Historia rebellionis Pauli
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8590 Hirepa
5.1
TEXTUS TUDENSIS.
5.1
Perfidorum denotata transgressio ideo debet acrius percuti, quo in illicitis videtur ausibus perpetrari. Habeant ergo confusionis propriae signum, quibus contigit sacramentis violare promissum. Reportent nomen perditionis ad posteros, quos indulgentia principalis fecit esse ingratos. Denotentur inter cuneos perfidorum, qui gentis suae excidium paraverunt: ut reportent in progenies saeculorum titulos infamiae suae, qui eversores facti sunt patriae: quibus ex clementia princeps dederit vivere. Effossionem luminum non evadant, qui patriae gloriam minuentes, proditionis notam temerarie incurrerunt. Ecce prodidit sese in apertum campum infausta perfidia, quae nefandorum societatem cruentis sibimet amplexibus socians, ad scandalum impulit cives, ad suorum perniciem plebem, ad eversionem patriae gentes, ad interitum principis non solum proprias, sed externarum commovit plebium nationes. Testis est horum quae dicimus terra, quae ipsorum est exterminatione detrita. Testis etiam est coelum, sub quo nobis est attributum a Deo triumphale vexillum. Spontaneo enim promissionis foedere perfidus Paulus irrupto, novum sponsionis jusjurandum constituit, quo voluntaria fide promissionis discissa electum divinitus dominum nostrum regem Bambanem abjiceret, et maturatam illi vel patriae perniciem exhiberet. Nam novo ritu perjurii non solum suam, sed et multorum decepit animas populorum; ita ut in iis illud prophetae vaticinium impleretur, quo dicitur: Cadent in retia principes eorum a furore irae Dei, et erit subsannatio eorum in omnem terram. Necnon, et illud quod Isaias in talium narrat excessibus, dicens: Inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo.
5.2
Et haec quidem necessario praemissa sufficiant. Nam cum nefandissimum Paulum serenissimus dominus noster Bamba rex ad vendicationem Galliae destinaret, ut dissidentes quosdam ad fidem suae gloriae matura dispositione colligeret, subito injunctum sibimet negotium in contrarium mutans, non solum dissidentibus in fide persistendo non obstitit, sed ipse dissidentia sui plurimos infideles effecit. In tyrannidem enim contra praedictum principem, gentem, et patriam versus, spoliavit se primo fide promissa, et pravitatis textrinii sui ordiens telam, induit proditionis et perjurii maculam. Deinde in gloriosum principem maledicta conjecta et multimoda detractionum atque injuriarum de illo convitia protestantur. Post haec, quod nefas est dici, regnum contra Dei voluntatem arripuit, et populos in hac nefaria conspiratione sibimet jurare coegit, ut contra fidem glorioso principi redditam agerent, et necem, vel deletionem principi exhiberent. Hunc praecipue ordinem in ipsa perversarum conditionum serie servans, ut gloriosum dominum nostrum Bambanem infaustum regem nominare auderet. Quod utique nomen juxta interpretationem sui, infelicem significat esse. Qui adhuc insuper tyrannicae sortis apice provocatus, provinciam omnem Galliae, et partem aliquam Tarraconensis provinciae tumultuoso sui juris imperio subdens, speciales omnium munitiones per singulas quasque civitates constituit, defensoresque in eis proprios ordinavit.
5.3
Hujus rei nefariae temeritate compulsi sumus arripere arma, et tot interjacentibus terris nefandorum perfidiam insectare. Unde ad horum conjuratorum tyrannidem protinus exstinguendam, in Tarraconensem provinciam, et in Gallias pugnantes accessimus, et divina nobiscum comitante manu ad ipsas civitates usque atque castella venientes, hos ipsos satellites defensoresque civitatum et castrorum feliciter cepimus. Nam primum ad satellites repugnantes, Barcinonam cum exercitu accedentes, Euredum, Pompedium, Guntifredum, Unulfum diaconum, et Neufredum eamdem civitatem vindicantes comprehendimus. Deinde ad Clausuras venientes, castra ipsa disposito exercitu per juga Pyrenaei montis intravimus, et vendicatores eorumdem castrorum comprehendimus, id est, Ranosindum, Hildegisum, Heliam, Carmenum, Maureconem, Vaddemirum, Diagerum, Cixanem, et Liubanem. Hos etiam belligerosis incursibus properantes comprehendimus in castro Caucoliberi, id est Leufredum et Gugidillum, atque praedictorum conjuges. Castrum quoque Libiae, quod est caput Ceretaniae, simili ordine properantes ingressi sumus, quoniam Iacinthus episcopus cum Arangisclo in una concordantes perfidia post Pauli perfidi vendicabant. Sed quia idem Iacinthus idem castrum Libiae vendicare non potuit, nec ipse Deo fautore manus nostras evasit. Quorum omnium comprehensionem, sive ingressum nostrum Galliae, cum idem Paulus perfidus per fugam Francorum, quos ad vindicandas Clausuras direxerat, comperisset, relicta et ipse civitate Narbona, fugae se praesidio dedit, relictis ibi etiam conservatoribus civitatis ipsius, scilicet Ramirum pseudoepiscopum, Victimirum, Argemundum et Galtritionem primicerium. Qui etiam Ramirus viso exercitu, antequam civitas ipsa expugnaretur, petiit fugam. Sed mox in Beterrensi territorio comprehensus, nostras non effugit manus. Unde cum praedictos Victimirum, et Argemundum laicos, sive Galtritionem primicerium Narbonam vindicantes, et contra nos acriter dimicantes cepissemus, Agatensem civitatem imperio gloriosi domini nostri subegimus, comprehendentes in ea Vilesmundum episcopum, et Arangisclum, et Ranosindum germanum Vilesmundi episcopi.
