Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Divinarum institutionum liber VI
Lactantius (III)VI 13 · 6812-diinliv2More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6812 Diinliv2
13.1
CAPUT XIII. De poenitentia, de misericordia, ac peccatorum venia.
13.1
Quoties igitur rogaris, tentari te a Deo crede, an sis dignus audiri. Circumspice conscientiam tuam et, quantum potes, medere vulneribus. Nec tamen quia peccata largitione tolluntur, dari tibi licentiam peccandi putes. Abolentur enim, si Deo largiare, quia peccaveris; nam si fiducia largiendi pecces, non abolentur. Deus enim purgari homines a peccatis maxime cupit, ideoque agi poenitentiam jubet. Agere autem poenitentiam, nihil aliud est, quam profiteri et affirmare, se ulterius non peccaturum. Ignoscitur itaque iis qui ad peccatum imprudenter incauteque labuntur: veniam non habet, qui sciens peccat. Nec tamen si aliquis fuerit purificatus ab omni labe peccati, temperandum sibi ab opere largitionis existimet, quia non habeat peccata, quae deleat. Imo vero tum magis justitiam debet operari, cum factus est justus, ut quod ante in medelam vulnerum fecerat, postmodum faciat in laudem gloriamque virtutis. Eo accedit, quod nemo esse sine delicto potest, quandiu indumento carnis oneratus est. Cujus infirmitas triplici modo subjacet dominio peccati, factis, dictis, cogitationibus.
13.2
Per hos gradus ad summum culmen justitia procedit. Primus est virtutis gradus malis operibus abstinere; secundus, etiam malis verbis; tertius, etiam cogitatione rerum malarum. Qui primum gradum ascendit, satis justus est; qui secundum, jam perfectae virtutis: siquidem neque factis, neque sermone delinquat: qui tertium, is vero similitudinem Dei assecutus videtur. Est enim pene supra humanum modum, ne in cogitationem quidem admittere, quod sit vel factu malum, vel improbum dictu. Itaque etiam justi homines, qui fraenare se possunt ab omni opere injusto, nonnunquam tamen ipsa fragilitate vincuntur, ut vel in ira malum dicant, vel in aspectu rerum delectabilium tacita cogitatione concupiscant. Quod si mortalis conditio non patitur esse hominem ab omni macula purum, debent ergo largitione perpetua peccata carnis aboleri. Unum est enim sapientis, et justi, et vitalis viri opus, divitias suas in sola justitia collocare: qua profecto qui eget, licet ille Craesum, aut Crassum divitiis superet, hic pauper, hic nudus, hic mendicus putandus est. Danda igitur opera, ut indumento justitiae pietatisque velemur, quo nos exuat nemo, quod nobis sempiternum praebeat ornatum. Nam si deorum cultores simulacra insensibilia excolunt, et quidquid pretiosi habent, in ea conferunt, quibus nec uti possunt, nec gratias agere, quod acceperint: quanto justius est, et verius, viventia Dei simulacra excolere, ut promereare viventem? Quae sicut usui habent quidquid acceperint, et gratias agunt: ita Deus, in cujus conspectu bonum feceris, et probabit, et mercedem pietatis exsolvet.

Intertext edge

Open linked passage

Note