Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Historia rebellionis Pauli
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8590 Hirepa
4.1
JUDICIUM IN TYRANNORUM PERFIDIA PROMULGATUM.
4.1
Perfidorum denotata transgressio ideo debet acrius percuti, quo illicitis videtur ausibus quaedam perpetrare. Habeant ergo confusionis propriae signum, quibus contigit fidei violare promissum. Reportent nomen proditionis ad posteros, quos indulgentia principalis fecit esse ingratos. Renotentur inter cuneos perfidorum, qui genti suae paravere excidium, ut reportent in progenies saeculorum titulos infamiae suae, qui eversores facti sunt patriae: quibus ex clementia princeps dederit vivere, effossionem luminum non evadant; qui patriae gloriam minuentes, proditionis notam incurrerant. Nam ecce prodidit sese in apertum campum infausta perfidia, quae nefandorum societatem cruentis sibimet amplexibus socians, commovit ad scandalum cives, ad suorum perniciem plebes, ad eversionem patriae gentes, ad interitum principis non solum proprias, sed externarum plebium nationes. Testis est horum quae dicimus terra, quae ipsorum est exterminatione detrita. Testis etiam coelum, sub quo nobis est a Deo attributum triumphale vexillum. Spontaneum enim promissionis foedus irrupit, novumque sponsionis jusjurandum constituit: quo voluntaria fidei promissione discissa, electum a Deo regem nostrum abjiceret, et maturatam illi vel patriae perniciem exhiberet. Nam novo ritu perjurii non solum suam, sed et multorum animas populorum decepit: ita ut his illud prophetale vaticinium impleretur, quo dicitur: Cadent in retia principes eorum a furore irae Dei, et erit subsannatio in omnem terram; necnon et illud, quod Isaias in talium narrat excessionibus, dicens: Inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plena dolo.
4.2
Et haec quidem necessario praemissa sufficiant. Nam cum nefandissimum Paulum serenissimus dominus noster Wamba rex ad vindicationem Galliae destinaret, et ut dissidentes quosdam ad fidem suae gloriae matura dispositione colligeret, subito injunctum sibimet negotium in contrarium mutans, non solum dissidentibus in fide persistendo non obstitit, sed etiam ipse dissidentia sui plurimos infideles effecit. In tyrannidem enim contra praedictum principem, gentem, et patriam versus, spoliavit se primum a fide promissa: et textrinii sui ordiens telam, induit se perjurii macula. Deinde in gloriosum principem maledicta conjectat, et multimoda detractionum atque injuriarum de eo protestatur convicia. Post haec, quod nefas est dici, regnum contra Dei voluntatem arripuit, et populos in hac nefaria electione sibimet jurare coegit: quo et contra fidem redditam agerent, et necem vel dejectionem principi exhiberent. Hunc praecipue ordinem in ipsa perversarum conditionum serie servans, ut gloriosum domnum nostrum Wambanem principem infaustum regem nominare auderet. Quod nomen utique juxta interpretationem sui, infelicem significat esse. Qui tamen adhuc super tyrannicae sortis apice provocatus, provinciam omnem Galliae, et partem aliquam Tarraconensis provinciae tumultuoso sui juris imperio subdens, speciales omnium munitiones per singulas quasque civitates constituit, defensoresque in eas proprios ordinavit.
4.3
Hujus rei nefariae temeritate compulsi sumus arma arripere, et tot interjacentibus terris nefandorum perfidiam insectare. Unde et ad horum conjuratorum tyrannidem protinus exstinguendam, in Tarraconensem provinciam et in Gallias pugnantes accessimus: et divina nobiscum comitante manu ad ipsas usque civitates atque castella venientes, hos ipsos satellites defensoresque civitatum castrorumque feliciter cepimus. Nam primum ad Barcinonam cum exercitu accedentes, Euredum, Pompedium, Guntefredum, Hunulfum diaconum, et Neufredum eamdem vindicantes civitatem comprehendimus. Deinde ad Clausuras pervenientes, castra ipsa disposito exercitu per juga Pyrenaei montis intravimus, et vindicatores eorumdem castrorum comprehendimus, id est, Ranosindum, Hildegisum, Heliam, Carmennum, Maureconem, Wandemirum, Dagarum, Xixanem et Luibitanem. Hoc etiam more belligerosis incursibus properantes, per divisiones exercituum comprehendimus in castro Caucoliberi Leofredum et Gudrigildum, atque praedictorum conjuges. Castrum quoque Lybiae, quod est caput Cirritaniae, simili ordine properantes, ingressi sumus. Quem lacinthus episcopus cum Arangisclo in una concordantes perfidia post jus Pauli perfidi vindicabant. Sed quia idem Iacinthus eumdem castrum Lybiae vindicare non potuit, nec ipse Deo fautore manus nostras evasit. Quorum omnium comprehensionem sive ingressum Galliae cum idem Paulus perfidus per fugam Francorum, quos ad vindicandas Clausuras direxerat, comperisset; relicta et ipse illico civitate Narbona, fugae se praesidio dedit. Ubi etiam conservatores ipsius civitatis reliquit: Ranimirum pseudoepiscopum, Wittimirum, Argemundum, et Gultricianem primiclerum. Qui etiam Ranimirus viso exercitu, antequam civitas ipsa expugnaretur, fugam petiit. Sed mox in Beterrensi territorio comprehensus, nostras non effugit manus. Unde cum praedictos Wittimirum et Argemundum laicos, sive Gultricianem primiclerum Narbonam vindicantes, et contra nos acriter dimicantes cepissemus; Agatensem civitatem imperio gloriosi nostri domini subegimus, comprehendentes in ea Wilesindum* episcopum, Aragisclum, et Ranosindum* germanum Wilesindi episcopi.
