Liber de mortibus persecutorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: 6822 Lidemop
45.1
XLV.
45.1
Constantinus, rebus in Urbe compositis, hyeme proxima Mediolanum contendit. Eodem Licinius advenit, ut acciperet uxorem. Maximinus ubi eos intellexit nuptiarum solemnibus occupatos, exercitum movit e Syria, hyeme quam cum maxime saeviente, et mansionibus geminatis, in Bithyniam concurrit, debilitato agmine. Nam maximis imbribus, et nivibus, et luto, et frigore, et labore jumenta omnis generis amissa sunt, quorum miserabilis per viam strages speciem jam futuri belli, et similem cladem militibus nuntiabat. Nec ipse intra fines suos moratus est: sed transjecto protinus freto, ad Byzantii portas accessit armatus. Erant ibi milites praesidiarii, ad hujusmodi casus a Licinio conlocati. Hos primum muneribus et promissis illicere tentavit: postea vi et oppugnatione terrere; nec tamen quidquam vis aut promissa valuerunt.
45.2
Jam consumpti erant dies undecim, per quos fuit spatium nuntios litterasque mittendi ad Imperatorem, cum milites non fide, sed paucitate diffisi, seipsos dederunt. Hinc promovit Heracleam; et illic eadem ratione detentus, aliquot dierum tempus amisit. Et jam Licinius, festinato itinere, cum paucis Adrianopolim venerat, cum ille, accepta in deditione Perintho, aliquanto moratus, processit ad mansionem millia decem et octo. Nec enim poterat ulterius, Licinio jam secundam mansionem tenente distantem millibus totidem; qui, collectis ex proximo quantis potuit militibus, pergebat obviam Maximino, magis ut eum moraretur, quam proposito dimicandi, aut spe victoriae. Quippe cum ille septuaginta millium armatorum exercitum duceret, ipse vix triginta millium numerum collegisset. Sparsi enim milites per diversas regiones fuerant, et adunari omnes angustiae temporis non sinebant.