At ubi tabula nisus est eum ingenti jactu percutere, mox in terram tremebundus prosternitur, protinus que capitur, et ferrum illi de manu extrahitur: viliter tractus pondere vinculorum arctatur, verberibusque una cum sociis, quibus urbem nitebatur vendicare, afficitur.
2.12
Post haec devicta subjugataque Narbona, ad insequendum Paulum, qui se in Nemausum contulerat, iter dirigitur. Deinde Beterris[ Biterris] et Agathe civitates illico subjugantur. In Magalonensi vero urbe Gumildus loci ipsius antistes, cum ad obsidionem sui circumfusum videret exercitum, urbemque ipsam non tam ab iis qui per terram pugnaturi accesserant, quam ab iis cingi qui navale praelium acturi per mare commeaverant: hujus rei clade perterritus compendii viam arripuit, Nemausumque se cum Paulo contulit. Sed cum exercitus Hispaniae Gumildum fugisse persensit, civitatem mox Magalonensem non dissimili victoria cepit: et directa acie Nemausensem urbem debellare contendit. Prima per quatuor duces praeliandi facies cum electo pugnatorum agmine destinata est: quorum robusta juventus triginta ferme millibus principem anteibat. Hic idem nobili praecursu Nemausum, ubi cum Paulo Francorum exercitus se ad vindicandum contulerat nostri tendentes, cum nocte tota cursum festinati itineris confecissent, subito cum diei lux orta prodiret, apparuere nostrorum acies armorum pariter et animorum apparatu dispositae. Quas ut e civitate conspiciunt, utpote dimicaturi cum paucis in patentes campos armis eos expetendos definiunt: sed insidiarum dolos suspicati eligunt potius intra urbem siti de muris bellum conficere, quam extra urbem improvisos casus, et pericula sustinere: et exspectare auxilium promissum gentium aliarum. Ubi autem sol refusus est, consertum est bellum a nostris clangentibus tubis, sagittisque ac lapidibus hostes in manu valida ferientes. Resistunt perfidi, et ad instar guttarum pluviae petras et spicula jaciunt. Acrius ab utrisque pugna conficitur, aequo certamine praeliatur. Nec a nostris nec ab illis certamini ceditur: et tota die illa sub ancipiti sorte certatur.
2.13
Sed unus de incentoribus seditionis acriter pugnans, aspiciens e muro, nostris insultans, haec verba commentat: Quid hic, ait, instanter pugnantes consistitis morituri? Cur lares proprios non repetitis? an forte casum mortis ante tempus excipere vultis? Quin potius praerupta petrarum non quaeritis, ubi vos abscondatis, cum facies auxilii nostri apparuerit? Condolere me credite vobis, sciens occursum solatii perventuri nobis. Mihi res notissima manet, quod multiplicia nobis auxilia praeliandi occurrant. Tertia dies est ex quo inde properans venio. Quapropter hoc sciens, miserabilis pompae vestrae occasum contristatus exspecto: et principem vestrum, pro quo pugnaturi venistis, vobis ligatum ostendam. Non igitur pro eo vobis hic expedit tam supervacue decertare, quem forsan jam constat nostrorum insidiis interiisse. Et quod gravius est, dum patuerit victoria nostra, nulla erit de reliquo vobis venia. Haec dicens, nostrorum animos non solum non terruit, sed acrius in praeliandi furorem accendit. Propinquant ad murum. Acrius quam coeperant, in bellando consistunt: acriterque consertum innovant praelium.
2.14
His igitur actis per spatia totius diei, nox tandem finem praelio dedit. In ipso tamen primo fervore diei, cum adhuc nostri infatigabili virtute in praeliando persisterent, remandant ad principem, sibique dirigi auxilium petunt, non mediocri provisione saluti propriae consulentes: scilicet, ne aut extraneae gentis dolo praeventi, aut aliis, cum quibus decertabant, subruerent, viribus fatigati. Et bene res acta est: nam ubi princeps cognovit cum nostris Paulum tyrannum decertare, nulla de reliquo mora fuit: et per Wandemirum ducem electos de exercitu decem millia viros ad auxilium pugnantibus destinavit: qui nocte tota pervigiles maturatum iter conficerent, et superventu suo non tam hostem frangerent, quam nostrorum animos solaturi ocius pervenirent. Ubi autem auxilium sibi missum nostri aspiciunt, nimia laetitia confortati illi vires sumunt, et statim ab omnibus pugnandi definitur occursus.
