Prognosticon
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/julianus-toletanus642690" aria-label="More works by Julianus Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 8592 Progno
2.1
IDALII RESPONSIO.
2.1
Sanctissimo, et mihi prae caeteris peculiari domino Juliano Toletanae primae sedis episcopo, Idalius Barcinonensis sedis episcopus.
2.2
Recordatione peccaminum meorum pavidus, et memoria ingentium criminum usquequaque perterritus, putaveram divinas aures in meis penitus obduratas fuisse clamoribus, cum promissionis vestrae minime perciperem opus. Et licet hujuscemodi causa nunc diversis perturbationibus agitatus, nunc etiam optatae opportunitatis eventu privatus, aut( ut assolet) oblivione detentus, suggestionibus meis valefactionem alternans, sanctitudini vestrae intulerim minime preces; fretus tamen Salvatoris et Redemptoris nostri oraculo, quo discipulos sacravit, dicendo: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est; vestrae quoque promissionis fiducia uberrime fretus, fixum corde tenebam, quod neque veritas mentiri ullatenus posset, neque veritatis cultor atque discipulus mendaciis deserviret. Exspectabam ergo sanctitudinis vestrae promissum, spem magnam repositam habens in Domino Jesu Christo: orabam tamen, etsi non quotidie, certe saepe, ut idem qui ubique praesens est, cordi nostro inspirator adesset, et votis nostris effectum tandem praestaret.
2.3
Nunc ergo, quia Dominus memor fuit mei, et votorum meorum me compotem fecit, gaudio os meum et linguam exsultatione replevit, cum et vos perfectione sancti operis cumulavit, et me laboris vestri effectu ditavit. Dicam ergo illi cum exsultatione mentis Prophetae sui verbis: Benedictus Deus, benedictus Dominus, de die in diem. Adveniens namque quidam Judaeus, nomine Restitutus, quasi brutum, ut ita dixerim, animal, materiam lumini congruentem deportans, librum quem studiosa brevitate, non solum ex antiquorum sanctorumque Patrum sententiis, verumetiam, inspirante et docente Christo, labore ac studio proprio consummare, et nostrae ineptiae sanctitudinis vestrae prudentia mittere procuravit, gemellis manibus obtulit.
2.4
Quem aviditate noscendi rapiens potius quam accipiens, citissime pandi, titulumque contra suspiciens, miratum me esse fateor, cur tanti et tam praeclari mercimonii causa tam infido, et a cultu fidei alieno, vestra sanctitas crediderit bajulo. Sed illico illa ratione imbutus, qua thesaurus fictilibus vasis committitur, praefato Judaeo cur ea quae acceperat, illaesa detulerit, prius potius quam vobis, gratias egi, considerans ne forsitan immutatione dextrae Altissimi ageretis, ut is qui caduca mercimonia vectare solitus erat, divinis aeternisque mysteriis pararetur. Intellexi tamen in hac parte sancti et artificiosi cordis vestri humilitatem, quae omne quod in dictis vestris venustum, nitens, et purum existit, cum gratiarum actione referendo ad Deum, cujus vobis munere venit, ingens et optimum reddit; vanam vero gloriam respuendo, eo idipsum abjectum videntium obtutibus ostendere nititur, quo viliori gerulo hoc idem credidisse cernitur.
2.5
Inspecto igitur praescripti codicis discussoque vocabulo, nullum penitus aliud reperire valui nomen eidem operi congruentius, nisi quod ipse in principio sui voluminis gestare videtur. Appellatur enim Prognosticon futuri saeculi, quod Latine praescientia futuri saeculi dici non incongrue potest. In quo quidem quamlibet primus liber quadam ex parte peccantibus asperitatem metumque incutere videatur; duo tamen subsequentes libri maxima fiducia christicolarum relevant corda ob spem futurae resurrectionis, et regni, quod se fidelibus Christus daturum promisit. Reliquum vero totius codicis corpus legendo transcurrens, reperi illud quod Jesus Christus Dominus in Evangelio loquitur: Omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo vetera et nova. Evidenter enim et dubia effugata, et obscura in lucem producta sunt, cum et antiquorum Patrum decreta, et novae brevitatis indicia artificii vestri fructuoso labore ad medium sunt deducta. Manet ergo ex illorum sententia veritas, ex vestro autem labore nova et verissima brevitas.
2.6
Quidquid igitur veraciter illi, caste, et sobrie in Dei causis senserunt, est tibi commune cum illis, ad cujus notitiam doctrina Domini hoc ipsum deduxit. Vestrae tamen sollicitudini tantumdem applaudit, quod curiositate instante, illorum sententias in unum collectas, pigris et torpentibus contiguo relatu manifeste aperuit. Propter quod licet illi ministraverint donante Christo materiam, vestro tamen operi totius laboris astipulabitur summa. Nam et aurum quamlibet originis ac naturae suae obtineat splendorem, cum per formas aut etiam figurarum varietates perite deducitur decenterque politur, artificis ingenium non immerito praedicatur. Hujus rei exemplo permotus, ingenii efficaciam, quam divina cordi vestro intulit gratia, insigneque studium, quo vos in causis Christi desudasse cognosco, attollere laudibus procurarem, aut quia ego nequeo, alios praedicare praecarer, nisi quia id ipsum vobis displicere soleat, conscius essem. Restat ergo faciam quod vestrae sanctitas desiderat animae.
2.7
Refert itaque mea pusillitas, imo mecum Ecclesiae universitas, ad cujus notitiam insignia operis vestri deduxit nostra tenuitas, immensae et ineffabili Trinitati, non quantas debet, sed quantas valet gratiarum copias, quia in fine temporum aut pene( ut verius dixerim) in consummatione mundi, effudit in corde beatitudinis vestrae donum gratiae suae simul et studium operis sancti, deditque in ore vestro directum et bene sonantem sermonem, quo et delinquentium corda terrendo sonaret, et bonis operibus deditos, in sanctis actibus confirmandos, igni coelesti affatim animaret.
2.8
Oramus deinde majestatis supernae profusissimam pietatem, ut in praesulatu Ecclesiae suae ad illuminationem fidelium annos vitae vestrae protelando conservet: et ita donum gratiarum suarum, quod cordi vestro diffudit, exuberare concedat, ut catholicam plebem studiosis operibus doctrinisque sanctimoniae vestrae, bonorum omnium compotem reddat, proque laboris vestri sancta instantia, post longissima vitae hujus spatia, remissis iniquitatibus, tectisque peccatis, cum sanctis et electis suis coelestia vobis ad possidendum regna concedat.