Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber de mortibus persecutorum
Lactantius (III)Pers 18 · 6822-lidemopMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6822 Lidemop
18.1
XVIII.
18.1
Nec multis post diebus Caesar advenit, non ut patri gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere. Jam conflixerat nuper( cum) Maximiano sene, eumque terruerat injecto armorum civilium metu. Aggressus est ergo Diocletianum, primum molliter et amice, jam senem esse dicens, jam minus validum, et administrandae reipublicae inhabilem, debere illum requiescere post labores. Simul et exemplum Nervae proferebat, qui imperium Trajano tradidisset. Ille vero aiebat, et indecens esse, si post tantam sublimis fastigii claritatem in humilis vitae tenebras decidisset, et minus tutum, quod in tam longo imperio multorum sibi odia quaesisset. Nervam vero uno anno imperantem, cum pondus et curam tantarum rerum vel aetate, vel insolentia, ferre non quiret, abjecisse gubernaculum reipublicae, atque ad privatam vitam rediisse, in qua consenuerat. Verum si nomen Imperatoris cuperet adipisci, impedimento nihil esse, quominus omnes Augusti nuncuparentur. At ille, qui orbem totum jam spe invaserat, cum sibi aut nihil praeter nomen, aut non multum videbat accedere, respondit debere ipsius dispositionem in perpetuum conservari, ut duo sint in republica majores, qui summam rerum teneant; item duo minores, qui sint adjumento: inter duos facile posse concordiam servari, inter quatuor pares nullo modo. Si ipse cedere noluisset, se sibi consulturum, ne amplius minor et extremus esset. Jam fluxisse annos quindecim, in Illyricum, id est, ad ripam Danubii relegatus, cum gentibus barbaris luctaretur, cum alii intra laxiores et quietiores terras delicate imperarent.
18.2
His auditis, senex languidus, qui jam et Maximiani senis litteras acceperat, scribentis quaecumque locutus fuisset, et didicerat augeri ab eo exercitum, lacrymabundus:
18.3
DIOCLET. Fiat, inquit, si hoc placet. Supererat ut, communi consilio omnium Caesares legerentur.
18.4
GALERIUS. Quid opus est consilio, cum sit necesse illis duobus placere quidquid nos fecerimus?
18.5
D. Ita plane. Nam illorum filios nuncupari necesse est. Erat autem Maximiano( filius) Maxentius, hujus ipsius Maximiani gener, homo perniciosae ac malae mentis, adeo superbus et contumax, ut neque patrem, neque socerum solitus sit adorare. Et idcirco utrique invisus fuit. Constantio quoque filius erat Constantinus, sanctissimus adolescens, et illo fastigio dignissimus, qui insigni et decoro habitu corporis, et industria militari, et probis moribus, et comitate singulari, a militibus amaretur, a privatis et optaretur. Eratque tunc praesens, jam pridem a Diocletiano factus tribunus ordinis primi.
18.6
D. Quid ergo fiet?
18.7
G. Ille, inquit, dignus non est. Qui enim me privatus contempsit; quid faciet, cum imperium acceperit?
18.8
D. Hic, vero et amabilis est, et ita imperaturus, ut patre suo melior et clementior judicetur.
18.9
G. Ita fiet, ut ego non possim facere quae velim. Eos igitur oportet nuncupari, qui sint in mea potestate, qui timeant, qui nihil faciant, nisi meo jussu.
18.10
D. Quos ergo faciemus?
18.11
G. Severum, inquit.
18.12
D. Illumne saltatorem, temulentum, ebriosum, cui nox pro die, et dies pro nocte?
18.13
G. Dignus, inquit, quoniam militibus fideliter praebuit, et eum misi ad Maximianum, ut ab eo induatur.
18.14
D. Esto. Alterum quem dabis?
18.15
G. Hunc, inquit, ostendens Daiam adolescentem quemdam semibarbarum, quem recens jusserat Maximianum vocari de suo nomine. Jam et ipsi, Diocletianus nomen ex parte mutaverat ominis causa quia Maximianus fidem summa religione praestabat.
18.16
D. Quis est hic, quem mihi offers?
18.17
G. Meus, inquit, affinis.
18.18
D. At ille gemebundus: Non idoneos homines mihi das, quibus tutela Reipublicae committi possit.
18.19
G. Probavi eos, inquit.
18.20
D. Tu videris, qui regimen imperii suscepturus es. Ego satis laboravi, et providi quemadmodum, me imperante, Respublica staret incolumis. Si quid accesserit adversi, mea culpa non erit.

Intertext edge

Open linked passage

Note