Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Iradei
Lactantius (III)On Iradei 23 · 6821-lideirdMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6821 Lideird
23.1
CAPUT XXIII. De ira Dei, et peccatorum punitione, deque ea Sibyllarum carmina recitata: castigatio praeterea et adhortatio.
23.1
Verum quia plures, ut ostendi, Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, unius testimonium satis non sit ad confirmandam, sicut intendimus, veritatem. Cumeae quidem volumina, quibus Romanorum fata conscripta sunt, in arcanis habentur: caeterarum tamen fere omnium libelli, quominus in usu sint omnibus, non vetantur; ex quibus alia de nuntians universis gentibus iram Dei ob impietatem hominum, hoc modo exorsa est: Ἐρχομένης ὀργῆς μεγάλης ἐπὶ κόσμον ἀπειθῆ, Ἔσχατον εἰς αἰῶνα θεοῦ μηνύματα φαίνω, Πᾶσι προφητεύσασα κατὰ πόλιν ἀνθρώποισι.
23.2
Alia quoque per indignationem Dei adversus injustos cataclysmum priore saeculo factum esse dixit, ut malitia generis humani extingueretur. Ἐξ οὗ μηνίσαντος ἐπουρανίοιο θεοῖο Αὐταῖσι πολίεσσι καὶ ἀνθρώποισιν ἅπασιν. Γῆν ἐκάλυψε θάλασσα κατακλυσμοῖο ῥαγέντος.
23.3
Simili modo deflagrationem postea futuram vaticinata est, qua rursus impietas hominum deleatur. Καί ποτε τὴν ὀργὴν θεὸν οὐκ ἔτι πραΰνοντα, Ἀλλ' ἐξεμβρίθοντα, καὶ ἐξολύοντά τε γένναν Ἀνθρώπων, ἅπασαν ὑπ' ἑμπρησμοῦ πέρθοντα.
23.4
Unde apud Nasonem de Jove ita dicitur: Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus, Quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli Ardeat, et mundi moles operosa laboret.
23.5
Quod tunc fiat necesse est, cum honor, et cultus Dei summi apud homines interierit.
23.6
Eadem tamen, placari eum poenitentia factorum et sui emendatione contestans, haec addidit: Ἀλλ' ἐλέει μετάθεσθε βροτοὶ νῦν, μὴ δὲ πρὸς ὀργήν Παντοίην ἀγάγητε θεὸν μέγαν.
23.7
Item paulo post: Οὐκ ὁλέσει, παύσει δὲ πάλιν χόλον, εὔτ' ἁν ἄπαντες Εὐσεβέειν ἐρίτιμον ἑνὶ φρεσὶν ἀσκήσητε.
23.8
Deinde alia Sibylla coelestium terrenorumque genitorem diligi oportere denuntiat, ne ad perdendos homines indignatio ejus insurgat: Μήποτε θυμωθεὶς θεὸς ἄφθιτος ἐξαπολέσσῃ Πᾶν γένος ἀνθρώπων, βιότον καὶ φῦλον ἀναιδὲς, Δεῖ στέργειν γενετῆρα Θεὸν σοφὸν αἰὲν ἐόντα.
23.9
Ex his apparet vanas esse rationes philosophorum, qui Deum putant sine ira; et inter caeteras laudes ejus id ponunt, quod est inutilissimum, detrahentes ei, quod est rebus humanis maxime salutare, per quod constat ipsa majestas. Regnum hoc imperiumque terrenum nisi metus custodiat, solvitur. Aufer iram regi, non modo nemo parebit, sed etiam de fastigio praecipitabitur. Imo vero cuilibet humili eripe hunc affectum, quis eum non spoliabit? quis non deridebit? quis non afficiet injuria? Ita nec indumenta, nec sedem, nec victum poterit habere, aliis quidquid habuerit diripientibus; nedum putemus coelestis imperii majestatem sine ira et metu posse consistere. Apollo Milesius, de Judaeorum religione consultus, responso hoc indidit: Ἠδὲ Θεὸν βασιλῆα καὶ γεννητῆρα πρὸ πάντων, Ὃν τρέμεται καὶ γαῖα, καὶ οὐρανὸς, ἠδἐ θάλασσα, Ταρτάρεοί τε μυχοὶ, καὶ δαίμονες ἐκφρίττουσιν.
23.10