2.15
Jam aurora apparere incoeperat, et stipata per murum hostilis prospiciens multitudo videt per serenam aciem luminum multiplices, quam pridiana die viderat, excrevisse acies pugnatorum. Jam tunc caput perfidiae Paulus ad tantae rei visionem in quodam praeminenti loco conscensurus occurrit. Qui mox ut nostrorum acies dispositas videt, animo decidit, his verbis pronuntiando: Recognosco, inquit, hoc dispositum pugnae ab aemulo meo procedere. Hic ipse est, nec alius, puto: in suis enim eum dispositionibus recognosco. Haec et his similia dicens, animum revocans, verbis suasoriis suos coepit confortare dicens: Nolite pavore turbari. Haec est tantum Gotthorum illa famosissima virtus, quae se venire ad superandos nos solita temeritate jactabat. Hic principem, hic totum ejus exercitum credite nunc adesse. Nihil est quod de reliquo timeatis: famosa siquidem virtus Gotthorum antea fuit, et suis in defensionem et aliis in timorem: nunc autem omnis in illis praeliandi virtus emarcuit, omnis scientia pugnae defecit. Nullus illis bellandi mos, nulla conflictandi experientia subest. Quod si in unum conserti praelium conserant, ad definita statim evolabunt latibula: quia degeneres eorum animi pondus praelii nequeunt sustinere; sed potius haec quae dico, cum praeliari coeperitis, in meis verbis actu probabitis. Nihil ergo est de caetero quod pavescere debeatis, praesertim cum regem et totum exercitum ejus hic videatis adesse. Ad haec plerique ex suis astruebant, regem sine vexillis signorum non posse procedere. Ad quod ille dicebat, ideo illum bandorum signis absconditis accessisse, ut intellectum suis hostibus daret alium adhuc exercitum superesse, cum quo ipse post futurus accederet. Sed haec tota, dicit, illusio agit fraus: ut quos virtute non valet devincere, dolo consilii humiliet ad pavorem.
2.16
Necdum Paulus haec verba compleverat, et ecce subito a nostris bellorum concrepant tubae, bellumque adorsi, pridiani diei decertandi faciem innovant. Sed illi plus in muris quam in viribus vincendi locantes confidentiam, intra urbem per murum spicula jactant, et rediviva cum nostris iterum certamina innovant. Efferbuit itaque ab utraque parte incentivum belli, sed acrius a nostris virtus patuit praeliandi. Cum autem totis viribus decertarent, et hostem intra urbem diverso genere armorum prosternerent; plerique ex iis, qui erant vulnerati, Gotthorum virtutem pariter ac constantiam admirantes, Paulum adorsi sunt dicentes: Non illam quam dicebas, in Gotthis bellandi segnitiem cernimus: multam enim in illis audaciam et vincendi videmus constantiam. Haec quae excipimus vulnera docent, quod tam validos ictus in hostem projiciunt, et ante fragor ipse deterret, quam percussio vitam exstinguat. Quorum Paulus deterritus verbis, multiplici desperationis jaculo frangebatur.
2.17
Gotthi vero constantius dimicantes, victoriam suam recrastinari dolentes, acriori animositate insurgunt victos se per omnia reputantes, si cito non vincerent. Unde ferociori quam fuerant incensione commoti, usque in horam diei quintam continuis praeliorum ictibus muros civitatis illidunt: imbres lapidum fundibularii cum ingenti fragore dimittunt, suppositoque igne portas incendunt et muros irrumpunt. Deinde civitatem gloriose intrantes, viam sibi ferro aperiunt. At ubi feroces nostrorum animos sustinere non possunt, intra Arenas, quae validiori muro antiquioris aedificii cingebantur, se muniendos includunt. Sed ubi nostri hoc persenserunt, post eos fortiter insequentes, plures eorum antequam se in castro Arenarum reciperent, gladio ancipiti peremerunt. Plerique tamen e vulgo nostrorum, qui praedae inhiabant, gladio concisi sunt.
