Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber de mortibus persecutorum
Lactantius (III)Pers 12 · 6822-lidemopMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6822 Lidemop
12.1
XII.
12.1
Inquiritur peragendae rei dies aptus, et felix; ac potissimum Terminalia deliguntur, quae sunt ad septimum kalendas Martias, ut quasi terminus imponeretur huic religioni.
12.2
quae et ipsis, et orbi terrarum acciderunt. Qui dies cum illuxisset, agentibus Consulatum senibus ambobus octavum et septimum, repente adhuc dubia luce ad Ecclesiam Praefectus cum ducibus, et Tribunis et rationalibus venit; et revulsis foribus, simulacrum Dei quaeritur. Scripturae repertae incenduntur, datur omnibus praeda. Rapitur, trepidatur, discurritur. Ipsi vero in speculis( in alto enim constituta Ecclesia ex palatio videbatur) diu inter se concertabant, utrum ignem potius supponi oporteret. Vicit sententia Diocletianus, cavens ne magno incendio facto, pars aliqua civitatis arderet. Nam multae ac magnae domus ab omni parte cingebant. Veniebant igitur Praetoriani acie structa, cum securibus et aliis ferramentis; et immissi undique, fanum illud editissimum paucis horis solo adaequarunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note