Liber de mortibus persecutorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: 6822 Lidemop
30.1
XXX.
30.1
Sic amisso imperatoris ac soceri honore, humilitatis impatiens, alias rursus insidias machinatus est. Quia semel habuit impune, vocat filiam Faustam, eamque nunc precibus, nunc blandimentis sollicitat ad proditionem mariti, alium digniorem virum pollicetur, petit cubiculum patens relinqui, et negligentius custodiri sinat. Pollicetur illa facturam, et refert protinus ad maritum. Componitur scena, qua manifesto facinus teneretur. Supponitur quidam vilis eunuchus, qui pro Imperatore moriatur. Surgit ille nocte intempesta: videt omnia insidiis opportuna. Rari excubitores erant, et ii quidem longius; quibus tamen dicit vidisse somnium, quod filio suo narrare vellet. Ingreditur armatus, et spadone obtruncato, prosiliit gloriabundus, ac profitetur quod admiserit. Repente se ex altera parte Constantinus ostendit cum globo armatorum. Profertur e cubiculo cadaver occisi: haeret manifestarius homicida, et mutus stupet:
30.2
impietatis ac sceleris increpatur. Postremo datur ei potestas liberae mortis:
30.3
Ita ille Romani nominis maximus Imperator, qui per longum temporis intervallum cum ingenti gloria viginti annorum vota celebravit, eliso et fracto superbissimo gutture, vitam detestabilem turpi et ignominiosa morte finivit.