Liber de mortibus persecutorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: 6822 Lidemop
33.1
XXXIII.
33.1
Jam decimus et octavus annus agebatur, cum percussit eum Deus insanabili plaga. Nascitur ei ulcus malum in inferiori parte genitalium, serpitque latius. Medici secant, curant. Sed inductam jam cicatricem scindit vulnus; et rupta vena, fluit sanguis usque ad periculum mortis. Vix tamen cruor sistitur. Nova ex integro cura. Tamen perducitur ad cicatricem. Rursus levi corporis motione vulneratur: plus sanguinis quam ante decurrit. Albescit ipse, atque absumptis viribus tenuatur; et tunc quidem rivus cruoris inhibetur. Incipit vulnus non sentire medicinam: proxima quaeque cancer invadit; et quanto magis circumsecatur, latius saevit, quanto curatur, increscit.
33.2
Undique medici nobiles trahuntur. Nihil humanae manus promovent. Confugitur ad idola. Apollo et Asclepius orantur; remedium flagitatur. Dat Apollo curam. Malum multo pejus augetur. Jam non longe pernicies aberat, et inferiora omnia corripuerat. Computrescunt forinsecus viscera, et in tabem sedes tota dilabitur. Non desinunt tamen infelices Medici, vel sine spe vincendi mali, fovere, curare. Repercussis medullis, malum recidit introrsus, et interna comprehendit; vermes intus creantur. Odor it autem non modo per palatium: sed totam civitatem pervadit. Nec mirum, cum jam confusi essent exitus stercoris et urinae. Comestum a vermibus et in putredinem corpus cum intolerandis doloribus solvitur. Clamores simul horrendos ad sidera tollit, Quales mugitus fingit saucius taurus. Apponebantur ad sedem fluentem cocta et calida animalia, ut vermiculos eliceret calor. Quies resolutis, inaestimabile scatebat examen; et tamen multo majorem copiam tabescendorum viscerum pernicies foecunda generaverat. Jam diverso malo partes corporis amiserant speciem. Superior usque ad vulnus aruerat, et miserabili macie cutis lurida longe inter ossa consederat. Inferior sine ulla pedum forma, in utrium modum inflata discreverat. Et haec facta sunt per annum perpetem; cum tandem malis domitus Deum coactus est confiteri: novi doloris urgentis per intervalla exclamat, se restituturum Dei templum, satisque pro scelere facturum. Et jam deficiens edictum misit hujusmodi.