Historia rebellionis Pauli
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8590 Hirepa
3.1
INCIPIT INSULTATIO VILIS STORICI IN TYRANNIDEM GALLIAE.
3.1
Libet tuis, Gallia, erroribus insultare victores, quibus tantae prolapsionis cladem misera pertulisti. Ubi est illa libertas tua, in qua male libera de erecto tibi fastus supercilio applaudebas? Ubi elatae voces, quibus Spanorum vires molliores esse tuis feminis detractabas? Ubi motus? Ubi tumentes quibus cervicicum ratione Spanorum consortia respuebas? Ubi spansa oris tui fastigia, quae de incertis saepe divitiis tumescebas? Ubi elata colla atque consilia, quae suorum semper ducum semper regimina praeberunt[ praebuerunt]? Quid futurum esse putabas, cum tuis te operibus ipsa confoderes, manibus lacerares, consiliis everteres, fraudibus addicares? Tuis enim operibus jaculata es, quando criminibus crimen addebas, negotiorum fraude implicata, prostibulis dedita, perjuriis mancipata, quae Judaeorum potius quam fidelium Christi amicitiis insudabas. Sic enim adulterii tenens legem, honestum putabas omne quod feceras: inter scortorum greges more pecudum lascivire, inter epulas amicos perimere, innocentes animas jugulare; simulabas enim te advenientibus gratia[ Fors., gratam]: cumque virum quempiam cum conjuge et liberis hospitio recepisses, inter vina sanguinem propinabas, jugulando virum, filios abnecando, superstitem matrem assumebas in pellicatus tui ludibrio.
3.2
Nec tamen ista faciens, tanti immanitate facinoris non tremescis, sed super haec omnia Judaeorum consortiis animaris, quorum etiam infidelitatem, si libens attendis, jam in tuis transisse filiis recognoscis, dum hi qui in te christianitatis titulo praefulgebant, ad Hebraeorum probati sunt transisse perfidiam; eorum enim te semper judiciis committebas, quorum jam a Deo reprobata corda cognoveras. Et qualiter Judaeorum a te poterunt infausta venerari sacraria, in quibus tam instanter salutis tuae collocaveras curam? Agnosce misera, agnosce quid feceris. Sufficiat tibi inter febres amisisse memoriam. Nunc jam depulsa febrium labe, nutricem te scandali recognosce, fomitem mali, matrem blasphemantium, novercam infidelium, negotiorum privignam, prostibulorum materiam, proditionibus spelaeum, fontem perfidiae, animarum interemptricem.
3.3
Haec enim tota ex tuis uberibus promanasse non sufficiat: nam insuper ne tantae calamitatis flagitio aliquid videretur deesse, regem habens, alium tibi regem statuis, astu, non ordine; fraudibus, non virtute. Quae enim ex feminis aliquando reperta est, quae virum habens, alterius viri consortia sine sui periculo concupiscat? Tu sola tuum postponis periculo, et perfidare non metuens, perfidiae tibi subornas sceptrum. Quis ista quae dicta sunt, fecit? In quibus hoc primum terris famosum malum apparuit, nisi inter media uberum tuorum? Admirandus est ergo uterus mentis tuae, quae sub tanta criminum conceptione non crepuit, sed tanta admiratione concepit dolorem, ut tantam his nostris temporibus dolorum pepererit ubertatem.
3.4
Quod si asseras aliunde venisse quod ipsa susceperis, audi an tuis an aliorum si patratum consiliis: conceptione tamen fetus tui negare non poterat. Si enim aliunde hoc accepisti, quare fovisti, ac non potius ut membrorum putribus a tuis finibus repulisti? Si autem tu genuisti, quare genita monstruosa priusquam adolescerent, non secasti[ Fors., necasti]? An non potius mulieres idoneas monstra ex se genita abnecasse, virtutis erit indicium; criminis quidem, si ordinatos fetus perimerent, ordinis, si informes necarent? Quod si causeris non potuisse te virtuti ejus resistere, vel concepto fetui repugnare, ubi sunt illa oris tui superba fastigia, ubi tumentes voces, ubi elati motus, superciliosus incessus, verborum ille cothurnus, quibus non tam partem Spaniae sed totam Spaniam uni pugillo tuo ad resistendum nullo modo suffecturam esse censebas, et verbis tonantibus insonabas? Hic ergo nullis te justis vocibus excusabas, cum etiamsi armis non posses, fide potius armata persisteres, et necem ultimam inter infidelium procellas fidelior sustineres. Devoveras enim tuam voluntarie religioso principi fidem, sub divini nominis pollicitatione spondens ut hostem te suis hostibus exhiberes, et cum adversariis salutis ejus usque ad effusionem sanguinis decertares.
3.5
Dic ergo, quis tuorum pro fide recta occubuit, quis de tuis fidem conservando peremptus est, quis tuorum occisurum[ occidendum] se pro veritate exhibuit, quis etiam perempturum[ perimendum] se pro fide optavit? Nemo tuorum fuit, apud quem pretiosior esset anima uncti sui, si infida in promisso, facilis in perjurio exortum in te infidelitatis ignem non solum non perimis, sed accendis; nec verbis tantum, sed et operibus foves. Sed haec sunt illa tui moris signa victricia, ut hostem non ferias, civem accidas[ Fors., occidas]: melius forte tibi definiens civem bello quam hostem excipere; quippe cui vires semper fuerint socios potius quam adversarios enecare. Cum nec hoc armis sed dolis potius et fraudibus agas, plus timenda sunt venena tua quam arma; plures enim fellis tui antidoto, quam armorum jaculis confudisti[ Fors., confodisti].