5.4
Post haec cum divino judicio adjuvante ad expugnandam Magalonensem civitatem accederemus, cum duobus exercitibus, navali scilicet et terrestri, Gumildus episcopus statim eamdem civitatem reliquit, et fugam petens, Nemausum se cum Paulo perfido contulit. Cumque hanc ipsam Magalonensem civitatem defensoresque ejus gloriosius cepissemus, statim usque in Nemausum post praedictum Paulum sociosque suos pugnaturi pervenimus. Ibi se idem Paulus, non solum suorum perfidorum fretus audacia, sed etiam Francorum munitus auxilio ad dimicandum contulerat. Quo in loco instantissime pugnans, et in perfidiae temeritate perdurans, tandem divinis judiciis nostrisque armis eadem civitate irrupta victus captusque est Paulus. Ejus etiam socios commemorare necesse est, quos et pugnantes contra nos in eadem civitate dure pertulimus, et qui tandiu ejus perfidiae instantissime adhaeserunt, quandiu cum ipso nefandissimo caperentur: id est, Gumildus episcopus, Friuscus, Frodarius, Witimirus, Ranemundus, Adosindus, Adulfus, Maximus et Gotila; excepta vulgi multitudine Francorum vel Saxonum, quae in eadem civitate comprehensa est.
5.5
Hic igitur sceleratissimus Paulus, dum convocatis adunatisque omnibus nobis, id est senioribus cunctis, et palatii gardingis omnibus omnique palatino officio, seu etiam astante exercitu universo in conspectu regis gloriosi nostri domini cum praedictis sociis suis judicandus assisteret, sic praedictus princeps super praemissa conjurationis interpositione eum allocutus est dicens: Adjuro te per nomen omnipotentis Dei, ut in hoc conventu fratrum nostrorum contendas mecum judicio: si aut te in aliquo laesi, aut occasione cujuslibet malitiae, tibi malum nutrivi, per quem excitatus hanc tyrannidem sumens, hujus regni apicem suscipere attentares.
5.6
Mox idem nefandissimus Paulus voce clara testatus est dicens: Per Deum, quia neque a gloria vestra sensi me esse laesum, neque a vobis mali aliquid pertuli, sed tantum boni in me impartiri jussit clementia vestra, quod percipere nullatenus merui. Ego tamen diaboli instinctu provocatus id feci. Similiter jam dicti socii sui quaesiti sunt, et omnes similiter responderunt: unde prolatae sunt conditiones, ubi spontanea promissione in electione gloriosi domini nostri Bambae regis ipse nefandissimus Paulus cum sociis suis una pariter nobiscum consenserunt, et inviolabiliter se illi et patriae fidem observaturos esse sub divini numinis sponsione testati sunt, quas etiam sponsiones manus suae subscriptionibus notaverunt. Quibus conditionibus perlectis, quas ipsi maligne resecuerant, ad confusionem perfidiae ipsorum subscriptio manus eorum in ipsis conditionibus eis aspicienda ostenditur. Post haec aliae conditiones ad quas ipse perfidus Paulus populum sibi jurare fecerat, relectae sunt. In quibus iste impietatis, et crudelitatis ordo servatus est, ubi ipsi Paulo omnes socii sui sub isto ordine juraverunt, ut et fideles illi essent, et unanimes cum eodem contra gloriosum dominum nostrum regem Bambanem pugnarent, atque in dejectionem ejus vel periculum usque ad effusionem sanguinis dimicarent; vel contra eos qui eumdem regem defendere voluissent. Infaustum jam dictum regem gloriosum Bambanem( ut praemissum est) in ipsis conditionibus temerarie reperitur scriptum.
5.7
Iis excursis atque perlectis, canonum est prolata sententia ex concilio Toletano, qualiter debeant puniri hujusmodi transgressores.