4.4
Cumque post haec divinis judiciis adjuvantibus ad expugnandam Magalonensem civitatem accederemus, simul duorum exercituum navale, et terrenum bellum Gumildus episcopus cum praevidisset, statim eamdem civitatem reliquit, et fugam appetens, Nemausum se cum Paulo perfido contulit. Cumque hanc ipsam Magalonensem civitatem defensoresque ejus gloriosius cepissemus, statim usque in Nemausum post perfidum Paulum sociosque suos pugnaturi pervenimus. Ibi se idem Paulus non solum suorum perfidorum fretus audacia, sed etiam Francorum auxilio munitus, ad dimicandum contulerat. Quo in loco instantissime pugnans, et in perfidiae temeritate perdurans, tandem divinis judiciis nostrisque armis eadem civitate irrupta, victus captusque detentus est Paulus. Ejus etiam socios commemorari necesse est, quos et pugnantes contra nos in eadem civitate dure pertulimus, et qui tandiu ejus perfidiae instantissime adhaeserunt, quandiu cum ipso nefandissimo caperentur: id est, Gumildus episcopus, Friusclus, Flodarius, Wistrimirus, Ranemundus, Andosindus, Adulfus, Maximus,* Joannes, Clerium, Anvarnus, Aquilinus, Odofredus, Iberius, Joannes, Mosamius, Amingus, Virimar, Eumericus, Transemirus, Bera, Ebrulfus, Recaulfus, Cottila, Guldramus, Liuba, Ranila, et Ildericellus,* excepta vulgi multitudine, vel Francorum, quae multiplex in eadem civitate comprehensa est.
4.5
Hic igitur sceleratissimus Paulus, dum convocatis adunatisque omnibus nobis, id est, senioribus cunctis palatii, gardingis omnibus, omnique palatino officio, seu etiam astante exercitu universo in conspectu gloriosi nostri domini, cum praedictis sociis suis judicandus assisteret, sic praedictus princeps sub praemissa conjurationis interpositione eum allocutus est, dicens: Conjuro te per nomen omnipotentis Dei, ut in hoc conventu fratrum meorum contendas mecum judicio, si aut te in aliquo laesi, aut occasione qualibet malitiae nutrivi, per quod excitatus hanc tyrannidem sumeres, vel hujus regni apicem suscipere attentares.
4.6
Mox idem nefandissimus Paulus voce clara testatus est, dicens: Per Deum, quia neque a gloria tua laesum me esse sensi, neque a vobis aliquid mali pertuli: sed tantum boni in me impertiri jussisti, quod percipere omnino non merui. Ego tamen diaboli instinctu provocatus id feci. Similiter jam dicti socii sui quaesiti sunt, et omnes similiter responderunt. Unde prolatae sunt conditiones, ubi spontanea promissione in electione gloriosi nostri domini Wambani regis ipse nefandissimus Paulus, vel socii sui una pariter nobiscum consenserunt, et inviolabiliter se ei vel patriae fidem observaturos sub divini numinis sponsione testati sunt, quas etiam manus suae subscriptionibus notaverunt. Quibus conditionibus reseratis atque perlectis, ad confusionem perfidiae ipsorum subscriptio manus eorum in ipsis conditionibus eis aspicienda ostenditur. Post haec aliae conditiones ad quas ipse perfidus Paulus populum sibi jurare fecerat, relectae sunt, in quibus iste impietatis et crudelitatis ordo servatus est, ubi ipsi Paulo omnes socii sui sub isto ordine juraverunt, ut et fideles illi essent, et unanimiter cum eo contra gloriosum dominum nostrum Wambanem regem pugnarent, atque in dejectionem ejus vel periculum usque ad effusionem sanguinis dimicarent, vel contra eos qui eumdem domnum nostrum defendere voluissent. Infaustum regem jam dictum gloriosum domnum nostrum Wambanem, ut supra praemissum est, in ipsis conditionibus nominantes, et caetera detestanda, quae in ipsis conditionibus reperiuntur scripta.
4.7.1
His excursis atque perlectis, canonum est prolata sententia ex concilio Toletano aera LXXV, ubi ad locum sic dicit: Quicunque amodo ex nobis vel totius Hispaniae populis qualibet conjuratione vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae gentisque Gothorum statu vel conservatione regiae salutis pollicitus est, temeraverit, etc. Deinde legis est relata sententia, in libro II, tit. 1, aera VI, ubi ad locum sic dicit: Quicunque ex tempore reverendae memoriae Chintilani principis usque ad annum Deo favente regni nostri secundum, vel amodo et ultra, etc. Cujus sacri canonis praeceptione instructi, non ultra nobis est dubitandum, ut illos paveamus juxta legis hujus sententiam, et in corpore et in rebus temporali punire censura, quos jam Patres illi perpetuo anathemate tam terribili judicio damnaverunt in anima. Ob hoc secundum latae legis edita, hoc omnes communi definivimus sententia, ut idem perfidus Paulus cum dictis sociis suis morte turpissima condemnati interirent. Qualiter casum perpetuae perditionis videntur excipere, qui et eversionem meditati sunt patriae, et principis interitum conati sunt eximere. Quod si forsitan eis a principe condonata fuerit vita, non aliter quam evulsis luminibus reserventur ut vivant. Res tamen omnes ejusdem Pauli sociorumque ejus in potestate gloriosi nostri Domni persistendas esse decernimus. Qualiter quidquid de his agere, vel judicare elegerit serenitatis suae clementia, potestas illi indubitata permaneat: ut seditiosorum nomen funditus a terra dispereat, et lugubrem eorum memoriam his titulis denotatam secutura saecula imitari refugiant.*
4.7.2
Explicit feliciter.

Intertext edge

Open linked passage

Note