2.18
Surgit et nova inter seditiosos seditio: et dum suspicionem proditionis cives ipsi vel incolae ad suorum aliquos referunt, gladio vindice hos in quibus suspicio vertebatur, interimunt. Erat siquidem valida perturbatio, ita ut Paulus proprium quemdam de suis manibus suorum ante se jugulari prospiciens, suum esse vernulam lamentabili voce clamaret, nec sic morituro in aliquo subveniret, unde effectus exsanguis et tremebundus, a suis ipsis omnino contemnitur. Nam suspectus et ipse ab incolis cum caeteris qui de Hispania cum illo commeaverant, habebatur; ne ille ad liberationem sui eorum excogitaret traditionem: Hispani vero ne irrogata incolis morte ad religiosum transirent regem. Quid multa? Fit intra urbem, miserabile spectaculum praeliandi: utrobique cadit perfidorum caterva, utrobique prosternitur, utrobique jugulatur; et qui nostrorum gladios evadebant, armis suorum peribant. Repletur itaque civitas permisto funere mortuorum cadaveribus humanorum. Miserabile etiam funus erat in domibus: et ubi domorum abdita perlustrasses, patentes mortuos reperires: per vias quoque et plateas urbis jacere hominum cadavera cerneres minaci quodam vultu et ferocitate immani, tanquam essent adhuc in ipsa bellorum acie positi. Erat tamen color deformis, cutis lurida, horror immanis, fetor intolerabilis. Quidam etiam de ipsis jacentibus adhuc vivis, qui exceperant lethalia vulnera mortis, speciem mortuorum simulabant, ut mortem evadere possent.
2.19
Haec et his similia Paulus fieri videns, tyrannidis ferocitate deposita, magna cordis anxietate ac miseria stringebatur: cum nec hosti resistere, nec suis posset in aliquo subvenire. Accessit tamen ad eum insultaturus illi vir quidam ortus ex familia sua. Quid hic, ait, assistis? Ubi sunt consiliarii tui, qui te ad istud perduxerunt calamitatis ludibrium? Quid tibi profuit contra tuos insurgere, cum nec tibi nec tuis minime nunc valeas in tanta mortis clade prodesse? Haec dicens insultabat illi, non tam conviciandi voto, quam amaritudinis studio provocatus. Sed cum ab illo blandis hortaretur sermonibus, ut dolori ejus parceret, et confusionem confusioni non adderet; in ipsis gradibus marmoreis consistens, in quibus ista illi insultaturus advenerat, in oculis ipsius Pauli circumventus a suis, jugulatus occubuit. Paulus autem: Quid huic quaeritis? tremebundus clamabat: meus est, dicens, ne pereat: et ut reservaretur, frequenti vocum lamentatione orabat. Sed jam contemptui habitus, quasi et ipse continuo moriturus, audiri non poterat. Tunc omnimoda desperatione permotus, regalia indumenta, quae potius tyrannidis ambitione, quam ordine praeeunte perceperat, tabefactus deposuit. Miro occultoque Dei judicio id agente, ut ea die perceptum tyrannidis regnum deponeret, qua religiosus princeps regnandi sceptrum a Domino percepisset. Erat enim dies illa Kalend. Septemb. in qua principem nostrum constabat regale assumpsisse fastigium. In hac ergo die irruptio patuit urbis, tyrannus Paulus regalia deposuit indumenta, et sanguinea ultio illata est inimicis.
2.20
Tertia post haec dies advenerat, cum Paulus post noctis suspiria ultimum sui funus exspectat: atque cum iis, cum quibus consilia suae perditionis habuerat, verbum habere coepit: ut aut vale sibi ultimum dicerent; aut, si possent, saluti suae in aliquo consulerent. Tunc Argebaudus Narbonensis episcopus communi consilio ad principem mittitur, qui vitam rogaret offensis, et veniam precaretur. Qui oblatis Deo hostiis, in ipsis vestimentis quibus dominici corporis et sanguinis peregerat sacramentum, principem adiit rogaturus: et quarto fere ab urbe milliario principi dedit occursum inaestimabili pugnatorum agmine constipato. Quem ut vidit episcopus, de equo prosiliit, et humo prostratus, veniam precabatur. In cujus occursu princeps equum paulisper tenuit, et ut erat misericordiae visceribus affluens, et ipse illacrymans sublevari episcopum a terra praecepit. Episcopus autem lacrymarum singultibus interclusus, lamentabili voce dicebat: Heu! peccavimus in coelum et coram te, sacratissime princeps. Non sumus digni quibus eventus tuae pietatis occurrat. Qui et promissam tibi maculavimus fidem, et in tanto sumus prolapsionis scelere devoluti. Parcat orationi tua pietas cito, nec gladius vindex semineces nostrorum reliquias exstinguat, nec plus quam coepit mucro animas petat. Jube jam exercitum cessare a sanguine, et civem civibus parcere: pauci siquidem evasimus gladium, sed pro paucis veniam deprecamur. Parce misericorditer nostris reliquiis, ut quia jam in caeteros nostrorum emanavit jugulum mortis, saltem remaneant aliqui quibus miserearis. Si enim cito non peperceris, nec ipsi quidem remanebunt incolae ad urbis tuitionem.
