Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Divinarum institutionum liber VII
Lactantius (III)VII 27 · 6813-diinliv3More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6813 Diinliv3
27.1
CAPUT XXVII. Adhortatio et confirmatio piorum.
27.1
Quoniam decursis propositi operis septem spatiis, ad metam provecti sumus, superest ut exhortemur omnes ad suscipiendam cum vera religione sapientiam, cujus vis et officium in eo vertitur ut, contemptis terrestribus, et abjectis erroribus quibus antea tenebamur, fragilibus servientes, et fragilia concupiscentes ad aeterna coelestis thesauri praemia dirigamur. Quae ut capere possimus, quamprimum omittendae sunt hujus praesentis vitae illicibiles voluptates, quae animas hominum perniciosa suavitate deliniunt. Quanta felicitas aestimanda est, subtractum his labibus terrae proficisci ad illum aequissimum judicem, parentemque indulgentissimum; qui pro laboribus requiem, pro morte vitam, pro tenebris claritatem, pro terrenis ac brevibus bonis aeterna et coelestia largiatur: cum qua mercede acerbitates ac miseriae, quas perpetimur in hoc mundo facientes opera justitiae, conferri et coaequari nullo modo possunt. Proinde si sapientes, si beati esse volumus, cogitanda et proponenda sunt nobis non tantum Terentiana illa, Molendum esse usque in pistrino, vapulandum, habendae compedes: sed his multo atrociora: carcer, catenae, tormenta patienda; sustinendi dolores; mors denique ipsa et suscipienda est, et ferenda: cum liqueat conscientiae nostrae, nec fragilem istam voluptatem sine poena, nec virtutem sine divino praemio fore.
27.2
Universos igitur oportet operam dare, ut se quamprimum ad rectam viam dirigant; ut, susceptis operatisque virtutibus, et hujus vitae laboribus patienter exactis, consolatorem Deum habere mereantur. Pater enim noster ac Dominus, qui condidit firmavitque coelum, qui solem cum caeteris sideribus induxit, qui libratam magnitudine sua terram vallavit montibus, mari circumdedit, amnibusque distinxit, et quidquid est in hoc opere mundi, conflavit ac perfecit e nihilo, perspectis erroribus hominum, Ducem misit, qui nobis justitiae viam panderet: hunc sequamur omnes; hunc audiamus; huic devotissime pareamus; quoniam solus, ut ait Lucretius, Veridicis hominum purgavit pectora dictis, Et finem statuit cuppedinis, atque timoris; Exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes, Quid foret; atque viam monstravit limite parvo, Qua possemus ad id recto contendere cursu. Nec monstravit tantum, sed etiam praecessit, ne quis difficultatis gratia iter virtutis horreret. Deseratur( si fieri potest) via perditionis et fraudis, in qua mors voluptatis illecebris adoperta celatur.
27.3
Et quanto quisque annis in senectutem vergentibus appropinquare cernit illum diem, quo sit ei ex hac vita demigrandum, cogitet quam purus abscedat; quam innocens ad judicem veniat: non ut faciunt, quorum caecis mentibus lux negatur, qui jam deficientibus corporis viribus, in hoc admonentur instantis ultimae necessitatis, ut cupidius, ut ardentius hauriendis libidinibus intendant. Qua ex voragine liberet se quisque dum licet, dum facultas adest, seque ad Deum tota mente convertat; ut illum diem securus expectet, quo praeses dominusque mundi Deus de singulorum factis cogitationibusque judicabit. Quaecumque hic expetuntur, non tantum negligat, sed et fugiat; potioremque animam suam judicet, quam bona ista fallacia, quorum incerta et caduca possessio est; migrant enim quotidie: multo velocius exeunt, quam intraverant; et tamen, si nobis usque ad ultimum liceat istis frui, aliis certe relinquenda sunt. Nihil nobiscum ferre possumus, nisi vitam bene atque innocenter actam. Ille ad Deum copiosus, ille opulentus adveniet, cui astabunt continentia, misericordia, patientia, charitas, fides. Haec est haereditas nostra, quae nec eripi cuiquam, nec transferri ad alterum potest. Et quis est, qui haec bona parare, et acquirere sibi velit?
27.4
Veniant, qui esuriunt: ut coelesti cibo saturati, sempiternam famem ponant; veniant, qui sitiunt: ut aquam salutarem de perenni fonte plenissimis faucibus trahant. Hoc cibatu atque potu Dei, et caeci videbunt, et surdi audient, et muti loquentur, et claudi ambulabunt, et stulti sapient, et aegroti valebunt, et mortui reviviscent. Quisquis enim corruptelas terrae virtute calcaverit, hunc arbiter ille summus, et verax, ad lucem vitamque perpetuam suscitabit. Nemo divitiis, nemo fascibus, nemo etiam regia potestate confidat: immortalem ista non faciunt. Nam quicumque rationem hominis abjecerit, ac praesentia secutus, in humum se ipse prostraverit, tamquam desertor domini, et imperatoris, et patris sui punietur. Intendamus ergo justitiae, quae nos inseparabilis comes ad Deum sola perducet; et, dum spiritus hos regit artus, infatigabilem militiam Deo militemus: stationes vigiliasque celebremus; congrediamur cum hoste, quem novimus, fortiter, ut victores, ac devicto adversario triumphantes, praemium virtutis, quod ipse promisit, a Domino consequamur.

Intertext edge

Open linked passage

Note