Liber de mortibus persecutorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: 6822 Lidemop
8.1
VIII.
8.1
Quid frater ejus Maximianus, qui est dictus Herculius? non dissimilis ab eo. Nec enim possent in amicitia tam fideli cohaerere, nisi esset in utroque mens una, eadem cogitatio, par voluntas, aequa sententia. Hoc solum differebant, quod avaritia minori altero fuit plus, majori vero minus; sed plus timiditatis, plus vero animi, non ad bene faciendum, sed ad male. Nam cum ipsam imperii sedem teneret Italiam, subjacerentque opulentissimae provinciae vel Africa, vel Hispania, non erat in custodiendis opibus tam diligens, quarum illi copia suppetebat. Et cum opus esset, non deerant locupletissimi Senatores, qui subornatis indiciis, affectasse imperium dicerentur, ita ut effoderentur assidue lumina Senatus. Cruentissimus fiscus male partis opibus affluebat. Jam libido in homine pestifero, non modo ad corrumpendos mores, quod est odiosum ac detestabile, verum etiam ad violandas primorum filias. Nam quacumque iter fecerat, avulsae a conspectu parentum virgines, statim praesto. His rebus beatum se judicabat; his constare felicitatem imperii sui putabat, si libidini et cupiditati malae nihil denegaret.
8.2
Constantium praetereo, quoniam dissimilis caeterorum fuit, dignusque qui solus orbem teneret.