2.21
His auditis commotus religiosus princeps cum lacrymis episcopo dixit: Victus precibus tuis, dono tibi animas quas petisti, et non illas ultore gladio perdam, nec hodie cujusquam sanguinem fundam, quanquam talium offensa non transeat impunita. Cui venerabilis praesul diutine insistebat, ut quorum sibi donaverat vitam, nullam in eis exerceret damnationis jacturam. Sed princeps mox furore commotus inclementior redditus dixit: De caetero nobis alias conditiones non imponatis, cum vitam vobis donasse sit satis. Tibi autem soli ex toto me pepercisse sufficiat; pro reliquis vero nihil horum promitto. Ex hoc indignans quadam animi succensione efferbuit: et concita progressione triumphum potiturus victoriae properat ad urbem capiendam.
2.22
Appropinquante autem principe glorioso cum incredibili exercituum multitudine, cum sol refulsisset in clypeis, gemino terra ipsa lumine coruscabat. Erant ibi innumera bellorum signa terrentia, et ipsa quoque arma radiantia fulgorem solis solito plus augebant. Sed quid dicam? Quae ibi fuit exercitus pompa, quis decor armorum, quae species juvenum, quis robur pugnatorum, quae concordia animorum singula explicare quis poterit? Maxime cum manifeste divina protectio affuerit: quod coelestibus indiciis patuit evidenter. Visus est enim angelorum excubiis protectus noster exercitus, et ipsos angelos super castra corusca volitatione protectionis suae signa praetendere. Sed paulisper talia sub silentio relinquentes, suscepti operis ordinem prosequamur.
2.23
Cumque in unum congregatum jam princeps sensisset exercitum, eminus ab urbe fere uno stadio positus, incredibili animi accessione permotus, disponit duces, ordinat plebes, dividit acies, et quibus modis pugnam conficerent, instruebat. Siquidem fama detulerat, quod Franci conveniebant ad auxilium perfidorum. Tunc electos quosque de ducibus mittit viribus et animis praestantiores, ut Paulum caeterosque incentores seditionum a cavernis Arenarum abstraherent, in quibus se mortem fugientes absconderant. Nec mora: cum jussa factis explerent, extrahitur subito Paulus cum sociis de abditis Arenarum, et per murum depositus viliter contrectatur. Deinde omnis illa multitudo Gallorum atque Francorum, quae hinc inde contra nostros pugnatura confluxerat, cum immensis thesauris capta est et detenta. Deferebatur nequissimus Paulus a duobus ducibus nostris insedentibus equis, ex utraque parte protensis manibus, hinc inde ipsum per capillos tenentes, donec illum religioso principi praesentarent.
