Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber de mortibus persecutorum
Lactantius (III)Pers 16 · 6822-lidemopMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6822 Lidemop
16.1
XVI.
16.1
Vexabatur ergo universa terra, et praeter Gallias, ab Oriente usque ad occasum tres acerbissimae bestiae saeviebant.
16.2
quas judices per provincias justis atque innocentibus intulerunt. Verum quid opus est illa narrare, praecipue tibi, Donate carissime, qui praeter caeteros tempestatem turbidae persecutionis expertus es? Nam cum incidisses in Flaccinum praefectum, non pusillum homicidam, deinde in Hieroclem ex Vicario Praesidem, qui autor et consiliarius ad faciendam persecutionem fuit, postremo in Priscillianum successorem ejus, documentum omnibus invictae fortitudinis praebuisti. Novies enim tormentis cruciatibusque variis subjectus, novies adversarium gloriosa confessione vicisti. Novem praeliis zabulum cum satellitibus suis debellasti: novem victoriis seculum cum suis terroribus triumphasti.
16.3
Quam jocundum illud spectaculum Deo fuit, cum victorem te cerneret, non candidos equos, aut immanes elephantos, sed ipsos potissimum triumphatores currui tuo subjugantem? Hic est verus triumphus, cum dominatores dominantur. Victi enim tua virtute ac subjugati sunt; quandoquidem nefanda jussione contempta, omnes apparatus ac terriculas tyrannicae potestatis fide stabili et robore animi profligasti. Nihil adversus te verbera, nihil ungulae, nihil ignis, nihil ferrum, nihil varia tormentorum genera valuerunt. Adimere tibi fidem ac devotionem nulla vis potuit. Hoc est esse discipulum Dei: hoc est militem Christi, quem nullus hostis expugnet, nullus lupus de castris coelestibus rapiat, nullus laqueus inducat, nullus dolor vincat, nullus cruciatus affligat. Denique post illas novem gloriosissimas pugnas, quibus a te zabulus victus est, non est ausus ulterius congredi tecum, quem tot praeliis expertus est non posse superari. Et cum tibi parata esset victrix corona, desiit amplias provocare, ne jam sumeres. Quam licet non acceperis in praesenti, tamen integra tibi pro virtutibus tuis et meritis in regno Domini reservatur. Sed redeamus ad ordinem rerum.

Intertext edge

Open linked passage

Note