Si tam lenis est, quam philosophi volunt, quomodo ad nutum ejus non modo daemones, et ministri tantae potestatis, sed etiam coelum, et terra, et rerum natura omnis contremiscit? Si enim nullus alteri servit nisi coactus, omne igitur imperium metu constat: metus autem per iram: nam si non moveatur quis adversus parere nolentem, nec cogi poterit ad obsequium. Consulat unusquisque affectus suos: jam intelliget neminem posse sine ira et castigatione imperio subjugari. Ubi ergo ira non fuerit, imperium quoque non erit. Deus autem habet imperium; ergo et iram, qua constat imperium, habeat necesse est. Quapropter nemo vaniloquentia philosophorum inductus ad contemptum se Dei erudiat; quod est maximum nefas. Debemus hunc omnes et amare, quod pater est; et vereri, quod dominus; et honorificare, quod beneficus; et metuere, quod severus: utraque persona in eo venerabilis. Quis salva pietate non diligat animae suae parentem? aut quis impune contemnat eum, qui rerum dominator, habeat in omnes veram et aeternam potestatem? Si patrem consideres, ortum nobis ad lucem, qua fruimur, subministrat: per illum vivimus, per illum in hospitium hujus mundi intravimus. Si Deum cogites, ille nos innumerabilibus copiis alit, ille sustentat, in hujus domo habitamus, hujus familia sumus; et si minus obsequens, quam decebat, minusque officiosa, quam domini et parentis immortalia merita poscebant: tamen plurimum proficit ad veniam consequendam, si cultum ejus notionemque teneamus; si abjectis humilibus terrenisque tam rebus, quam bonis, coelestia et divina sempiterna meditemur. Quod ut facere possimus, Deus nobis sequendus est, Deus adorandus et diligendus est; quoniam in eo est materia rerum, et ratio virtutum, et fons bonorum.
23.11
Quid enim Deo aut potentia majus est, aut ratione perfectius, aut claritate luculentius? Qui quoniam nos ad sapientiam genuit, ad justitiam procreavit; non est fas hominem, relicto Deo sensus, ac vitae datore, terrenis fragilibusque famulari, aut quaerendis temporalibus bonis inhaerentem, ab innocentia et pietate desciscere. Non faciunt beatum vitiosae ac mortiferae voluptates, non opulentia libidinum incitatrix, non inanis ambitio, non caduci honores, quibus illaqueatus animus humanus, et corpori mancipatus, aeterna morte damnatur: sed innocentia sola, sola justitia, cujus legitima et digna merces est immortalitas, quam statuit a principio Deus sanctis et incorruptis mentibus, quae se a vitiis et ab omni labe terrena integras inviolatasque conservant. Hujus praemii coelestis ac sempiterni participes esse non possunt, qui facinoribus, fraudibus, rapinis, circumscriptionibus conscientiam polluerunt, quique injuriis hominum, nefariis commissis, ineluibiles sibi maculas inusserunt. Proinde universos oportet, qui sapientes, qui homines merito dici volunt, fragilia contemnere, terrena calcare, humilia despicere, ut possint cum Deo beatissima necessitudine copulari.
23.12
Auferatur impietas, discordiae; dissensionesque turbulentae ac pestiferae sopiantur, quibus humanae societates, et publici foederis divina conjunctio rumpitur, dirimitur, dissipatur: quantum possumus, boni ac benefici esse meditemur; si quid nobis opum, si quid suppetit copiarum, id non voluptati unius, sed multorum saluti impartiatur. Voluptas enim tam mortalis est, quam corpus, cui exhibet ministerium. Justitia vero et beneficentia tam immortales, quam mens et anima, quae bonis operibus similitudinem Dei assequitur. Sit nobis Deus non in templis, sed in corde nostro consecratus. Destructilia sunt omnia, quae manu fiunt. Mundemus hoc templum, quod non fumo, non pulvere, sed malis cogitationibus sorditatur; quod non cereis ardentibus, sed claritate ac luce sapientiae illuminatur. In quo si Deum semper crediderimus esse praesentem, cujus divinitati secreta mentis patent, ita vivemus, ut et propitium semper habeamus, et nunquam vereamur iratum.

Intertext edge

Open linked passage

Note