Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Divinarum institutionum liber VII
Lactantius (III)VII 24 · 6813-diinliv3More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6813 Diinliv3
24.1
CAPUT XXIV. De renovato mundo.
24.1
Nunc reliqua subnectam. Veniet igitur summi et maximi Dei Filius, ut vivos ac mortuos judicet, testante atque dicente Sibylla: Πάσης γὰρ γαίης τότε θνητῶν σύγχυσις ἓσται, Αὐτὸς ὁ παντοκράτωρ ὅτ' ἂν ἤλθῃ βήματι κρῖναι Ζώτων καὶ νεκύων ψυχὰς, καὶ κόσμον ἅπαντα. Verum ille, cum deleverit injustitiam, judiciumque maximum fecerit, ac justos, qui a principio fuerunt, ad vitam restauraverit, mille annis inter homines versabitur, eosque justissimo imperio reget. Quod alibi Sibylla vaticinans furensque proclamat: Κλῦτε δή μου, μέροπες, βασιλεὺς αἰώνιος ἄρχει. Tum qui erunt in corporibus vivi, non morientur: sed per eosdem mille annos infinitam multitudinem generabunt; et erit soboles eorum sancta, et Deo cara. Qui autem ab inferis suscitabuntur, ii praeerunt viventibus velut judices. Gentes vero non extinguentur omnino: sed quaedam relinquentur in victoriam Dei, ut triumphentur a justis, ac subjugentur perpetuae servituti. Sub idem tempus etiam princeps daemonum, qui est machinator omnium malorum, catenis vincietur; et erit in custodia mille annis coelestis imperii, quo justitia in orbe regnabit, ne quod malum adversus populum Dei moliatur. Post cujus adventum congregabuntur justi ex omni terra; peractoque judicio, civitas sancta constituetur in medio terrae, in qua ipse conditor Deus cum justis dominantibus commoretur. Quam civitatem Sibylla designat, cum dicit: Καὶ πόλιν, ἠν ἐποίησε θεὸς, αὐτὴν ἐποίησε Λαμπροτέραν ἄστρων, καὶ ἡλίου, ἠδὲ σελήνης.
24.2
Tunc auferentur a mundo tenebrae illae, quibus offunditur atque obcaecatur coelum; et luna claritudinem solis accipiet, nec minuetur ulterius. Sol autem septies tanto, quam nunc est, clarior fiet. Terra vero aperiet foecunditatem suam, et uberrimas fruges sua sponte generabit: rupes montium melle sudabunt, per rivos vina decurrent; et flumina lacte inundabunt. Mundus denique ipse gaudebit; et omnis rerum natura laetabitur, erepta et liberata dominio mali, et impietatis, et sceleris, et erroris. Non bestiae per hoc tempus sanguine alentur, non aves praeda: sed quieta et placida erunt omnia. Leones et vituli ad praesepe simul stabunt: lupus ovem non rapiet, canis non venabitur, accipitres et aquilae non nocebunt: infans cum serpentibus ludet. Denique tunc fient illa, quae poetae aureis temporibus facta esse jam Saturno regnante dixerunt. Quorum error hinc exortus est, quod prophetae futurorum pleraque sic proferunt et enuntiant, quasi jam peracta. Visiones enim divino spiritu offerebantur oculis eorum, et videbant illa in conspectu suo quasi fieri, ac terminari. Quae vaticinia eorum cum paulatim fama vulgasset, quoniam profani a sacramento ignorabant quatenus dicerentur, completa jam esse veteribus saeculis illa omnia putaverunt, quae utique fieri complerique non poterant homine regnante. Cum vero deletis religionibus impiis, et scelere compresso, subjecta erit Deo terra, Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus Mutabit merces: omnis feret omnia tellus. Non rastros patietur humus, non vinea falcem. Robustus quoque jam tauris juga solvet arator. Tunc etiam molli flavescet campus arista; Incultisque rubens pendebit sentibus uva; Et durae quercus sudabunt roscida mella, Nec varios discet mentiri lana colores. Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti Murice, jam croceo mutabit vellera luto. Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos. Ipsae lacte domum referent distenta capellae Ubera, nec magnos metuent armenta leones.
24.3
Quae poeta secundum Cumeae Sibyllae carmina prolocutus est. Erytraea vero sic ait: Οἱ δὲ λύκοι σὺν ἄρνεσσ' ἐν οὔρεσιν ἀμιλλοῦνται· Χόρτον γὰρ λύκες τ' ἐρίφοισιν ἄμα βόσκονται, Ἄρκτοι σὺν μόσχοισιν ὁμοῦ καὶ πᾶσι βροτοῖσι· Σαρκοβόρος τε λέων φάγετ' ἄχυρον παρὰ φάτναις, Σὺν βρέφεσίν τε δράκοντες ἀμάτορσι κοιμὴσονται. Et alio loco de ubertate rerum: Καὶ τότε δὴχάρμην μεγάλην θεὸς ἀνδράσι δώσει· Καὶ γὰρ γῆ καὶ δένδρα, καὶ ἄσπετα θρέμματα γαίης Δώσουσι καρπὸν τὸν ἀληθινὸν ἀνθρώποισι Οἴνου καὶ μέλιτος γλυκεροῦ, λευκοῦτε γάλακτος, Καὶ σίτου, ὅπερ ἐστὶ βροτοῖς κάλλιστον ἀπάντων. Et alia eodem modo: Εὐσεβέων δὲ μόνων ἁγία χθὼν πάντα τάδ' οἴσει Νᾶμα μέλιτος ἀπὸ πέτρης ἠδ' ἀπὸ πηγῆς, Καὶ γάλα τ' ἀμβροσίης ῥεύσει πάντεσσι δικαίοις. Vivent itaque homines tranquillissimam vitam et copiosissimam, et regnabunt cum Deo pariter; et reges gentium venient a finibus terrae cum donis ac muneribus, ut adorent et honorificent Regem magnum, cujus nomen erit praeclarum ac venerabile universis nationibus, quae sub coelo erunt, et regibus qui dominabuntur in terra.

Intertext edge

Open linked passage

Note