Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber de mortibus persecutorum
Lactantius (III)Pers 24 · opp-lat1More by Lactantius (III)
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
24.1
Iam propinquauit illi iudicium dei secutumque tempus est quo res eius dilabi ac fluere coeperunt.
24.2
nondum animum intenderat ad euertendum pellendumue Constantium, dum est occupatus his rebus quas superius exposui: et expectabat obitum eius, sed tam celeriter non putabat obiturum.
24.3
qui cum grauiter laboraret. miserat litteras, ut filium suum Constantinum remitteret sibi uidendum, quem iam dudum< frustra repetierat>.
24.4
ille uero nihil minus uolebat. nam et in insidiis saepe iuuenem adpetiuerat, quia palam nihil audebat, ne contra se arma ciuilia et. quod maxime uerebatur, odia militum concitaret,< et> sub obtentu exercitii ac lusus feris illum
24.5
obiecerat, sed frustra, quoniam dei manus hominem protegebat. qui illum de manibus eius liberauit in ipso cardine. namque saepius< rogatus> cum iam diu negare non posset. dedit illi sigillum inclinante iam die praecepitque, ut postridie mane acceptis mandatis proficisceretur, uel ipse illum occasione aliqua retentaturus uel praemissurus litteras, ut a Seuero teneretur.
24.6
quae cum ille prospiceret, quiescente lam imperatore post cenam properauit exire sublatisque per mansiones multas omnibus equis publicis euolauit.
24.7
postridie imperator cum consulto ad medium diem usque dormisset, uocari eum iubet. dicitur ei post cenam statim profectus. indignari ac fremere coepit. poscebat equos publicos, ut eum\' retrahi faceret. nudatus ei cursus publicus nuntiatur. uix lacrimas tenebat.
24.8
at ille incredibili celeritate usus peruenit ad patrem iam deficientem, qui ei militibus commendato imperium per manus tradidit. atque ita in lecto suo requiem uitae, sicut optabat, accepit.
24.9
suscepto imperio Constantinus Augustus nihil egit prius quam( Christianos cultui ac deo suo reddere. haec fuit prima eius sanctio sanctae religionis restitutae.

Intertext edge

Open linked passage

Note