2.24
Quo viso magnificus princeps protensis cum lacrymis in coelum manibus ait: Te Deum regem omnium regum collaudo, qui humiliasti sicut vulneratum superbum, et in virtute brachii tui contrivisti adversarios meos. Haec et his similia fletibus interclusus, princeps aiebat. Sed mox tyrannus idem erectis oculis ut faciem principis vidit, statim se humo prostravit, sibique cingulum solvit, et collo suo ligavit: jam quidem exanimis, et nimio pavore turbatus, quid illi accideret non attendens. Spectabile quidem erat oculis, quomodo de tam sublimi licet praerepti ordinis culmine, in hac subito humiliatione Paulum reprobum devenisse. Erat cernere magnum, quam facilis fuerat rerum ipsa mutatio: tam cito videre dejectum quem pridem viderant gloriosum: et quem praeterita dies adhuc regem tenuerat, tam praecipiti lapsu concideret in ruinam. Impleta satis est in ipso prophetia quae dicit: Vidi impium superelevatum et exaltatum sicut cedros Libani. Transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Quid multa? cum jam ante principis equum Paulus, et caeteri hujusmodi factionis capti jacerent, gloriosus princeps dixit: Cur in tanto malo vesaniae prorupistis, ut pro bonis mala mihi redderetis. Sed hic quid morabor? ite et estote sub custodiis deputatis, quousque de vobis censura judicii agitetur. Vivere enim vobis donabo, etsi non mereamini. Tunc divisos per exercitum omnes deputatis et sollicitis custodibus tradidit. Franci tamen, qui capti fuerant, benigne tractari jubentur. Erant enim aliqui eorum nobilissimis parentibus geniti: qui Paulo perfido, ut a Francis ei subveniretur, erant pro obsidibus dati; caeteri vero ex Saxonibus erant. Quos omnes in unum munificentia regali onustos post octavam decimam diem quam capti fuerant, libere remisit ad propria, non debere, dicens, victorem inclementem victis existere.
2.25
Primo die Kalend. Sept. contra Nemausensem urbem a nostris inchoatum est bellum: et sequenti die civitatis ipsius irruptio facta est: tertia quoque die, quae fuit quarto Nonarum Septembris, civitas ipsa celebri captione devicta est. Sed post haec religiosi principis animus de reparatione captae urbis sollicitus statim murorum cava reformat, incensas portas innovat, insepultis tumulum praestat, incolis ablatam praedam restituens, et exulcerata quaeque publico aerario fovens. Jubet tamen thesaurorum omnem quam ceperat copiam, diligentiori servare custodia: non illectus avaritiae quaestu, sed amore provocatus divino: scilicet, ut res sacratae Deo possent facilius inveniri, et cultibus divinis restitui. Cumulaverat enim nefandissimus Paulus peccatis peccatum, dum tyrannidi adjunxit sacrilegium. Quia nisi sacris ecclesiis intulisset spolium, non illi esse videbatur, unde suum floreret aerarium. Unde factum est, ut vasa auri et argenti quamplurima de thesauris dominicis raperet; et coronam illam auream, quam divae memoriae Reccaredus christianissimus princeps ad corpus beatissimi Felicis obtulerat, idem Paulus insano capiti suo imponeret. Tota haec in unum collecta jubet princeps prout cuique competebat ecclesiae integre reformari.
2.26
Tertia jam post victoriam victoribus venerat dies, et Paulus onustus ferro cum caeteris complicibus malitiae suae considenti in throno principi exhibetur. Tunc antiquorum more, curvata spina dorsi vestigiis regalibus sua colla submittit. Deinde coram exercitibus cunctis adjudicatur cum caeteris universorum judicio, ut mortem exciperet, qui mortem principi praeparasset. Sed noluit princeps eos mortis sententia perdere, sed tantum decalvationis derisione eos praecipit onustos ferro ad praesens sustinere vindictam. Ferebatur tunc quorumdam opinio, Francos et Teutonicos ad ereptionem Pauli quantocius festinare. Sed princeps non solum ob hanc causam, verum etiam ob gentis suae praeteritas injurias vindicandas, cum Francis cupiebat acrius decertare, et sustinebat quotidie animo fortiori. Sed cum nullus e Francis ad bellandum accederet, ipse potius illis se occursurum devoverat, nisi fidelitatis revocaretur consilio: ne pacis inter utramque gentem firmata pactio rumperetur a Gotthis. Sustinebat autem, ut dictum est, eorum adventum; et jam quarta dies effluxerat ex quo Paulum ceperat; et nulla hostis praesumptio, nullus eventus, nulla prorsus hostilis conventio monstrabatur. Jam praeterea Franciae munitissimae urbes ultimum sui, ut ferebatur, excidium deplorabant, et cives earum ne a nostris praevenirentur, relictis urbibus longe lateque incertis sedibus vagabantur, latebrosis scilicet vitam compendiis munientes. Nam et religiosus princeps eminus a Nemausensi urbe in plano cum exercitu consistebat. Illic castra posuit, miraque celeritate Nemausensem urbem fortissimis muris et vallo instaurari fecit. Ubi cum adventum hostium sustineret, subito percurrente nuntio audit unum ex nobilioribus ducibus Franciae, nomine Lupum, in Beterrensi territorio hostiliter accessisse. Unde concita velocitate egressus cum exercitu properans delatas inimici nisus est insidias praevenire: sed Lupus ipse juxta villam cui Asperiano vocabulum fertur, regressum principis audiens, ita territus fugit, ut exercitus duci, et dux exercitui videretur deesse. Non enim fugiendo vel ipse suos sustinuit, vel sui eum ullo modo assequi potuerunt. Quippe quorum ita pavore dissoluta fuerant corda, ut non tam dispersis viarum aditibus, quam montium praeruptis elapsi( utpote jam gladium suis imminere cervicibus cernerent) de compendio fugae vitam se lucrasse monstrabant: multas praedas hac perturbatione nostris exercitibus relinquentes tam de hominibus, qui eos sequi non poterant, quam de jumentis sive substantiis, quae multipliciter innumerabilibus plaustris adduxerant. Et utique jam lecta bellantium manus a principe destinata poterat eos belligerosis incursibus assequi; sed tam velox illorum exstitit fuga, et tam citato finium suorum occurrere latibula, ut quo fugerent, quo laterent atque consisterent, nulla omnino censerentur vestigia reliquisse.
