Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber de mortibus persecutorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
2.1
Extremis temporibus Tiberii Caesaris, ut scriptum legimus, dominus noster Iesus Christus a Iudaeis cruciatus est post diem decimum Kalendas Apriles duobus Geminis consulibus.
2.2
cum resurrexisset die tertio, congregauit discipulos, quos metus comprehensionis eius in fugam uerterat, et diebus XL cum his commoratus aperuit corda eorum et scripturas interpretatus est, quae usque ad id tempus obscurae atque inuolutae fuerant, ordinauitque eos et instruxit ad praedicationem dogmatis ac doctrinae suae disponens testamenti noui sollemnem disciplinam.
2.3
quo officio repleto circumuoluit eum procella nubis et subtractum oculis hominum rapuit in caelum.
2.4
et inde discipuli, qui tunc erant undecim, adsumptis in locum Iudae proditoris Mathia< et> Paulo dispersi sunt per omnem terram ad euangelium praedicandum, sicut illis magister dominus imperauerat, et per annos XXV usque ad principium Neroniani imperii per omnes prouincias et ciuitates ecclesiae fundamenta miserunt.
2.5
cumque iam Nero imperaret, Petrus Romam aduenit et editis quibusdam miraculis, quae uirtute ipsius dei data sibi ab eo potestate faciebat. conuertit multos ad iustitiam deoque templum fidele ac stabile conlocauit.
2.6
qua re ad Neronem delata cum animaduerteret non modo Romae, sed ubique cotidie magnam multitudinem deficere a cultu idolorum et ad religionem nouam damnata uetusta transire, ut erat execrabilis ac nocens tyrannus, prosiliuit ad excidendum caeleste templum delendamque iustitiam et primus omnium persecutus dei seruos Petrum cruci adfixit, Paulum interfecit. nec tamen habuit inpune.
2.7
respexit enim deus uexationem populi sui. deiectus itaque fastigio imperii ac deuolutus a summo tyrannus impotens nusquam repente comparuit, ut ne sepulturae quidem locus in terra tam malae bestiae appareret.
2.8
unde illum quidam deliri credunt esse translatum acuiuum reseruatum, Sibylla dicente matricidam profugum a finibus< terrae> esse uenturum, ut quia primus persecutus est, idem etiam nouissimus persequatur et antichristi praecedat aduentum—< quod n> efas est credere—, sicut duos prophetas uiuos esse translatos in ultima< tempora> ante imperium Christi sanctum ac sempiternum, cum descendere coeperit,< quidam sanctor> um pronuntient: eodem modo etiam Neronem uenturum putant,< ut praecu> rsor diaboli ac praeuius sit uenientis ad uastationem terrae et huma< ni ge> neris euersionem.

Intertext edge

Open linked passage

Note