Divinarum institutionum liber IV
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: 6810 Diinlii4
16.1
CAPUT XVI. De Jesu Christi passione; quod fuerit praedicta.
16.1
Venio nunc ad ipsam passionem, quae velut opprobrium nobis objectari solet, quod et hominem, et ab hominibus insigni supplicio affectum et excruciatum colamus; ut doceam eam ipsam passionem ab eo cum magna et divina ratione susceptam, et in ea sola et virtutem, et veritatem, et sapientiam contineri. Neque enim, si beatissimus in terra fuisset, et per omnem vitam in summa felicitate regnasset, quisquam illum sapiens aut Deum credidisset, aut honore divino dignum judicasset: quod faciunt verae divinitatis expertes, qui caducas opes, et fragilem potentiam, et alieni beneficii bona non tantum suspiciunt, verum etiam consecrant, et scientes memoriae mortuorum deserviunt, fortunam jam extinctam colentes; quam ne vivam quidem praesentemque sapientes colendam sibi umquam putaverunt. Nec enim potest aliquid in rebus terrenis esse venerabile coeloque dignum: sed sola est virtus, sola justitia, quae potest verum bonum, et coeleste, et perpetuum judicari; quia nec datur cuiquam, nec aufertur. Qua virtute ac justitia quoniam Christus instructus venit in terram, immo vero, quoniam ipse virtus, et ipse justitia est, descendit ut eam doceret, hominemque formaret. Quo magisterio ac Dei legatione perfunctus, ob eam ipsam virtutem, quam simul et docuit, et fecit, ab omnibus gentibus, et meruit, et potuit Deus credi. Ergo cum magnus populus ad eum, vel ob justitiam quam docebat, vel ob miracula quae faciebat, subinde conflueret, et praecepta ejus audiret, et a Deo missum Deique Filium crederet: tum primores Judaeorum et sacerdotes ira stimulati, quod ab eo tamquam peccatores increpabantur, et invidia depravati, quod, confluente ad eum multitudine, contemni se ac deseri videbant, et( quod caput sceleris illorum fuit) stultitia et errore caecati, et immemores praeceptorum coelestium ac prophetarum, coierunt adversus eum, impiumque consilium de eo tollendo cruciandoque ceperunt: quod prophetae multo ante descripserant.
16.2
Nam et David, in principio Psalmorum suorum, providens in spiritu quantum facinus admissuri essent, Beatum esse ait, qui non abierit in consilio impiorum. Et Salomon in libro Sapientiae, his verbis usus est: Circumveniamus justum, quoniam insuavis et nobis, et exprobrat nobis peccata legis: promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat: factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum: gravis est nobis etiam ad videndum; quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae illius: tamquam nugaces aestimati sumus ab eo: continet se a viis nostris, quasi ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. Videamus ergo si sermones illius veri sint; et tentemus quae ventura sunt illi. Contumeliis et tormentis interrogemus eum: ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam illius, morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitaverunt, et erraverunt. Excaecavit enim illos stultitia ipsorum; et nescierunt sacramenta Dei. Nonne ita descripsit nefarium illud consilium ab impiis initum contra Deum, ut plane interfuisse videatur? Atqui a Salomone, qui haec cecinit, usque ad id tempus, quo gesta res est, mille ac decem anni fuerunt. Nihil nos affingimus, nihil addimus. Habebant haec, qui fecerunt: legebant, in quos haec dicta sunt. Sed et nunc haeredes nominis ac sceleris illorum haec et habent, et damnationem suam prophetarum voce praedictam quotidianis lectionibus personant; nec aliquando in cor suum, quae pars est et ipsa damnationis, admittunt. Increpiti ergo a Christo saepe Judaei exprobrante illis peccata et injustitias, et a populo pene deserti, concitati sunt ad eum necandum.
16.3
Cujus rei audaciam dedit illis humilitas ejus. Nam cum legerent, cum quanta virtute et claritate Filius Dei venturus esset e coelo, Jesum autem cernerent humilem, quietum, sordidum, informem, non credebant filium Dei esse, ignorantes duos ejus adventus a prophetis esse praedictos: primum in humilitate carnis obscurum, secundum in fortitudine majestatis manifestum. De primo David in psalmo septuagesimo primo sic ait: Descendet sicut pluvia in vellus, et orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec extollatur luna. Sicut enim pluvia, si descendat in vellus, animadverti non potest, quia strepitum non facit: ita Christum in terram sine cujusquam suspicione venturum esse dixit, ut justitiam doceret et pacem. Esaias quoque ita tradidit: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus coram ipso sicut pueri, et sicut radix in terra sitienti: non est figura ejus, neque claritas; et vidimus illum, et non habuit figuram, neque decorem: sed figura ejus sine honore, et deficiens praeter caeteros homines. Homo in plaga positus est, sciens ferre imbecillitatem, quia aversus est, et non est computatus. Hic peccata nostra portat, et pro nobis hic dolet; et nos putavimus ipsum esse in dolore, et in plaga, et in vexatione. Ipse autem vulneratus est propter facinora nostra, et infirmatus est propter peccata nostra: doctrina pacis nostrae super illum; livore ejus nos sanati sumus. Omnes sicut oves erravimus, et Deus tradidit illum pro peccatisnostris. Et Sibylla eodem modo locuta est: Οἰκτρὸς, ἄτιμος, ἄμορφος, ἐν οἰκτροῖς ἐλπίδα δώσει. Propter hanc humilitatem, Deum suum non agnoscentes, inierunt consilium detestandum ut privarent eum vita, qui ut eos vivificaret advenerat.