Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Divinarum institutionum liber II
Lactantius (III)II 12 · 6808-diinlii2More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6808 Diinlii2
12.1
CAPUT XII. Quod animalia non sponte nata sint, sed dispositione divina, cujus fecisset nos conscios Deus, si scire expediret.
12.1
Aiunt certis conversionibus coeli, et astrorum motibus maturitatem quamdam extitisse animalium serendorum; itaque terram novam, semen genitale retinentem, folliculos ex se quosdam in uterorum similitudinem protulisse, de quibus Lucretius: Crescebant uteri terrae radicibus apti; eosque, cum maturassent, natura cogente ruptos, animalia tenera profudisse. Deinde terram ipsam humore quodam, qui esset lacti similis, exuberasse, eoque alimento animantes esse nutritas. Quomodo igitur vim frigoris aut caloris ferre aut vitare potuerunt, aut omnino nasci, cum sol exureret, frigus astringeret? Non erant, inquiunt, in principio mundi hyems nec aestas, sed perpetua temperies, et ver aequabile. Cur ergo nihil horum fieri etiamnunc videmus? Quia semel, aiunt, fieri necessarium fuit, ut animalia nascerentur; postquam vero esse coeperunt, concessa his facultate generandi, et terra parere desiit, et temporis conditio mutata est. O quam facile est mendacia redarguere! Primum, quod nihil potest esse in hoc mundo, quod non sic permaneat, ut coepit. Nec enim sol, et luna, et astra tunc non erant, aut cum essent, meatus non habebant, ac non divina moderatio, quae cursus eorum temperat et gubernat, cum ipsis simul coeperit. Deinde quod si ita sit, ut dicunt, providentiam esse necesse est; et in idipsum incidunt, quod maxime fugiunt. Nondum enim natis animalibus, aliquis utique providit, ut nascerentur, ne orbis terrae desertus, atque incultus horreret. Ut autem de terra sine officio parentum nasci possent, necesse est magna ratione esse provisum; deinde ut humor ille concretus de terra in varias imagines corporum fingeretur; item ut e folliculis, quibus tegebantur, accepta vivendi, sentiendique ratione, tamquam ex alvo matrum profunderentur, mira inextricabilisque provisio est. Sed putemus id quoque casu accidisse: illa certe quae sequuntur, fortuita esse non possunt; ut terra continuo lacte manaret, ut aeris temperies esset aequalis. Quae si constat idcirco esse facta, ut animalia recens edita, vel haberent alimentum, vel non haberent periculum, necesse est, ut aliquis divina nescio qua ratione providerit.
12.2
Quis autem potest providere, nisi Deus? Videamus tamen an id ipsum, quod dictitant, fieri potuerit: ut homines nascerentur e terra. Si consideret aliquis quandiu, et quibus modis educetur infans, intelliget profecto non potuisse terrigenas illos pueros sine ullo educatore nutriri. Fuit enim necesse quampluribus mensibus jacere projectos, donec confirmatis nervis movere se, locumque mutare possent: quod vix intra unius anni spatium fieri potest. Jam vide utrumne infans eodem modo, et eodem loco quo est effusus, jacere per multos menses valuerit, ac non et humore illo terrae, quem alimenti gratia ministrabat, et sui corporis purgamentis in unum mixtis obrutus corruptusque moreretur. Itaque nullo modo fieri potest, quin ab aliquo fuerit educatus; nisi forte animalia omnia non tenera nata sunt, sed excreta: quod ut dicerent, numquam venit illis in mentem. Omnis ergo illa ratio impossibilis, et vana est: si tamen ratio dici potest, qua id agitur ut nulla sit ratio. Qui enim dicit omnia sua sponte esse nata, nihilque divinae providentiae tribuit, hic profecto rationem non asserit, sed evertit. Quod si neque quidquam fieri sine ratione, neque nasci potest, apparet divinam esse providentiam, cujus est proprium quod dicitur ratio. Deus igitur rerum omnium machinator fecit hominem. Quod Cicero, quamvis expers coelestium litterarum, vidit tamen; qui libro de Legibus primo hoc idem tradidit, quod prophetae, cujus verba subjeci:« Hoc animal providum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem vocamus hominem, praeclara quadam conditione generatum esse a supremo Deo; solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis, particeps rationis et cogitationis, cum caetera sint omnia expertia.» Videsne hominem, quamvis longe a veritatis notitia remotum, tamen, quoniam imaginem sapientiae tuebatur, intellexisse non nisi a Deo hominem potuisse generari? Sed tamen divinis opus est testimoniis, ne minus humana sufficiant. Sibylla hominem Dei opus esse testatur: Ὃς μόνος ἐστὶ Θεὸς κτίστης ἀκράτητος ὑπάρχων, Αὐτὸς δὲ ἐστήριξε τύπον μορφῆς μερόπωντε, Αὐτὸς ἔμιξε φύσιν πάντων γενεῆς βιότοιο. Eadem sanctae litterae continent. Deus ergo veri patris officio functus est. Ipse corpus effinxit; ipse animam qua spiramus infudit. Illius est totum, quidquid sumus. Quomodo id fecerit, si nos oporteret scire, docuisset, sicut docuit caetera quae cognitionem nobis, et pristini erroris et veri luminis attulerunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note