Divinarum institutionum liber IV
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: 6810 Diinlii4
25.1
CAPUT XXV. De Jesu adventu in Carne, et Spiritu, ut Deum inter et hominem mediator esset.
25.1
Discant igitur homines, et intelligant, quare Deus summus, cum legatum ac nuntium suum mitteret, ad crudiendam praeceptis justitiae suae mortalitatem, mortali voluerit eum carne indui, et cruciatu affici, et morte multari. Nam cum justitia nulla esset in terra, doctorem misit, quasi vivam legem, ut nomen ac templum novum conderet; ut verum ac pium cultum per omnem terram verbis et exemplo seminaret. Sed tamen, ut certum esset a Deo missum, non ita illum nasci oportuit, sicut homo nascitur ex mortali utroque concretus: sed ut appareret etiam in homine illum esse coelestem, creatus est sine opera genitoris. Habebat enim spiritalem patrem Deum; et sicut pater spiritus ejus Deus sine matre, ita mater corporis ejus virgo sine patre. Fuit igitur et Deus et homo, inter Deum atque hominem medius constitutus. Unde illum Graeci μεσίτην vocant, ut hominem perducere ad Deum posset, id est, ad immortalitatem: quia si Deus tantum fuisset( ut supra dictum est) exempla virtutis homini praebere non posset; si homo tantum, non posset homines ad justitiam cogere, nisi auctoritas, ac virtus homine major accederet.
25.2
Etenim cum constet homo ex carne et spiritu, et oporteat spiritum justitiae operibus emereri, ut fiat aeternus; caro quoniam terrena est, ideoque mortalis, copulatum sibi spiritum trahit secum, et ab immortalitate ducit ad mortem. Ergo spiritus carnis expers dux esse homini ad immortalitatem nullo pacto poterat: quoniam caro impedit spiritum, quominus Deum sequatur. Est enim fragilis, et subjecta peccato: peccatum autem pabulum mortis est. Itaque idcirco mediator advenit, id est Deus in carne, ut caro eum sequi posset, et eriperet morti hominem, cujus est dominatio in carnem. Ideo carne se induit, ut desideriis carnis edomitis, doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac voluntatis. Una enim nobis, et magna, et praecipua cum carne luctatio: cujus infinitae cupiditates premunt animam, nec dominium retinere patiuntur: sed eam voluptatibus et illecebris suavibus mancipatam morte afficiunt sempiterna. Quibus ut repugnare possemus, Deus nobis viam superandae carnis, et aperuit, et ostendit. Quae virtus perfecta, et omnibus numeris absoluta, coronam vincentibus et mercedem immortalitatis impertit.