Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Divinarum institutionum liber VII
Lactantius (III)VII 19 · 6813-diinliv3More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6813 Diinliv3
19.1
CAPUT XIX. De adventu Christi ad judicium, et de falso propheta devicto.
19.1
Oppresso igitur orbe terrae, cum ad destruendam immensarum virium tyrannidem humanae opes defecerint, siquidem capto mundo cum magnis latronum exercitibus incubabit, divino auxilio tanta illa calamitas indigebit. Commotus igitur Deus et periculo ancipiti, et miseranda comploratione justorum, mittet protinus liberatorem. Tunc aperietur coelum medium intempesta et tenebrosa nocte, ut in orbe toto lumen descendentis Dei tanquam fulgur appareat; quod Sibylla his versibus locuta est:..... Ὁππότ' ἂν ἔλθῃ, Πῦρ ἔσται, σκότος ἐν τῇ μέσσῃ νυκτὶ μελαίνῃ. Haec est nox, quae a nobis propter adventum regis ac Dei nostri pervigilio celebratur: cujus noctis duplex est ratio, quod in ea et vitam tum recepit, cum passus est, et postea regnum orbis terrae recepturus est. Hic est enim liberator, et judex, et ultor, et rex, et Deus quem nos Christum vocamus, qui priusquam descendat, hoc signum dabit. Cadet repente gladius e coelo, ut sciant justi ducem sanctae militiae descensurum: et descendet comitantibus angelis in medium terrae; et antecedet eum flamma inextinguibilis; et virtus angelorum tradet in manus justorum multitudinem illam, quae montem circumsederit, et concidetur ab hora tertia usque ad vesperum, et fluet sanguis more torrentis; deletisque omnibus copiis, impius solus effugiet, et peribit ab eo virtus sua.
19.2
Hic est autem, qui appellatur Antichristus: sed seipsum Christum mentietur, et contra verum dimicabit, et victus effugiet, et bellum saepe renovabit, et saepe vincetur; donec quarto praelio confectis omnibus impiis debellatus, et captus, tandem scelerum suorum luat poenas. Sed et caeteri principes, ac tyranni, qui contriverunt orbem, simul cum eo vincti adducentur ad regem, et increpabit eos, et coarguet; et exprobrabit his facinora ipsorum, et damnabit eos, ac meritis cruciatibus tradet. Sic extincta malitia, et impietate compressa, requiescet orbis, qui per tot saecula subjectus errori ac sceleri nefandam pertulit servitutem. Non colentur ulterius dii manu facti: sed a templis, et pulvinaribus suis deturbata simulacra igni dabuntur, et cum donis suis mirabilibus ardebunt, quod etiam Sibylla cum Prophetis congruens futurum esse praedixit: Τρίψουσιν δ' εἴδωλα βροτοὶ καὶ πλοῦτον ἄπαντα. Erythraea quoque idem spopondit: Ἔργα δὲ χειροποιητὰ θεῶν κατακαυθήσονται.

Intertext edge

Open linked passage

Note