Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Divinarum institutionum liber V
Lactantius (III)V 12 · 6811-diinlivMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6811 Diinliv
12.1
CAPUT XII. De vera virtute; atque de existimatione boni aut mali civis.
12.1
Quid iis facias, qui jus vocant carnificinas veterum tyrannorum adversus innocentes rabide saevientium? Et cum sint injustitiae crudelitatisque doctores, justos se esse tamen ac prudentes videri volunt, caeci et hebetes, et rerum et veritatis ignari. Adeone vobis, o perditae mentes, invisa justitia est, ut eam summis sceleribus adaequetis? Adeone apud vos perit innocentia, ut ne morte quidem simplici dignam judicetis? Sed supra omnia facinora habeatur, nullum facinus admittere, pectusque purum ab omni sceleris contagione praestare. Et quoniam communiter cum deorum cultoribus loquimur, liceat per vos benefacere vobiscum. Haec est enim lex nostra, hoc opus, haec religio. Si vobis sapientes videmur, imitamini: si stulti, contemnite, aut etiam ridete, si libet; nobis enim stultitia nostra prodest. Quid laceratis? quid affligitis? non invidemus sapientiae vestrae. Hanc stultitiam malumus: hanc amplectimur. Hoc nobis credimus expedire, ut vos diligamus, et in vos ipsos, qui odistis, omnia conferamus.
12.2
Est apud Ciceronem non abhorrens a vero locus, in ea disputatione, quae habetur a Furio contra justitiam.« Quaero, inquit, si duo sint, quorum alter optimus vir, aequissimus, summa justitia, singulari fide; alter insignis scelere et audacia: et si in eo sit errore civitas, ut bonum illum virum, sceleratum, facinorosum, nefarium putet, contra autem, qui sit improbissimus, existimet esse summa probitate, ac fide; proque hac opinione omnium civium, bonus ille vir vexetur, rapiatur, manus ei denique auferantur, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, exterminetur, egeat postremo, jure etiam optimo omnibus miserrimus esse videatur: contra autem ille improbus laudetur, colatur, ab omnibus diligatur; omnes ad cum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes denique copiae conferantur; vir denique optimus omnium existimatione, et dignissimus omni fortuna judicetur: quis tandem erit tam demens, qui dubitet utrum se esse malit.» Profecto quasi divinaret, quae nobis mala, et quomodo eventura essent propter justitiam, hoc posuit exemplum. Haec enim populus noster patitur omnia, errantium pravitate. Ecce in eo est errore civitas, vel potius orbis ipse totus, ut bonos et justos viros, tamquam malos et impios, persequatur, excruciet, damnet, occidat. Nam quod ait, neminem esse tam dementem, qui dubitet utrum se esse malit; ille quidem, ut is qui contra justitiam disserebat, hoc sensit, malle sapientem malum esse cum bona existimatione, quam bonum cum mala.
12.3
A nobis autem absit haec amentia, ut falsum vero anteponamus. An boni nostri qualitas ex populi potius pendebit erroribus, quam ex conscientia nostra, et judicio Dei? Aut aliqua nos illiciet umquam felicitas, ut non potius veram bonitatem cum omni malo, quam falsam cum omni prosperitate malimus? Sua sibi habeant regna reges, suas divitias divites( ut loquitur Plautus), suam vero prudentium prudentes: relinquant nobis stultitiam nostram, quam vel ex hoc apparet esse sapientiam, quod eam nobis invident. Quis enim stulto invideat, nisi qui sit ipse stultissimus? Illi autem non sunt adeo stulti, ut stultis invideant: sed ex eo, quod accurate, quod sollicite persequuntur, stultos non esse concedunt. Cur enim tam crudeliter saeviant, nisi quia metuunt, ne in dies invalescente justitia, cum diis suis cariosis relinquantur? Si ergo cultores deorum sapientes sunt, et nos stulti, quid metuant, ne sapientes illiciantur a stultis?

Intertext edge

Open linked passage

Note