Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Divinarum institutionum liber IV
Lactantius (III)IV 12 · 6810-diinlii4More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6810 Diinlii4
12.1
CAPUT XII. De Jesu ortu ex Virgine, de ejus Vita, Morte, et Resurrectione; atque de iis rebus testimonia Prophetarum.
12.1
Descendens itaque de coelo sanctus ille Spiritus Dei sanctam Virginem, cujus utero se insinuaret, elegit. At illa divino Spiritu hausto repleta concepit, et sine ullo attactu viri repente virginalis uterus intumuit. Quod si animalia quaedam vento et aura concipere solere omnibus notum est, cur quisquam mirum putet, cum spiritu Dei, cui facile est quidquid velit, gravatam esse Virginem dicimus? Quod sane incredibile posset videri, nisi hoc futurum ante multa saecula Prophetae cecinissent. Salomon ita dicit: Infirmatus est uterus virginis, et accepit foetum, et gravata est, et facta est in multa miseratione mater Virgo. Item propheta Esaias, cujus verba sunt haec: Propter hoc dabit Deus ipse vobis signum; Ecce Virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Hemanuel. Quid hoc manifestius dici potest? Legebant ista Judaei, qui eum negaverunt. Si quis nos haec fingere arbitratur, ab his requirat, ab his potissimum sumat. Satis firmum testimonium est ad probandam veritatem, quod ab ipsis perhibetur inimicis. Hemanuel autem nunquam vocitatus est, sed Jesus, qui latine dicitur salutaris, sive salvator; quia cunctis gentibus salutifer venit. Sed propheta declaravit hoc nomine, quod Deus ad homines in carne venturus esset. Hemanuel enim significat, nobiscum Deus; scilicet quia illo per virginem nato, confiteri homines oportebat Deum secum esse, id est, in terra, et in carne mortali. Unde David in psalmo LXXXIV. Veritas, inquit, de terra orta est; quia Deus, in quo veritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis viam salutis aperiret. Item Esaias ipse: Ipsi autem non crediderunt, et exacerbaverunt spiritum sanctum, et conversus est eis ad inimicitiam. Et ipse expugnavit, et recordatus est dierum saeculi, qui suscitavit de terra pastorem ovium.
12.2
Quis autem futurus esset ille pastor, declaravit alio loco, dicens: Exultent coeli desuper, et nubes induant justitiam: aperiatur terra, et pullulet Salvatorem. Ego enim Dominus Deus creavi eum. Salvator vero est, ut supra diximus, Jesus. Sed et alio loco idem propheta sic praedicavit: Ecce natus est nobis puer, et datus est nobis filius: cujus imperium super humeros ejus; et vocatum est nomen ejus, magni consilii nuntius. Idcirco enim missus est a Deo Patre, ut universis gentibus, quae sub coelo sunt, singularis et veri Dei sanctum mysterium revelaret, ablatum perfido populo, qui adversus Deum saepe deliquit. Daniel quoque similia praelocutus est. Videbam, inquit, in visu noctis; et ecce in nubibus coeli ut filius hominis veniens, et usque ad vetustum dierum pervenit. Et qui assistebant, obtulerunt eum, et datum est ei regnum, et honor, et imperium, et omnes populi, tribus, linguae servient ei; et potestas ejus aeterna, quae nunquam transibit, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Quomodo igitur Judaei et confitentur, et sperant Christum Dei? qui hunc idcirco reprobaverunt, quia ex homine natus est. Nam cum ita sit a Deo constitutum, ut idem Christus bis adveniat in terram, semel, ut unum Deum gentibus nuntiet, deinde rursus, ut regnet: quomodo in secundum ejus adventum credunt, qui in primum non crediderunt?
12.3
Atqui propheta utrosque adventus ejus paucis verbis comprehendit. Ecce, inquit, in nubibus coeli ut filius hominis veniens. Non dixit, ut filius Dei, sed filius hominis, ut ostenderet, quod carne indui haberet in terra, ut suscepta hominis figura, et conditione mortali, doceret homines justitiam; et cum mandatis Dei functus, veritatem gentibus revelasset, multaretur etiam morte, ut inferos quoque vinceret ac resignaret, atque ita demum resurgens, ad Patrem proficisceretur in nube sublatus. Adjecit enim propheta, et ait: Et usque ad antiquum dierum pervenit, et oblatus est ei. Antiquum dierum appellavit Deum summum, cujus aetas, et origo non potest comprehendi; quia solus a saeculis fuit, et erit semper in saecula. Christum autem post passionem ac resurrectionem ascensurum esse ad Deum patrem, David in psalmo centesimo nono contestatus est his verbis: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis; quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuorum. Qui propheta, cum rex esset, quem appellare dominum suum posset, qui sederet ad dexteram Dei, nisi Christum Filium Dei, qui est rex regum, et dominus dominorum? Quod Esaias apertius ostendit dicens: Sic dicit Dominus Deus Christo domino meo, cujus tenui dexteram; obaudire ante eum gentes faciam, et fortitudinem regum disrumpam. Aperiam ante illum portas, et civitates non claudentur. Ego ante te ibo, et montes deplanabo, et fores aereas conteram, et seras ferreas confringam; et dabo tibi thesauros absconditos et invisibiles, ut scias quia ego sum Dominus Deus, qui voco nomen tuum, Deus Israel. Denique ob virtutem ac fidem, quam Deo exhibuit in terra, datum est ei regnum, et honor, et imperium; et omnes populi, tribus, linguae, servient ei; et potestas ejus aeterna, quae nunquam transibit, et regnum ejus non corrumpetur. Quod quidem duobus modis intelligitur: quia et nunc habet perpetuam potestatem, cum omnes gentes, et omnes linguae nomen ejus venerantur, majestatem confitentur, doctrinam sequuntur, virtutem imitantur; habet imperium atque honorem, cum omnes tribus terrae praeceptis ejus obtemperant: et idem postea cum rursus advenerit in potestate ac claritate, ut omnem animam judicet, et justos restituat ad vitam, tunc vere totius terrae regimen obtinebit; tunc sublato de rebus humanis omni malo, aureum saeculum( ut poetae vocant), id est justum ac pacificum tempus orietur. Sed haec uberius in ultimo libro disseremus, cum de secundo adventu loquemur: nunc de primo, ut coepimus, explicemus.

Intertext edge

Open linked passage

Note