Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber de mortibus persecutorum
Lactantius (III)Pers 22 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
22.1
Quae igitur in Christianis excruciandis didicerat, consuetudine ipsa in omnes exercebat.
22.2
nulla< poena> penes eum leuis, non insulae, non carceres, non metalla, sed ignis, crux, ferae in illo erant cotidiana et facilia.
22.3
domestici et adminlstratores lancea emendabantur. in causa[ poena] capitis[ et] animaduersio gladii admodum paucis quasi beneficium deferebatur, qui ob merita uetera impetrauerant bonam mortem.
22.4
iam illa< prae> his leuia fuerunt eloquentia extincta, causidici sublati, iure consulti aut relegati aut necati, litterae autem inter malas artes habitae et qui eas nouerant, pro inimicis hostibusque protriti et execrati.
22.5
licentia rerum omnium solutis legibus adsumpta et iudicibus data. iudices militares humanitatis litterarum rudes sine adsessoribus in prouincias immissi.

Intertext edge

Open linked passage

Note