2.27
Unde comperto princeps, quod Lupus cum suis inveniri non posset, placida progressione Narbonam contendens, urbem victor ingreditur. Ibi quaeque dirupta atque depasta ab hostibus fuerant, jubet princeps sollicite instaurare, atque Narbonensem provinciam regia dispositione reformat, consiliis instruit, Judaeos abjicit, clementiores rectores instituit, per quos tanti mali placaretur offensa, et constuprata tantis sordibus terra novo coelestium institutionum baptismate depurata ad veniam admittatur. Statum omnium rerum mira pace composuit, et radices ab ea omnis rebellionis detersit: atque fortium bellatorum manus ibi dimisit.
2.28
Exhaustis dein princeps Galliis atque edomitis, securus directo itinere ad Hispaniam commeavit: nullos post se Gallorum motus formidans, nullas Francorum pertimescens insidias: certo sciens, neminem esse principum vicinorum, qui secum audeat viribus decertare. Tanta enim virtute animi atque constantia erat fretus, ut circumpositas barbarorum gentes non solum non timeret, sed contemneret: unde adhuc intra Gallias positus in loco qui Canabat nuncupatur, cuncto exercitui, quod fortiter et feliciter egisset, relatione gratifica satisfecit, omnesque ab eo loco statim absolvit. Ipse quoque Heliam[ Elnam] veniens, duorum ibi dierum moram fecit, sicque exinde profectus in Hispaniam rediit, sedemque sui solii sexto postquam inde commeaverat mense repetiit. Quam celebri triumpho Toletanam urbem intraverit de inimicis exsultans, explicare vel in parte necesse est, ut sicut ingentis ejus gloriae signum saecula secutura laudabunt, ita seditiosorum ignominia non excidat a memoria futurorum.
2.29.1
Etenim quarto fere ab urbe regia milliario Paulus princeps tyrannidis vel caeteri incentores seditionum ejus decalvatis capitibus, abrasis barbis, pedibusque nudatis, induti vilissimis saccis, camelorum vehiculis imponuntur. Praeibat a capite perfidorum rex ipse perditionis Paulus, omni confusionis ignominia dignus, corona picea coronatus. Sequebatur deinde hunc regem suum longa deductione ordo suorum, omnes quibus relatum est vehiculis insidentes, eisdemque illusionibus acti, hinc inde astantibus et sibilantibus populis urbem intrantibus. Nec enim ista sine dispensatione justi judicii Dei illis accessisse credendum est: scilicet, ut alta et sublimia confusionis eorum fastigia vehiculorum edocerentur laesione[ sessione] nimium projecta. Et qui ultra humanum morem astu mentis excelsa male petierant, excelsiores luerent suae confusionis injurias. Sint ergo haec in secuturis reposita saeculis probis ad votum, improbis ad exemplum, fidelibus ad gaudium, infidelibus ad tormentum: ut utraque pars in contuitu quodam sese lectionis hujus inspiciens, et quae rectis semitis graditur, prolapsionis casus effugiat; et quae jam cecidit, damnatam se aeternis proscriptionibus recognoscat.
2.29.2
Hucusque Julianus.

Intertext edge

Open linked passage

Note