On Iradei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: 6821 Lideird
21.1
CAPUT XXI. De ira Dei et hominis.
21.1
Superest una et extrema quaestio. Nam dixerit fortasse quispiam, adeo non irasci Deum, ut etiam in praeceptis hominem irasci vetet. Possem dicere, quod ira hominis refraenanda fuerit, quia injuste saepe irascitur; et praesentem habet motum, quia temporalis est. Itaque ne fierent ea, quae faciunt per iram et humiles, et mediocres, et magni reges, temperari debuit furor ejus, et comprimi, ne mentis impos aliquod inexpiabile facinus admitteret. Deus autem non ad praesens irascitur, quia aeternus est perfectaeque virtutis; et nunquam nisi merito irascitur. Sed tamen non ita res se habet. Nam si omnino prohiberet irasci, ipse quodammodo reprehensor opificii sui fuisset, qui a principio iram jecori hominis indidisset: siquidem creditur, causam hujus commotionis in humore fellis contineri. Non igitur in totum prohibet irasci, quia is affectus necessario datus est: sed prohibet in ira permanere. Ira enim mortalium debet esse mortalis; nam si maneat, confirmantur inimicitiae ad perniciem sempiternam. Deinde rursus cum irasci quidem, sed tamen non peccare praecepit, non utique evellit iram radicitus, sed temperavit: ut in omni castigatione modum ac justitiam teneremus. Qui ergo irasci nos jubet, ipse utique irascitur: qui placari celerius praecipit, est utique ipse placabilis; ea enim praecepit, quae sunt justa, et rebus utilia communibus.
21.2
Sed quia dixeram non esse iram Dei temporalem, sicut hominis, qui praesentanea commotione fervescit, nec facile regere se potest propter fragilitatem; intelligere debemus, quia sit aeternus Deus, iram quoque ejus in aeternum manere: sed rursum, quia virtute sit maxima praeditus, in potestate habere iram suam; nec ab ea regi, sed ipsum illam, quemadmodum velit, moderari: quod utique non repugnat superiori. Nam si prorsus immortalis fuisset ira ejus, non esset satisfactioni aut gratiae post delictum locus; cum ipse homines ante solis occasum reconciliari jubeat. Sed ira divina in aeternum manet adversus eos, qui peccant in aeternum. Itaque Deus non thure, non hostia, non pretiosis muneribus, quae omnia sunt corruptibilia, sed morum emendatione placatur; et qui peccare desinit, iram Dei mortalem facit. Idcirco enim non ad praesens noxium quemque punit, ut habeat homo resipiscendi et corrigendi sui facultatem.