Liber de mortibus persecutorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: 6822 Lidemop
52.1
LII.
52.1
Quae omnia secundum fidem( scienti enim loquor), ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi; ne aut memoria tantarum rerum interiret, aut, si quis historiam scribere voluisset, corrumperet veritatem, vel peccata illorum adversus Deum, vel judicium Dei adversus illos reticendo. Cujus aeternae pietati gratias agere debemus, qui tandem respexit in terram, quod gregem suum partim vastatum a lupis rapacibus, partim vero dispersum, reficere ac recolligere dignatus est, et bestias malas extirpare, quae divini gregis pascua protriverant, cubilia dissipaverant. Ubi sunt modo magnifica illa et clara per gentes Joviorum et Herculiorum cognomina, quae primum a Dioclete ac Maximiano insolenter assumpta, ac postmodum ad successores eorum translata, viluerunt? Nempe delevit ea Dominus, et erasit de terra.
52.2
Celebremus igitur triumphum Dei cum exultatione, victoriam Domini cum laudibus frequentemus, diurnis nocturnisque precibus celebremus; celebremus, ut pacem post annos decem plebi suae datam confirmet in saeculum. Tu praecipue, Donate charissime, qui a Deo mereris audiri, Dominum deprecare, ut misericordiam suam servet aeternam famulis suis propitias ac mitis; ut omnes insidias atque impetus diaboli a populo suo arceat; ut florescentes Ecclesias perpetua quiete custodiat.