Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber de mortibus persecutorum
Lactantius (III)Pers 9 · 6822-lidemopMore by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: 6822 Lidemop
9.1
IX.
9.1
Alter vero Maximianus, quem sibi generum Diocletianus asciverat, non his duobus tantum, quos tempora nostra senserunt, sed omnibus qui fuerunt, malis pejor. Inerat huic bestiae naturalis barbaries, et feritas a Romano sanguine aliena. Non mirum, cum mater ejus Transdanuviana, infestantibus Carpis, in Daciam novam transjecto amne confugerat. Erat etiam corpus moribus congruens, status celsus, caro ingens, et in horrendam magnitudinem diffusa et inflata. Denique et verbis, et actibus, et aspectu terrori omnibus ac formidini fuit. Socer quoque eum metuebat acerrime. Cujus timoris haec fuit causa, Narseus, rex Persarum, concitatus domesticis exemplis avi sui Saporis, ad occupandum Orientem cum magnis copiis inhiabat.
9.2
Tunc Diocletianus, ut erat in omni tumultu meticulosus, animique disjectus, simul et exemplum Valeriani timens, non ausus est obviam tendere: sed hunc per Armeniam misit, ipse in Oriente subsistens et occupans exitus rerum. Ille insidiis suis barbaros, quibus mos est cum omnibus suis ad bellum pergere, multitudine impeditos, et sarcinis occupatos non difficiliter oppressit; fugatoque Narseo rege, reversus cum praeda et manubiis ingentibus, sibi attulit superbiam, Diocletiano timorem. In tantos namque fastus post hanc victoriam elevatus est, ut jam detrectaret Caesaris nomen. Quod cum in litteris ad se datis audisset, truci vultu ac voce terribili exclamabat: QUOUSQUE CAESAR? Exinde insolentissime agere coepit, ut ex Marte se procreatum, et videri, et dici vellet, tamquam alterum Romulum; maluitque Romulam matrem stupro infamare, ut ipse diis oriundus videretur. Sed differo de factis ejus dicere, ne confundam tempora. Postea enim quam nomen Imperatoris accepit, exuto socero, tum demum furere coepit, et contemnere omnia. Diocles( sic) enim ante imperium vocabatur: cum rempublicam talibus consiliis et talibus sociis everteret, cum pro sceleribus suis nihil non mereretur, tamdiu tamen summa felicitate regnavit, quamdiu manus suas justorum sanguine non inquinaret. Quam vero causam persequendi habuerit, exponam.

Intertext edge

Open linked passage

Note