3.6
Neque enim in campo tua aliquando directa contra hostem certamina vidimus, cum tamen intra domum venena tui pectoris senserimus. Vidimus praeparatas acies tuas, sed pro jugulo civium, non pro necibus externorum. Quomodo tantae crudelitatis nube crassaris, ut liberatoribus necem, defensoribus praeparares ultionem? Quid tibi opus fuit fortiores provocare ad bellum, validioribus[ Fors., ut validioribus] praeparares excidium? Sed ista non immerito agis, quippe quae phrenesim passa, quibus te audeas aequare non sentias. Solent enim phrenetici tunc se robustiores viribus exstimare, quando jam in ultimo defectu videtur natura ipsa consistere: sed haec et alia faciunt non vitali sensu permoti, sed mortali dissolutione jam tabidi. Tu ergo si post phrenesim memoriam recepisti, recordari te convenit, quibus inter febres vocibus perstrepebas, vel quos habendos nescia despectui judicabas.
3.7
Nam ecce Spanorum exercitus post acerbissimas febres, quibus sensum amiseras, maturate tibi occurrit, nec tamen totus, sed quadam sui extrema parte collectus, vires tuas usquequaque perdomuit, colla subegit, tumentia ora contrivit; et quid valeas, quidve non valeas, melius suis gladiis, quam tuis vocibus approbavit. Quid ergo misera victoribus ducis, quae tam miserabilis jaces sub victorum mucrone devicta? Ecce Spanorum exercitus cum ordinato principe suo te valenter edomuit, spoliis detrivit, servituti addixit. Sed nolo hunc diu semper te inclementiorem fuisse causeris, cujus tam citatis beneficiis revestiris. Cum enim justa tibi servitus pro merito deberetur, ut vere sanum caput languenti membro compatiens, redactae tibi in servitutem libertatis hostiam donans, et veteres perfidiae tuae notas clementiori manu oblitterans; ante te elegit suae sociam dignitati, quam tu poenitendo ablueres maculas quas fecisti: scilicet ut quia impia temeritate libertatis perdideras titulum, testimonium reciperes gloriosum.
3.8
Sed quid mirum, ut haec tibi non merenti praestiterit, qui pridem tuis periculis socium te[ se] semper exhibuit, et in tua expugnatione se potius expugnandum immisit? Admirandus est ergo alternantium iste partium ordo. Quanta in te crudelitas, quanta in Spanis pietas fuerit! Illi tibi pacem, tu illis dolus: illi defensionem, tu peremptionem excogitas. Illi semper ad liberationem tui cum armato tibi currebant exercitu: tu ad eversionem illorum gladios incitas externorum. Illi hostem repellendum a te aut vi aut astu definiunt: tu utroque compendio agens, et fraudibus propriis et viribus alienis contra Spanorum exercitum venis. Illi semper defensionem tui quanquam periculo sui quaerebant: tu e contra non sine perditione tui eversionis contra illos praeparas munimenta. Illi salutem tuam, et ubi forsan armis non currebant, pretiis emebant: tu necem illorum, quam armis patrare non poteras, muneribus definis comparandam. Quando enim illi aut in tuis plagis alacres facti, aut in tuis mortibus aliquando laetati sunt? Quin potius si perlata nuntiorum fama aut ab hoste obsessam, aut hostium incursatione detritam eduxit, armata illico ad defensionem tui Spanorum manus se cita tamen exhibuit, et propria postponendo pericula cum hostibus tuis confligebat. Nec enim tot interjacentibus terris duros quosque se causabatur pertulisse labores, dummodo tu statum pacis utcunque reciperes. Ecce jam notum est, quantus in Spanos[ Spanis] affectus pietatis processit, quantus in te crudelitatis turbo efferbuit. Nam Spanos, quos despectui deputabas, et victores et miseratores tui experta es: filii autem tui, qui ex te viperina nativitate sunt proditi, quid tibi nisi famem, luem, aut gladium attulerunt? Hucusque igitur tibi insultasse sit utile, et forsan ad emolumentum salutis tibi proficeret quidquid asperiori proclamatum est verbere, ut verborum ista asperitas correptionis tuae sit potius causa quam desperationis stropha.
3.9.1
Restat ergo nunc, ut flebile te lamentatione intendas, quanto sis pallore deterrita[ detrita], quanta macie decolorata; ut sub isto te semper humilitatis contuitu agens, sic de praeteritis fornicationibus erubescas, ne in cicatricum locum sanies recrudescat, ne ulcus in sanata jam plaga appareat, ne vitiatus pulmo tumidum aliquid vel superbum emittat; sed restauratis omnibus ad statum salutis et insultasse tibi sit utile, et suasisse perdocile: ut de reliquo et sanus iste vigor memoriam teneat, et memoria ipsa jam sanior reddita motus in te omnes elati cordis abscidat. Quod et si insultantes et suadentes protervis, ut consueta es, motibus abnuis, illis te postremo versibus insultando conveniam, quibus quidam sapiens morti insultasse convincitur. Dicam ergo
3.9.2
Explicit insultatio vilis provinciae Galliae.