Liber de mortibus persecutorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/lactantius" aria-label="More works by Lactantius (III)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
33.1
Iam decimus et octauus annus agebatur, cum percussit eum deus insanabili plaga. nascitur ei ulcus malum in inferiori parte genitalium serpitque latius.
33.2
medici secant curant. sed inducta iam cicatrice scinditur uulnus et rupta uena fluit sanguis usque ad periculum mortis. uix tamen cruor sistitur. nona ex integro cura. tandem perducitur ad cicatricem.
33.3
rursus leui corporis m< otu u) ulneratnr: plus sanguinis quam ante decurrit. albescit ipse atque absumptis uiribus tenuatur, et tunc quidem riuus cruoris inhibetur.
33.4
incipit uulnus non sentire medicinam: proxima quaeque cancer- inuadit et quanto magis circumsecatur, latius saeuit, quanto curatur, increscit. cessere magistri, Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. undique medici nobiles trahuntur: nihil humanae manus promouent.
33.5
confugitur ad idola: Apollo et Asclepius orantur, remedium flagitatur. dat Apollo curam: malum multo peius augetur.
33.6
iam non longe pernicies aberat et inferiora omnia corripuerat. conputrescunt forinsecus uiscera et in tabem sedes tota dilabitur. non desinunt tamen infelices medici uel sine spe uincendi mali fouere curare.
33.7
repercussum medellis malum recidit introrsus et interna comprehendit, uermes intus creantur. odor it non modo per palatium, sed totam ciuitatem peruadit. nec mirum, cum iam confusi essent exitus stercoris et urinae.
33.8
comestur a uermibus et in putredinem corpus cum intolerandis doloribus soluitur. clamores simul horrendos ad sidera tollit, quales mugitus, fugit cum saucius aram taurus.
33.9
adponebantur ad sedem fluentem cocta et calida animalia, ut uermiculos eliceret calor. quis resolutis inaestimabile scatebat examen et tamen multo maiorem copiam tabescendorum uiscerum pernicies fecunda generauerat.
33.10
iam diuerso malo partes corporis amiserant speciem. superior usque ad uulnus aruerat et miserabili macie cutis lurida longe inter ossa consederat. inferior sine ulla pedum forma in utrium modum inflata discreuerat.
33.11
et haec facta sunt per annum perpetem, cum tandem malis domitus deum coactus est confiteri. noui doloris urgentis per interualla exclamat se restituturum dei templum satisque pro scelere facturum. et iam deficiens edictum misit huiusmodi: