Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Divinarum institutionum liber II
Lactantius (III)II 18 · 6808-diinlii2More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6808 Diinlii2
18.1
CAPUT XVIII. De Dei patientia et ultione, daemonum cultu, et falsis religionibus.
18.1
Dicet aliquis: Cur Ergo Deus haec fieri patitur, nec tam malis succurrit erroribus? Ut mala cum bonis pugnent; ut vitia sint adversa virtutibus; ut habeat alios, quos puniat; alios, quos honoret. Ultimis enim temporibus statuit de vivis ac mortuis judicare: de quo judicio mihi erit in ultimo libro disputatio. Differt ergo, donec veniat temporum finis, quo effundat iram suam in potestate ac virtute coelesti, sicut...... Vatum praedicta piorum Terribili monitu horrificant. Nunc autem patitur homines errare,- et adversum se quoque impios esse, ipse justus, et mitis, et patiens. Nec enim fieri potest, ut non is, in quo perfecta sit virtus, sit etiam perfecta patientia. Unde quidam putant, ne irasci quidem Deum omnino, quod affectibus, qui sunt perturbationes animi, subjectus non sit; quia fragile est omne animal quod afficitur et commovetur. Quae persuasio veritatem, atque religionem funditus tollit. Sed seponatur interim locus hic nobis de ira Dei disserendi, quod et uberior est materia, et opere proprio latius exequenda. Illos ergo nequissimos spiritus quisquis veneratus fuerit, et secutus, neque coelo, neque luce potietur, quae sunt Dei: sed in illa decidet, quae in distributione rerum attributa esse ipsi malorum principii disputavimus; in tenebras scilicet, et inferos, et suplicium sempiternum.
18.2
Docui religiones deorum triplici modo vanas esse: uno, quod simulacra ista, quae coluntur, effigies sint hominum mortuorum; esse autem perversum et incongruens, ut simulacrum hominis a simulacro Dei colatur: colit enim quod est deterius et imbecillius; tum inexpiabile facinus esse, deserere viventem, ut defunctorum monimentis servias, qui nec vitam, nec lucem dare cuiquam possunt, qua ipsi carent; nec esse alium quemquam Deum, praeter unum, cujus judicio ac potestati omnis anima subjecta sit. Altero, quod ipsae imagines sacrae, quibus inanissimi homines serviunt, omni sensu carent, quoniam terra sint. Quis autem non intelligat, nefas esse rectum animal curvari, ut adoret terram? quae idcirco pedibus nostris subjecta est, ut calcanda nobis, non adoranda sit, qui sumus ideo excitati ex ea, statumque sublimem praeter caeteras animantes accepimus, ut non revolvamur deorsum, nec hunc coelestem vultum projiciamus ad terram; sed oculos eo dirigamus, quo illos naturae suae conditio dixerit, nihilque aliud adoremus, nihil colamus, nisi solius artificis parentisque nostri unicum numen: qui propterea hominem rigidum figuravit, ut sciamus, nos ad superna et coelestia provocari. Tertio, quod spiritus, qui praesunt ipsis religionibus, condemnati et abjecti a Deo, per terram volutentur: qui non tantum nihil praestare cultoribus suis possint, quoniam rerum potestas penes unum est, verum etiam mortiferis eos illecebris et erroribus perdant; quoniam hoc illis quotidianum sit opus, tenebras hominibus obducere, ne quaeratur ab illis verus Deus. Non igitur colendi sunt, quia sententiae Dei subjacent. Est enim piaculum maximum, addicere se potestati eorum, quibus, si justitiam sequare, potentior esse possis, et eos adjuratione divini nominis expellere, ac fugare. Quod si apparet, religiones istas tot modis esse vanas, quibus docui, manifestum est eos qui vel mortuis supplicant, vel terram venerantur, vel spiritibus impuris animas suas mancipant, rationem hominum non tenere, eosque impietatis ac sceleris sui supplicia pensuros, qui rebelles adversus parentem generis humani Deum, susceptis inexpiabilibus sacris fas omne violaverint.

Intertext edge

Open linked passage

Note