Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Divinarum institutionum liber II
Lactantius (III)II 17 · 6808-diinlii2More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6808 Diinlii2
17.1
CAPUT XVII. Astrologiam, aruspicinam et similes artes esse daemonum inventa.
17.1
Eorum inventa sunt astrologia, et aruspicina, et auguratio, et ipsa quae dicuntur oracula, et necromantia, et ars magica, et quiquid praeterea malorum exercent homines, vel palam, vel occulte. Quae omnia per se falsa sunt, ut Sibylla Erythraea testatur:...... Ἐπεὶ πλάνα πάντα τάδ' ἐστίν, Ἃπερ ἄφρονες ἀνδρες ἐρευνῶσι κατ' ἦμαρ. Sed iidem ipsi auctores praesentia sua faciunt, ut vera esse credantur. Ita hominum credulitatem mentita divinitate deludunt, quod illis verum aperire non expedit. Hi sunt qui imagines, et simulacra fingere docuerunt; qui, ut hominum mentes a cultu veri Dei averterent, et fictos mortuorum regum vultus, et ornatos exquisita pulchritudine statui consecrarique fecerunt, et illorum sibi nomina, quasi personas aliquas, induerunt. Sed eos magi, et ii quos vere maleficos vulgus appellat, cum artes suas execrabiles exercent, veris suis nominibus cient, illis coelestibus, quae in litteris sanctis leguntur. Hi porro incesti ac vagi spiritus, ut turbent omnia, et errores humanis pectoribus offundant, serunt ac miscent falsa cum veris. Ipsi enim coelestes multos esse finxerunt, unumque omnium regem Jovem; eo quod multi sunt spiritus angelorum in coelo, et unus parens ac dominus omnium Deus: sed veritatem mentitis nominibus involutam ex oculis abstulerunt.
17.2
Nam Deus, ut principio docui, neque nomine, cum solus sit, eget; neque angeli, cum sint immortales, dici se deos aut patiuntur, aut volunt: quorum unum solumque officium est, servire nutibus Dei, nec omnino quidquam nisi jussu facere. Sic enim mundum regi a Deo dicimus, ut a rectore provinciam: cujus apparitores nemo socios esse in regenda provincia dixerit, quamvis illorum ministerio res geratur. Et hi tamen possunt aliquid praeter jussa rectoris, per ipsius ignorantiam, quae est conditionis humanae. Ille autem praeses mundi, et rector universi, qui scit omnia, cujus divinis oculis nihil septum est, solus habet rerum omnium cum filio potestatem; nec est in angelis quidquam, nisi parendi necessitas. Itaque nullum sibi honorem tribui volunt, quorum omnis honor in Deo est. Illi autem, qui desciverunt a Dei ministerio, quia sunt veritatis inimici, et praevaricatores Dei, nomen sibi et cultum deorum vindicare conantur; non quo ullum honorem desiderent( quis enim perditis honor est?), nec ut Deo noceant, cui noceri non potest: sed ut hominibus, quos nituntur a cultu et notitia verae majestatis avertere, ne immortalitatem adipisci possint, quam ipsi sua nequitia perdiderunt. Offundunt itaque tenebras, et veritatem caligine obducunt, ne dominum, ne patrem suum norint; et ut illiciant facile, in templis se occulunt, et sacrificiis omnibus praesto adsunt, eduntque saepe prodigia, quibus obstupefacti homines, fidem commodent simulacris divinitatis ac numinis. Inde est, quod ab augure lapis novacula incisus est; quod Juno Veiensis migrare se Romam velle respondit; quod Fortuna muliebris periculum denuntiavit; quod Claudiae manum navis secuta est; quod in sacrilegos et Juno nudata, et Locrensis Proserpina, et Ceres Milesia vindicavit; et Hercules de Appio, et Jupiter de Atinio, et Minerva de Caesare. Hinc, quod serpens urbem Romam pestilentia liberavit Epidauro accersitus. Nam illuc δαιμονιάρχης ipse in figura sua sine ulla dissimulatione perlatus est; siquidem legati ad eam rem missi, draconem secum mirae magnitudinis advexerunt.
17.3
In oraculis autem vel maxime fallunt, quorum praestigias profani a veritate intelligere non possunt: ideoque ab illis attribui putant, et imperia, et victorias, et opes, et eventus prosperos rerum; denique ipsorum nutu saepe rempublicam periculis imminentibus liberatam: quae pericula, et responsis denuntiaverunt, et sacrificiis placati averterunt. Sed omnia ista fallaciae sunt. Nam cum dispositiones Dei praesentiant, quippe qui ministri ejus fuerunt, interponunt se in his rebus, ut quaecumque a Deo vel facta sunt, vel fiunt, ipsi potissimum facere, aut fecisse videantur. Et quoties alicui populo vel urbi, secundum Dei statutum boni quid impendet, illi se id facturos vel prodigiis, vel somniis, vol oraculis pollicentur, si sibi templa, si honores, si sacrificia tribuantur: quibus datis, cum illud acciderit, quod necesse est, summam sibi pariunt venerationem. Hinc templa devoventur, et novae imagines consecrantur, mactantur greges hostiarum. Sed cum haec facta sunt, nihilominus tamen et vita, et salus eorum qui haec fecerint, immolantur. Quoties autem pericula impendent, ob aliquam ineptam et levem causam se profitentur iratos: sicut Juno Varroni, quod formosum puerum intensa Jovis ad excuvias tenendas collocarat; et ob hanc causam Romanum nomen apud Cannas pene deletum est. Quod si Juno alterum Ganymedem verebatur, cur juventus Romana luit poenas? Vel si dii tantummodo duces curant, caeteram multitudinem negligunt, cur Varro solus evasit, qui hoc fecit, et Paulus, qui nihil meruit, occisus est? Videlicet nil tunc Romanis accidit..... Fatis Junonis iniquae, cum Annibal duos exercitus populi Romani, et astu, et virtute confecit. Nam Juno audere non poterat, aut Carthaginem defendere, ubi arma ejus et currus fuit, aut Romanis nocere, quia..... Progeniem Trojano a sanguine duci Audierat, Tyrias olim quae verteret arces.
17.4
Sed illorum sunt isti lusus, qui sub nominibus mortuorum delitescentes, viventibus plagas tendunt. Itaque sive illud periculum, quod imminet vitari potest, videri volunt id placati avertisse; sive non potest, id agunt, ut propter illorum contemptum accidisse videatur. Ita sibi apud homines, qui eos nesciunt, auctoritatem, ac timorem pariunt. Hac versutia, et his artibus, notitiam veri ac singularis Dei apud omnes gentes inveteraverunt. Suis enim vitiis perditi, saeviunt, et grassantur, ut perdant. Idcirco etiam humanas hostias excogitaverunt ipsi hostes humani generis, ut quam multas devorarent animas.

Intertext edge

Open linked passage

Note