On Iradei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: 6821 Lideird
7.1
CAPUT VII. De Homine et Brutis, ac Religione.
7.1
Cum saepe philosophi per ignorantiam veritatis a ratione desciverint, atque in errores inciderint inextricabiles( id enim solet his evenire, quod viatori viam nescienti et non fatenti se ignorare, ut vagetur, dum percontari obvios erubescit) illud tamen nullus philosophus asseruit unquam, nihil inter hominem et pecudem interesse; nec omnino quisquam, modo qui sapiens videri vellet, rationale animal cum mutis et irrationabilibus coaequavit: quod faciunt quidam imperiti, atque ipsis pecudibus similes, qui cum ventri ac voluptati se velint tradere; aiunt, eadem ratione se natos, qua universa quae spirant; quod dici ab homine nefas est. Quis enim tam indoctus est, ut nesciat, quis tam imprudens, ut non sentiat, aliquid inesse in homine divini? Nondum venio ad virtutes animi et ingenii, quibus homini cum Deo manifesta cognatio est. Nonne ipsius corporis status et oris figura declarat, non esse nos cum mutis pecudibus aequales? Illarum natura in humum pabulumque prostrata est; nec habet quidquam commune cum coelo, quod non intuetur. Homo autem recto statu, ore sublimi, ad contemplationem mundi excitatus, confert cum Deo vultum; et rationem ratio cognoscit.
7.2
Propterea nullum est animal, ut ait Cicero praeter hominem, quod habeat aliquam notitiam Dei. Solus enim sapientia instructus est, ut religionem solus intelligat; et haec est hominis atque mutorum, vel praecipua, vel sola distantia. Nam caetera, quae videntur hominis esse propria, et si non sint talia in mutis, tamen similia videri possunt. Proprius homini sermo est: tamen et in illis quaedam similitudo sermonis. Nam et dignoscunt invicem se vocibus; et, cum irascuntur, edunt sonum jurgio similem; et, cum se ex intervallo vident, gratulandi officium voce declarant. Nobis quidem voces eorum videntur inconditae, sicut illis fortasse nostrae: sed ipsis, quae se intelligunt, verba sunt; denique in omni affectu certas vocis notas exprimunt, quibus habitum mentis ostendant. Risus quoque est homini proprius; et tamen videmus in aliis animalibus quaedam signa laetitiae, cum ad lusum gestiunt, aures demulcent, rictum contrahunt, frontem serenant, oculos in lasciviam resolvunt. Quid tam proprium homini, quam ratio, et providentia futuri? Atqui sunt animalia, quae latibulis suis diversos et plures exitus pandant, ut si quod periculum inciderit, fuga pateat obsessis; quod non facerent, nisi inesset illis intelligentia et cogitatio. Alia provident in futurum; ut Ingentem formicae farris acervum Cum populant, hyemis memores, tectoque reponunt; ut apes, quae Patriam solae, et certos novere penates. Venturaeque hyemis memores, aestate laborem Experiuntur, et in medium quaesita reponunt.
7.3
Longum est, si exequi velim, quae a singulis generibus animalium fieri soleant humanae solertiae simillima. Quod si horum omnium, quae adscribi homini solent, in mutis quoque deprehenditur similitudo, apparet solam esse religionem, cujus in mutis nec vestigium aliquod, nec ulla suspicio inveniri potest. Religionis enim est propria justitia, quam nullum aliud animal attingit. Homo enim solus imperat; caetera sibi conciliata sunt. Justitiae autem Dei cultus adscribitur; quem qui non suscipit, hic a natura hominis alienus, vitam pecudum sub humana specie vivet. Cum vero a caeteris animalibus hoc pene solo differamus, quod soli omnium divinam vim potestatemque sentimus, in illis autem nullus sit intellectus Dei: certe illud fieri non potest, ut in hoc vel muta plus sapiant, vel humana natura desipiat; cum homini ob sapientiam et cuncta quae spirant, et omnis rerum natura subjecta sit. Quare si ratio, si vis hominis hoc praecellit et superat caeteras animantes, quod solus notitiam Dei capit, apparet religionem nullo modo posse dissolvi.