Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Divinarum institutionum liber IV
Lactantius (III)IV 8 · 6810-diinlii4More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6810 Diinlii4
8.1
CAPUT VIII. De ortu Jesu in spiritu et in carne; de spiritibus et testimoniis Prophetarum.
8.1
In primis enim testificamur, illum bis esse natum; primum in spiritu, postea in carne. Unde apud Hieremiam ita dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te. Et item apud ipsum: Beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit, praeter Christum. Qui cum esset a principio Filius Dei, regeneratus est denuo secundum carnem: quae duplex nativitas ejus magnum intulit humanis pectoribus errorem, circumfuditque tenebras etiam iis, qui verae Religionis sacramenta retinebant. Sed nos id plane dilucideque monstrabimus, ut amatores sapientiae facilius ac diligentius instruantur. Qui audit Dei Filium dici, non debet tantum nefas mente concipere, ut existimet, ex connubio ac permistione foeminae alicujus Deum procreasse, quod non facit nisi animal corporale, mortique subjectum. Deus autem, cum solus sit, cui permiscere se potuit? aut cum esset tantae potestatis, ut quidquid vellet, efficeret, utique ad creandum societate alterius non indigebat: nisi forte existimabimus, Deum, sicut Orpheus putavit, et marem esse et foeminam, quod aliter generare nequiverit, nisi haberet vim sexus utriusque; quasi aut ipse secum coierit, aut sine coitu non potuerit procreare.
8.2
Sed et Hermes in eadem fuit opinione, cum dicit αὐτοπάτορα, καὶ αὐτομήτορα. Quod si ita esset, ut a Prophetis pater dicitur, sic etiam mater diceretur. Quomodo igitur procreavit? Primum nec sciri a quoquam possunt, nec enarrari opera divina: sed tamen sanctae Litterae, docent, in quibus cautum est, illum Dei Filium, Dei esse sermonem, sive etiam rationem; itemque caeteros angelos Dei spiritus esse. Nam sermo est spiritus cum voce aliquid significante prolatus. Sed tamen quoniam spiritus et sermo diversis partibus proferuntur, siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit, magna inter hunc Dei Filium, et caeteros angelos differentia est. Illi enim ex Deo taciti spiritus exierunt; quia non ad doctrinam Dei tradendam, sed ad ministerium creabantur. Ille vero cum sit et ipse spiritus, tamen cum voce ac sono ex Dei ore processit, sicut verbum, ea scilicet ratione, quia voce ejus ad populum fuerat usurus; id est, quod ille magister futurus esset doctrinae Dei et coelestis arcani ad hominem proferendi: quod ipsum primo locutus est, ut per eum ad nos loqueretur, et ille vocem Dei ac voluntatem nobis revelaret.
8.3
Merito igitur sermo et verbum Dei dicitur; quia Deus procedentem de ore suo vocalem spiritum, quem non utero, sed mente conceperat, inexcogitabili quadam majestatis suae virtute ac potentia in effigiem, quae proprio sensu ac sapientia vigeat, comprehendit, et alios item spiritus suos in angelos figuravit. Nostri spiritus dissolubiles sunt, quia mortales sumus. Dei autem spiritus et vivunt, et manent, et sentiunt; quia ipse immortalis est et sensus, et vitae dator. Nostrae voces, licet aurae misceantur, atque evanescant, tamen plerumque permanent litteris comprehensae: quanto magis Dei vocem credendum est, et manere in aeternum, et sensu ac virtute comitari, quam de Deo patre, tamquam rivus de fonte traduxerit. Quod si quis miratur, ex Deo Deum prolatione vocis ac spiritus potuisse generari, si sacras voces Prophetarum cognoverit, desinet profecto mirari. Salomonem patremque ejus David potentissimos reges fuisse, et eosdem prophetas, etiam iis fortasse sit notum, qui divinas litteras non attigerunt; quorum alterum, qui posterius regnavit, trojanae urbis excidium centum et quadraginta annis antecessit. Hujus pater divinorum scriptor hymnorum, in Psalmo XXXII, sic ait: Verbo Dei coeli solidati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Item rursus in Psalmo quadragesimo quarto: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Contestans videlicet, nulli alii opera Dei esse nota, nisi Filio soli, qui est Verbum Dei, et quem regnare in perpetuum necesse est. Item Salomon ipsum verbum Dei esse demonstrat, cujus manibus opera ista mundi fabricata sint. Ego, inquit, ex ore Altissimi prodivi ante omnem creaturam; ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. Ego in altis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Joannes quoque ita tradidit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc fuit in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.

Intertext edge

Open linked passage

Note